De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

- 282 erat cum Arabibus coniunctus: Si Midi solem cum Diageret et lunam incedentem clare et laetatum est in a

scondito cor meum et osculatus sum maniam meam ori

quod nomen compositum est ex m N, IU N et significatque lumen dei. Apud Hebraeos autem solis nomen proprium erat Unxi, cui respondet, mutata littera xi in P. forma aItera m n δ). Abiecta vero syllaba ultima. duo alia nata sunt nomina IN P3 et 7Nn, In, quorum utrumque in libris sacris exstat. Sed solem Iudaei non modo tamquam Dionysum sed etiam ipsum Per se coluerunt atque ad raverunt. Vt ea tantum asseram quae sunt recentioris memoriae, reges eorum huic deo et altaria dedicavere et consecrarunt equos atque currum 3 . Commemorantur praeterea viri impii. qui ad orientem versus solem Venerarentur . et mulieres, quae sedentes conversaeque ad septentrionem lugentesque eumdem deum planx runt, quod auctumnali hiemalique tempore deminui atque omnino extingui videretur j. Sed haec quidem satis scita sunt: accedamus ad alia quae minus inter omnes

conveniunt.

Nomina de quibus diximus praeter unum huic deo omnia data sunt, propterea quod solis propriam vim ac

significationem ha hant. Est autem magna aliorum n minum varietas. quae . etsi aliquantulum inter se diis rant . tamen ut ex una radice orta sunt, sic unum id-demque valent. Significant autem ea quidem omnia vol

302쪽

spoliatorem vel etiam venatorem bellatorem interfeci rem 'Aπολλων). Radix vero omnium una est, quod dico invadendi vel spoliandi verbum Tia vel via vel 'ν, quibus exoletum quoddam verbum ara adiungendum puto vel subiiciendum. Nata sunt autem ex his no

mina antiquissima a a et Tm, γωγ γογγ et et '.

Ex quibus ortae sunt formae quattuor, una littera vel

dempta vel addita: duae quidem a P et N ογ

et e ; alterae autem a N et Uri, αγαγ et α ρα t. Reliquae sunt duae horum nominum consormationes 'a et ari. γαδ et δαγ. Sunt ergo nomina octo, quorum illud Agag ut arbitror, unum de homine. reliqua omnia de

deo usurpata fiunt.

Exordiendum igitur potissimum est a deo Gad, pr pterea quod multae et discrepantes etiam doctissimorum hominum de eo sunt sententiae. Sed eas omnes uberius asserre longum est. Nam dicere vera quam refutare salsa satius existimo. Νomen igitur na, quin a verbo rina ducendum sit vimque spoliatoris habeat. dubitari nullo modo potest. Sed quod philologicis rationibus constat. id historicis videtur confirmari, quum S. HieronFmus significare hoc verbum latrunculum testatur ij. Oui autem et ipse spoliator et spolialorum deus fuit. idem illis etiam spolia, praedam fortunamque concessit. Etenim spolia invenire et prospera fortuna uti apud Hebraeos unum sonabat. Quod autem veteres uno loco hoc nomen τυχη veI sortuna interpretantur, ex eo non continuo A quitur. ut hic deus sit sortuna ipsa: sed ex eo Potius coniectura laetenda est, eum humanam sortem solitum regere. Venatoribus militibusque praedam ac sortunam tribuere. Sed iam apud Chaldaeos deus Gad magna in

303쪽

- 284 veneratione erat. Sed Oritur hoc loco quaestio, de qua multum disceptatum est . ad solem verbum Gad an ad aliud quid vere reseratur. Verba quidem illa Iesaiae du-hitationi de hac re nihil videntur dare loci. Et cos. qui ponitis mensam Gadi et Meni consecratis libamina i).

quod huic deae vel opponi vel anteponi possit nisi sol Quum igitur verborum collocatio, tum deorum ordo homines doctos ad veram do hoc dis sententiam Perducem debebat. Ouid vero. quod Gadi Iudaei Posuisse mensam dicuntur 3 Hoc quid aliud indicat, nisi solem eum esse

deumque venatorem. Cui animalia Venando capta sacra erant 7 Quid aliud declarat, quam eumdem esse ipsum atque eum. Cui variis mensam assis exstructam posuerunt

Aethiopes δὶ 7 Sed do hac re nihil relinquunt dubitalionis

septuaginta interpretes, modo ne Alexandrinos suisse eos Aegyptiorumque dicendi genus secutos ignoremus. Ill rum autem quae fuerit ratio dicendi. plane et dilucide exposuit Macrobius: Δαιμονα inquit, et τυχην Aegyptii solem ac lunam inlemgi polunt. quod sol auctor viaritus caloris ac luminis humanae pilae genitor ac custos est; et ideo nascentis daemon l. e. deus creditur. Luna τυrai, quia corPorum Praesul est quae fortuit rum parietate iactantur 3 . Interpretati sunt autem Al xandrini eum do quo dicimus locum hoc modo: και ἐτοιμαζοντες τω διώμονιρο τραπεζαν καὶ πληρουντες τῆ τυ 1κερασμα. Vt ueni igitur τυχη vel luna est, sic Gad nihil aliud prapter daemonem vel solem. Est enim tanta

Syr. s. l. e. i.

304쪽

- 285 septuaginta virorum auctoritas, ut eorum apud me Ve hum unum Valeat plus. quam infinitae recentiorum hominum disputationes.

Ouum sol. Gad venationibus bellis praedationibus

rebusque fortuitis omnibus praeesset, consentaneum erat, huic etiam gubernationem sortium vaticinationemque tribuere. Quamobrem apud veteres valuit mos, ut hunc deum quem arcu Ornaverant, sagittis Vel virgulis commutandis consulerent. Huc reserendum illud Ezechielis est: Stetit rex Babylonis in bipio in capite duarumpiarum disinationem quaerens commiscens sagittas i). Apud Anialecitas, quum in Syria regnarent. magnum suisse hariolorum atque haruspicum numerum. Satis e gnitum est. Quare haud mirum, quod etiam in Israeliatarum Iudaeorumque fines divinandi artem inferrent. Quam rem propheta iuste queritur: Populus meus in liagno suo interrogavit me et baculus eius annuntiapit ei γὶ . Sed ut fieri solebat, Iudaeorum reges non solum de Amalecitarum ac religiones, sed etiam sacerdotes vate que inducebant. Eiusmodi vates suit Nathan. qui et rex et eunuchus dicitur, cuius mentio est in Regum libris: Iosias abstulis quoque equos. quos dederant reges Iudae soli. in introitu templi domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim, currus autem

solis combussit igni ). Haud parva huius loci dissicultas posita est in verbo Pharurim Φαρουρειμ, n). Quod quid significaret, ex libro Estherae disci oportebat.

Verbum enim Nn vel, ut in libro Estherae scriptum in- Venerunt Septuaginta, u Persicum esse salso credidit Gesenius. Ductum enim a radice ran iddem valet quod

305쪽

- 286 olla. urna. Illud autem habero hanc vim, et ex radiceisla cognoscitur et animadvertitur a libri Estherao scriptore: missa est sors in urnam quae Hebraice dicitur phur. Amalecitae igitur non ex sortibus hanc artem sed ex ollis Purim Phrurimὶ nominabant. Quoniam autem Nathan ollarum arti praefuit. si Amalecitam eum fuisse censueris. sane non erraveris. Quod vero sedem suam eo loco. qui soli consecratus erat. Constituit, ex eo i telligi debet. sortium superstitionem ad illum deum pertinuisSE. Iam vero hariolorum duplex apud Scythas genus erat . quorum alteri artem guam ad Venerem melestem. alteri ut Graeci ad Apollinem reserebant. De posteri ribus apud Herodotum haec sunt: rates Scytharum multi sunt, qui multis saligneis piros paticinantur hoc modo. Magnos pirgarum fasciculos asserunt. quos humi depositos explicant, et super unamquamque plagam ponentes disinant: dum aut m haec dicunt. Mimas rumsus colligunt singillatimque componunt. Haec ρatria eis paticinaιio est. 0uod Herodotus de hariolorum multitudine dicit. Omnino convenit cum eis, quae ex libris

sacris explorata sunt. Haec eadem autem ex virgis vaticinatio. quam Graeci ραβδομαντειαν dicunt, eis locis indicata est quos supra citavimus. Sequitur. ut de quihusdam huius dei fanis dicendum sit. Antiquissimum sine dubio dei spoliatoris sanum erat Amti. Νam nomen urbis προ PN , quod nondum explicatum est. nihil aliud significat quam domus. fanum Dodis i). Illud quidem UN apud Esdram his, Poenorum

autem in monumentis saepius exfitat. Ducendum est autem a verbo ct H, significationemque habet, funda-

ὶ Bethdagon sine dubio iddem est quod Asdod. Disiligod by Cooste

306쪽

- 287 merui. domus, fani ij. Dod vero habet hanc vim, ut deum spoliatorem indicet. Sed hoc sanum, quum antiquissimum esse a rerum scriptoribus tradatur. a primis certo Philistaeae incolis conditum est. Principio autem eam regionem incolebant Hevaei et cum eis qui coniun-

Dod usitatum suisse putandum est hin. Postea autem . his superatis. urbem regionemque Occupaverunt Cappadoces vel Philistaei. Qui, quum essent Aegyptiis sanguine ii guaque coniuncti. solem eodem quo illi nomine appellabant. Quum autem idem deus a victis Dod, a victori-hus On nominaretur, factum est, ut coniunctum nomen utrumque Dodon vel Dagon si acceperit. Qui hunc deum partim hominem fuisse partim piscem docent, ei et Dagon nomen salso interpretantur et nimium omnino

deus nihil aliud erat praeter solem, qui agricolis agrorum vinearumque fertilitatem, et idem militibus exuviarum copiam tribuere putabatur. Quare factum est, ut ab aliis Dagon Saturnus h). ab aliis Zεύς ἀροτριος vocaretur φ), quum praesertim sol, qui Heliopoli in Aegypto Iebatur. Iupiter sit a veteribus nominatus. Sed hic idem sol bellator iudicandus est, duabus de causis, quodet, Samsone capto. Philistaei hostias ei immolarunt la

eius templo affixerunt h).

307쪽

- 288 Amalec ita , quum in fines Syrorum venirent. cultum apud oos huius dei vel repererunt vel instituerunt. Eamdem enim prorsus huic Syri, quam Arabes et Idumaei vim naturamque tribuerunt. Magna cum auctoritate do hac re Macrobius. Accipe, inquit, quod Assyrii de solis

potentia Opinentur. Deum enim . quem summum maximumque Menerantur. Adad nomen dederunt. Eius nominis interpretatio signisical unus i). Hunc ergo ut ρ lentissimum adorant deum. Sed subiungunt eidem deam nomine adamatis, omnemque potestatem his duobus attribuum solem terramque intelligentes. . . . Simulacrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis. quibus monstratur pim coeli in radiis esse solis. qui dimittuntur in terram. Adamatis simulacrum sursum persum reclinatis radiis insigne est . monstrando. radiorum pisuperne missorum enasci quaecunque terra Progen rat j. Hunc Syrorum deum Adad non alium esse, quam Dod . iam supra exposuimus. De solis autem terraeque coniunctione postea dicturi sumus.

Sed Amalecitae quum deducti in Scythiam essent. pluria ibi huic deo sana dedicaverunt, quorum celeberrimum erat in Chersoneso Taurica . Solem autem spoliatorem coluerunt coniunctum cum luna, quam Graeci vel Dianam vel Iphigeniam dicebant. Sed ex Scythia quidam eunuchi profecti et mulieres fatidicae Iovis Dodonaei videntur constituisse Oraculum. qua enim illud me movet, quod Herodotus se ab A gyptiis Dodonaeisque comperisse dicit. Antiquissima enim ex Aegyptiorum urbe. Thebis, translatas a Phoenicibus sacerdotes esse duas, alteram in Libyam . in Epirum alteram et illam Iovis Ammonii, hanc Dodonaei instituisse

308쪽

- 289 oraculum. Sed nimium haec fabulam redolent et eam quidem recentioris memoriae. Iovis enim Dodonaei nomen, cullus, ceremoniae nihil habent Omnino, unde v nisse eum ex Aegypto iure possit colligi. At vero Oraculi huius auctores Chananaeos fuisse Vel Syros, multa sunt. quae insigniter Ostendant. Sed venisse hos quidem Chananaeos a septentrionibus atque ex Scythia, illud est apertissimum argumentum . quod Dodonaei et Scythae religionis etiam postea summam inter se societatem coniunctionemque habebant ij. De hac re diligentius qua rere instituam, si prius libere quid . ut natura mea fert, dixero. Sunt enim et ei harum rerum peritissimi, qui deorum in Graecia cuItus omnes totamque mylliologiam excogitata a Graecis ipsis et inventa esse volunt. Concedere ei quidem omnia potius parati sunt, quam illos aharbaris .accepisse quidquam. Sed ut deos omnes natos in Graecia educatos excullosque demonstrent, non solum multa et improbabilia postulare sed etiam oppugnare Graecos ipsos et resutare coguntur. Νatum est autem mirum illud eorum studium ex ea sententia, quod arbitrantur vel quod verentur potius, ne de magna Graec rum laude et ab omnibus concessa detrahatur aliquid

si non suos illi aut proprios sed alienos deos coluisse videantur. Et hoc isti quidem vel errore vel metu liberandi sunt. Nam illud mihi videor iuste posse gloriari.

tantam me concepisse Graecorum gentis existimationem, ut eam eis tribuam et laudem humanitatis et litterarum gloriam . qua nemo umquam Possit neque maiorem neque veriorem. Ita enim statuo: Semilicis quidem gentihus divina henevolentia animi firmitatem vitaeque singularem datam esse constantiam. Iaphethitis vero vel

309쪽

lndogermanis admirabilem quum intelligendi facilitatem tum animi in rehus privatis publicisque mobilitatem; et

ob eam causam superiores illos deo visos esse dignos. quibus ea dona concederet . quae divina quaeque supra hominem putanda sunt: posteriores Vero. quibus naturalium donorum copiam abundantiamque largiretur. Itaque ex alteris quidem assumptos esse ludaeos, qui quum primo educatorem, Post etiam Praeceptorem deum haherent ipsum, Graecis omnibusque gentibus doctrinam traderent divinam: ex alteris autem electos esse Graecos. qui quum ad suminam humanitatis litterarumque persectionem pervenissent. deincePs Iudaeorum, Roman rum . Germanorum aliarumque gentium de rebus humanis perpetui essent magistri. Quum igitur haec lania Graecis proposita a deo esse cognoverim: tantum abest. ut deorum inventionem laudi Ois dandam opiner. ut eam rem illis, si iure addicere deberem, in maximo ded core ponendam statuerem. Sed Graecorum in vita urbanitatem, in dicendo elegantiam, in philosophando su lilitatem eo magis adamavi. quo verius esse intellexi. superstitionis et impietatem omnem et impuritatem inductam in Graeciam esse a harbaris. Sed ut propositam ad rem redeat oratio. nomen Δωδ- ex duobus verbis conglal, quorum aIterum Δωρ, Semiticum, alterum 'IN. Chananaicum vel A gyptium iudicandum est. Significat autem, ut supra exposuimus , hoc quidem vel moliatorem vel Percussorem. illud vero solem. utrumquo igitur deum solem voliatorem. Qui quidem deus votustissimum sanum habuit Azoti nominatusque sine duhio a Philistaeis est Dodon, ab Hebraeis vero Dagon. Nomen igitur certissimo indicio sit, hunc Iovem esse non ab Aegyptiis in Epirum translatum. sed ab Idumaeis et Amorraeis, quos Graeci dicunt Scythas. Omnino autem eiusmodi fuit cerem Disiliam by Gorale

310쪽

- 29l niarum religionumque ratio. ut aliunde quam a Chananaeis illis originem habuisse non possent. Primum enim constat dei signum quoddam constitutum esse Sub arbore sacra, quae sagus fuisse traditur. Deinde vero coniunctam cum Dodone colebant deam lunam . qui erat mos Scytharum proprius. Illam autem Graeci vel αωνην appellare solent vel 'Aψηορτην Διωναιαν i). Semiticum

nomen esse Διών-η, iam ex nomine Δι--υσος aestimare debemus et postea confirmabimus. Lunae autem contrariae partes virginis Venerisque Coelestis a Chananaeis tributae sunt non a Graecis. 0uod quomodo fieri potuerit , paullo post explicabimus j. Haec igitur omnia Chanaan demonstrant horum deorum esse Patriam. Sed ne in animis quidquam remaneat dubitalionis huic deae quasi castissimae originis testes columbae consecratae sunt. Sic enim intelligendum essu pulo. quod ex Aegypto Dodonaei dixerunt venisse columbam eamque in sago sedentem imperium edidisse. ut Iovi ibi seret oraculum. Sed sive veram intelligis columbam .

sive eam cum Herodoto seminam interpretaris: concedas oportet aut hanc avis consecrationem aut illud transferendi genus a Chananaeis esse non a Graecis prosectum. De veris autem columbis, non ret . quin Pausanianum illud accipiamus: Nam eis. qui terram illam . . . in k

Servius ad Aen. 3, 466: vel Dodonaeos lebetas vocat) quales sunt in templo Dodonaei Iovis. Baee autem regio in finibus Aetolorum est, ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat conseeratum. 2ὶ in nummis Epirotarum Dodon et Diona inter se copulati sunt.

V. Gronov. thes. VII. p. 278. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION