De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

- 232 non plane immerito a posteritate adscripta est. Quod autem ille de ducibus loquitur Persarum. id ex vulgari omnis sere antiquitatis errore fecit. Quoniam enim ue-dorum regnum Curus sine ulla rerum commulatione susceperat . quae a Medis facta erant . facile ad Persas delata sunt. Veluti a Persis regnum in Provincias esse distribulum constitulosque magistratus illos tres. iudices, duces, Procurator S. commune Herodoti et recen-liorum scriptorum erratum est. Itaque Scytharum O

eisio, quam per duces illos constabat esse factam, vel populi opinione vel iudicio Strabonis ad Persas ad e rumque duces est translata. Hoc igitur unum idclemque tum Straho tum ilhri Estherae scriptor ad nos relut runt, Scythas ea nocte. quae intersuit inter tertium et quarium decimum diem mensis Adar per provinciarum duces ad internecionem esse redactos. De modo igitur intersectionis. de diei annique tempore, de hominibus. por quos res illa quidem actis est, summa est inter illos

Vna sententia Straho explicata nos alteram, quam sama acceperat, celare noluit. Alios enim de hac re ita dicere ait. Curum contra Sacas Profectum proelio inferiorem fugisse. Castris autem eo loco ρositis ubi r liquisset impedimenta omniumque rerum maxime vini Pias, quum paulum quispisset, exerci iam sub vesperam eduxisse quasi fugeret. relictis plenis Iabernaculis.

Ouum autem quantiam Didere Ur conducere. Progressias esset. eum consedisse. At Uero quum accessissent illi castraque pirorum inania . rerum autem ad fruendum

Paratarum referta deprehendissent, sese ad libidinem complepisse. nunc deinde reversum pinolentos O -- disse eos ac perterrisos ita. ut alii caesi sint in s Pore ac somno iacentes, saltantes alii ac bacchantes in hostium arma nudi inciderint. Interiisse atilem fere Diuitiam by Corale

252쪽

- 233 omnes ij. Haec quidem narrando relata et accepta. quam vis quaedam contineant salsa, tamen veris non omnino vacant. Quis enim negare potest. Scythas noctu vini plenos et inermes, quum alii cubarent alii tripudiarent. gladio sere omnes iugulatos esse 2 Quis autem vulgaris hominum moris paulo est peritior. qui veram illam rem ad popularem modum exornatam et auctam Cyroque, quem cuncta pleno Ore Asia celebrabat, tribulam esse miretur Quis enim nescit . in populorum memoria res ipsas veras haerere et integras . quamvis eis salsae fa penumero vel Personae Vel causae rationesque Ru Pp nantur 3 Ac de eis, quae memoriae prodidit Sira . salis disputavimus. Iam vero ut de lesie altero dicamus. Herodotus ut a tempore huius rei minime abiit, sic ad veritatem

etiam proxime accessit. Eius verba e Graeco comersa haec sunt: Per annos piginti Oclo imρeraverunt Asiae Scythae . ab eisque omnia prae susterbia et con emptione excitata ac pastata erant. Smaratim enim a

quoque tributum illud exegerunt quod cuique imρο-

fuerant . Praeter tribulum autem per omnes pagantes

provincias rapuerunι ea, quae quisque habuit. Atque horum quidem plurimos longe Cyaxa res et Medi eiciapientes hospitio et inebrian Ies Irucidarunt, et ita On- serparunt imperium Medi et sub potestate obtinuertini ea quae antea λὶ etc. Haec bre iter ille quidem sed ac-

253쪽

- 2ai curate. Primum enim quo tempore Scythae et a quibus obtruncati sint. vere probe ac definite tradidit. Erat enim idem Medorum rex Assuerus ille . quo adiutore Mardochaeus a Scythis poenas repelivit. et is, quem Graeci vocabant Cyaxarem. De tempore igitur iam perspicuum est, Herodotum et sacrum auctorem inter se consentire. At vero de interfectoribus haud ita magna illorum videtur esse consensio. 0uid enim p Nonne alter factum illud esse a Medis . nonne a Iudaeis dicit alter At vero si alter explicandum sibi sumpsit, a quibus . alter Vero. Per quos acta res sit: num quid inter eos discrepans aut controversum est 3 Perspecto enim discrimine

illo , quis infitiari potest . a Cyaxare quidem . a Med rum ducibus. sed per Iudaeos Scythis cladem esse illatam 3 Sed altera in promptu est huius difficultatis explicatio. quae nescio an probabilior superiore illa sit et multo accommodatior. Νam illud nobis minime in dubio est, quin Iudaei et Israelitae qui erant a Salomone mortuo inter se divisi. sese ad hoc praeclarum facinus coniunxerint. Νeque Vero minus exploratum est. Israelitas tunc Iudaeis et numero suisse et sortitudine superiores sedesque habuisse Armeniae Scythisque propiores. Atqui Israelitae illi. qui iam tum per centum quadraginta annos Mediam superiorem incoluerant . quique in eisdem sedibus permanserunt Pristea. nonne a scriptore Graeco Medi potuerunt vocari. Praesertim quum ipsorum Medorum regi tanta hac re ossicia pra stitissent iam quaeramus de caesorum numero. Quod Susis

quingenti priori die sublati. trecenti relicti sunt. id

in eam sententiam nos adduxit, ut omnino in toto rρο-

254쪽

gno eamdem suisse mortuorum et vivorum rationem putaremus. Quae res si ila est, mullo Plures ex eis.

quam dimidia pars, occisi sunt. Sed considerandum est. Susis Iudaeorum consilium facilius quam in provinciis luisse enuntiari. Quo facto . plures certe ad effugiendum tempus nacti sunt. Quamobcausam plurimos longe de Scythis cecidisse . paucos mortem fuga vitasse statuendum est. Cum hac sententia laciunt Strabonis verba: funditus eos deleverunt, et altera: fere Omnes interi runt ij; neque contrarium est quod dicit Herodotus: eorum plurimos τους πλευνας) Cyaxares et Medi Irucidarunt. Νam si apud Graecos οἱ πολλοὶ iddem valet quod multitudo, maior numerus, pleraque; οἱ πυυνες maximam partem vel longe plurimos significet necesse est. Vt igitur Scytharum maximam partem dicimus interiisse, sic ex clade illa quosdam evasisse non negamus. Alterum ut dicamus. I prodoli Strabonisque t stimonia postulant. Negare alterum tribus de causis non possumus. Vna est, quod Scythae nonnulli ex calamitate illa reliqui haud ita multis annis post Med rum ex finibus ad Lydorum regem Alyattem confugisse traduntur λ). Altera. quod eidem postea in patriam re-

quod Scytharum gens quae Herodoti tempore non nimis magna esse dicebatur . a redeuntibus illis procreataeSt. Quamobrem caesorum numerum qui in Hebraicis de Esthera exemplaribus exstat. neque maiorem iusto neque minorem esse censemus. Ob eamque causam minus magnum apud Graecos numerum aut ex imperiti

255쪽

- 236 eorrectoris iudicio aut ex librarii cuiusdam n gligentia natum dicimus. Sed a Strabone in eo discrepare Herodotus videtur. quod Scythas ad paratas epulas a Medis receptos deinde inebriatos dolo periisse ait. Sed ut largiamur aliquam in hac re esse dissensionem. lamen retinhamus ορο tet, in hac ipsa discrepantia gravissimis de rebus esse concordiam. Νam Scythae si sunt a Medis invitati. certe vocali ad coenam . non alio tempore nisi noctu trucidati sunt. De tempore igitur scriptor Hebraeus, Siraho atque Herodotus unum sentiunt, iddem dicunt. Sed etiam ha Graecorum uterque accepit. Scγthas quum interficerentur . sive ad epulas sive ad compotationem convenisse eosque interiisso c natos atque ebrios. Quid vero 3 Quos gravioribus de rebus videmus consentire. de levioribus eos in controversia esse putabimus p Quod Herodotus de invi latione dicit. id quam sit Medorum consuetudini consentaneum ), quis non videt 3 Quodsi igitur Medos Iudaeosque Statuimus simulasse se simul cum Scythis stum agere illosque ad se in itasse, nonne sublata omnis controversia est y Quis est praeterea. quin illos in tam vasto regno alias alia ratione deceptos et ompressos esse existimet 2 An fieri non potuit . ut in Media ad pocula in itati. in Armenia. in Persia. in Ponto Marti laeta agentes, ubique crapulae pleni in perniciem irruerent 7 Sed iam breviter faciamus harum rerum Summam. Quodsi igitur Niehuhrius inter uagorum caedem et hostium Iudaeorum exilium similitudinem sibi aliquam invenisse visus est: nos certe summo iure affirmamus, internecionem illorum et cladem Scytharum plane inter Se et Omnibus ex partihus congruere. Nam qui historicarum rerum haud imperitus est, non ignorat, quam

256쪽

- 23 raro id evenerit, ut quae gens gladio tota sere excideretur. Atqui eiusmodi clade perquam rara antiquis temporibus gentem quamdam in Asia asseclam dicunt Strabo, Herodotus, libri Estherae scriptor. Sed non modo de . quamquam non saepe in historia inveniatur. illi quidem congruunt. sed etiam de gente. Scythis enim, Sacis calamitatem illam accidisse, ex trium illorum auctoritate constat. Νeque vero de loco ulla est testimoniorum varietas. De Persia enim, de Media . de Armenia loquuntur omnes. De tempore porro mirum est . quantopere

illorum verba in unum conveniant. Neque enim in infinitam antiquitatem factum illud detruditur: sed in v dorum regno. in Cyaxaris aetate quum ab Herodoto tum a scriptore sacro constituitur. Accedit Strabo accurat que declarat quod illi significando ostendunt, caesos esse Scythas intempesta nocte. Sed hic quidem plura. Et nim sub finem anni militaris, quum Martis festum ag rent. i. e. mense Adar a decimo tertio ad proximum diem, qua nocte luna plena esse coepisset, improviso eos necatos esse, Graeci huius auctoris et Hebraici consensu efficitur. Sed ne de eis quidem . a quibus illud factum sit . ulla discrepantia. Νam a Cyaxare, cuius nomine litterae scriptae sunt. lestes dicunt duo. sub praesidio Proςinciarum ducum, addit leri ius. atque huic consentiunt illorum uterque. Denique qua nocte occisi sunt, eos vini multum potasse Strabo testatur et Herodotus, eiusque rei sitne in libris sacris significatio, postea dicemus. Quodsi igitur coram iudice ag retur, utrum liber Estherae de Scytharum caede commentarius sit necne: ne εubtilitas quidem iuris peritorum posset aut Plura argumenta quam quae Protulimus, aut graviora requirere. Sed tot tantisque rationibus ecqua ex reliquis locis accessio fiat, videamus. Diqitigoo by Cooste

257쪽

- 238

6. 26. De Amadatha eiusque filio Amane.

Quantum cognosci ex veterum rerum memoria D

test. populi septentrionales interdum vehementi quadam animi commotione excitati quod aut timebant adversa aut prospera et iucunda sperabant, relictis sedibus suis, in regiones australes incursiones secerunt. Eiusmodi misgrandi cupido. quae Christi domini nostri aetate multorum animos incessii. quinto saeculo innumerabilem illam gentium multitudinem ab aquilone in Italiam, in Galliam in Hispaniam Africamque adduxit. Νam quum primum ab uno populo seditio molusque ortum esset, ab his alii expulsi alios expellere . de Patria exire nova que sedes Petere coegerunt. Eadem de causa sexcentis annis ante Chr. n. quum alii alios Premere excitare Pr pellere coepissent. Scythae, Cimbri, ita enim dico, atque Teutones Cum magno et numero gentium et varietate Asiam quae ad meridiem spectat invaserunt. Huius incursionis qui fuerint principes atque auctores. dubium et incertum est. Quidam enim memoriae prodia derunt. ab Arimaspis ut ex finibus suis exirent. coactos esse Issidones, ab issidonibus Scythas, a Scythis denique Cimbros i). Alii, quorum sententiae non temere assentitur Herodotus, Scythas dixerunt emigrationis illius suisso auctores. ab eisque e Sedibus pulsos esse Cimbros λὶ . In hanc sententiam plures me quoque rationes adducunt. Sed de eis post. Νunc quas in regiones illi et qua fortuna demigraverint. dicamus. Cimbri igitur . quibuscum sine dubio coniunctae erant Teutonicae Gallicaeque gentes,

258쪽

- 239 duce Lygdame ij. iter ad Pontum Euxinum fecisse dicuntur. Itaque quum Cholchidem Pontumque peragrassem. Halyn numen transeunt . Sardianorum urbem praeter arcem vi capiunt totamque Lydiam Occupatiat. Sed quum triginta annis amplius hos sertilissimos agros tenuissent, ah Alyalle. qui erat eius regis nepos. quo regnante Venerant. Asia expelluntur χ). Νeque tamen Omnes eiectos esse credo. Galli enim certe . qui eidem vel Celtae vel Galatae vocantur. a Cimbris Τeutonibu que adducit in eis regionibus remanserunt. Scythae vero ingenti ex variis gentibus coacto exercitu, aliam viam ingressi. quum Caucasum ad dexteram haberent, in Medorum fines improviso irruunt. Erant enim ei Omnes equites sagittarii. Tanta autem erant tamque singulari celeritale. ut aequalibus scriptoribus non equis Venisse sed quasi tempestas , chementissima ventorum vi et rapiditate advolasse viderentur. Sed eorum adventus in illud tempus incidit, quum Cyaxa res in eo ipso ESRet, ut Ninum urbem vi caperet. Qua quidem ex re huius incursionis quae causa fuerit, iam aliqua ex parte elucet. Scythae enim iamdiu cum Assyriis belli societate. cum Nabuchodonosore autem summa familiaritale copuiali fuerunt. Neque enim bellorum socios solum se

Praestiterunt. sed etiam ultro ipsi per se hostihus saepius bellum intulerunt. Eiusmodi expeditionem paucis ante annis Holoferne duce in Iudaeos secerant. Νam equites illos sagittarios. quorum duodecim milia in illius exercitu suerunt, natione Scythas suisse supra probabile visum est. Et profecto apud patrem nostrum Ephraemum Syrum in hac eadem sententia veterrimos auctoressuisse invenio. Holofernem enim ipsum Gogaeum b. e.

259쪽

Mytham habendum putarunt 3). Sed Scythae quum in aliis proeliis tum in expugnandis Ilierosolymis summo Nabuchodonosori praesidio fuerant. Quid vero p Quum

hominem illum militarem de se tantopere meritum a Medis victum obsidioneque inclusum viderent, num in otio et inopia dies terer . an beneficiorum et naturae suae memores illum liberare et cum victoria i iam Asiam ad sum praedam reserre maluerunt' 0uamobrem sivo ultro et sponte sua sive ab illo ut Opem serrent vocati copias quas Potuerunt maximas ex aliis

gentibus Parant atque ex omnibus partibus quasi in v dos influunt. Tanta erat autem Scythicarum copiarum multitudo. ut ab Herodoto non modo σπρατα μεγας appellaretur, sed etiam exercitui innumerabili illi compararetur quem Xerxes ex Asia in Graeciam duxit j. Neque vero Medorum fines tum campi erant aut agri sed similes continuis hortis. Quum illi omnes cum rege abessent, mulieres cum inermi iuventute in hostium manus incidunt, urbes Pagi aedificia ubique praedalionibus patent. Primo nuntio Medi accepto non ut aliena capiant sed qua ratione sua defendant summopere Curant. Ninum urbem relinquunt, in patriam quam maximis itineribus contendunt. Vbi ad fines suos sessi defatigatique redeunt. statim sibi dimicandum esse intelligunt.

Sed proelio facto . primo impetu susi hostibus et d

thae elati quum Assyrios henescio obstrictos, Medos vi

oppressos tenerent, insolentius sese gerere, tributum

Ephr. Syr. in raee. M. Gog erediderunt fuisse qui Holofernes in historia sacra appellatur fuitque magister Nabuchodonosor regis Nineve. 2) Herodi. i. I 03. 7. M. 3) Ibid. 1, 101. 1.

260쪽

- 241 ex cuncta Asia exigere. agros populari. ex aedificiis quodcumque Vellent, rapere, e Media in finitimas gentes erumpere et Opportuno tempore cum Praeda redire. Erant autem ea tempestate crebris Assyriorum expeditionibus urbes captae et e ersae, oppida Pagique relicta, agri vastati, vites olivetaque excisa, plerique populi in exsilium ducti. hello denique vel defatigati omnes vel fracti. His de causis quanto facilius erat Scythis in Asia dominari, tanto dominatio eorum acerbior victis ac minus tolerabilis. Sed ex eisdem rationibus intelligitur. quomodo praedatores illi, quum Asia eis tum omnis pateret, ex Aeopto Pro spoliis ditissima dona. referre potuerint ij. De tempore huius rei variae sunt et discrepantes eruditissimorum hominum opiniones. Sacri ecclesiae scriptores repentinas illas multitudines in Asiam dicunt inrupisse post exsilium Babylonicum. Quod quidem verius ab eis dictum, quam ab aliis intellectum videtur. Νam

Scythicas incursiones hi quidem post deductos, illi post

reversos Iudaeos collocarunt. Qui nostra memoria de historicis rebus scripserunt, ei quo minus magni in hac re aestimarunt auctoritatem Herodoli, eo longius a V ritate videntur aberrasse. Nos quidem hoc loco temporalia definimus ut venisse Scythas Cyaxaris anno Primo aut altero. interiisse dicamus duodecimo. Quum enim de his temporibus tum de Nini urbis expugnatione deque solis desectu a Thalete antenuntiato disseremus accurate in alio libro. Iam vero, qui Scytharum agmina in Mediam adduxit . eius nomen apud Herodotum in nostris exempla-

SEARCH

MENU NAVIGATION