장음표시 사용
71쪽
sparserat, digerenda traduci. Ne ipse quidem dissilebatur, is ad labores, Praesertim jussos, quibus stibi liquida illa meditandi voluptas eriperetur, paulo esse tardiorem. Deinde eum nihil, nisi quod Omnibus numeris expletum esset, a se exire vellet, majorem posteritatiS, quam aetatis suae , ducens rationem, lapsus est, ut sere solent excellentissimi quique artifices , in quandam calumniam sui, ut, quantumcunque adhibuisset curae et studii, tamen nihil satis putaret. Ita, quod Ρlinius de Protogene, pictore, dicit, in summo or is intentione minor erat fertilitas. Huc accedeba , quod, quamcunque rem tractandam sumsisset, eam ita excutere, & cum pulvisculo exhaurire studeret, ut, qui posthac idem agere institueret, Omnem
72쪽
sibi materiam praereptam fateretur. Qui, bus de caustis memoriae suae, fidissima ceteroquin omnium, quae semel legisset, audivissetve , custodi, irasci solebat, si vel leve quiddam, quod eodem pertineret, sibi post editum librum suppeditaret. Fuerunt, quibus in Luziano ornando nimis cunctatus Videretur: a quibUS PQ-timus & quaesumus, ut ejUs.cundisationem ζQmparent cum alterius, qui post ad eundem scriptorem edendum accedere ausus est, Ustinatione. Reperient profecto, illum cunctando rem restituisse, hunc festinando perdidisse. Ille autem tot Vigiliarum & tot anno rum fruetus si minus publice apparCit,
73쪽
non tamen ic circo vel exiguu8 esse, vel periisse existimandua est. Nam vix ullus sive Graecus sive Latinus scriptor est, in cujus margine non tale S emendationes , quales a principe Criticorum proficisci par erat, notarit. Pleni sunt casti gationum, ut paucorum recensione de-
sungar , Aristophanes, Oratores Attici, Theocritus, Apollonius Rhodius, Harpocration : pleni eX poetis Latinis, Propertius , Manilius , Valerius Flaccus. Hinc igitur praefidia, hine ornamenta editionibus a se curandis petant Critices studiosi. Neque Verendum est, ne talis thesaurus in dominos literarum rudes incidat, aut dissipatus pereat. Adhuc illum integrum servat pranciscus Hem-sterhiasius, unus ex tribus filiis superstes,
paterni ingenii , animi, & oris imago, qui I a Phi-
74쪽
philosophiam & mathematicas artes cum antiquitatis eruditae scientia ita comjunxit, ut, qua laude magis excellat, dissielle sit existimare. Sed idem inusitata liberalitate totum illum thesaurum Bibliothecae publicae Leidensi, post fata sua, donare constituit, jam nunc fidem suam per me omnibus ita astringens, ut haec publica voluntatis declaratio testamenti vim habere possit. Sic facere decebat filium, qui nobis patrem cum aliis virtuzibus , tum animi magnitudinareddit. Satis multa de Hemstertiussi ingenio Adoctrina diximus. Nunc animum contemplemur, utrique facultati vel parem, vel luperiorem. Nea alienum est, qui Critici nostri animus & mores fuerint ,
75쪽
quaerere, praesertim cum de Criticorum moribus ea inveteraverit opinio, ut nullum eruditorum genus ferocius, truculentius , magisque contentiosum habeatur. Equidem negare non possum, tales & olim fuisse, & fortasse etiam nunc esse. Addo etiam, ridiculas istorum pugnas de verbis & parvi momenti rebus
Criticam non leviter infamasse. Verumtamen quis tam iniquus judex est, ut hominum vitium ad artis contemtionem trahat 2 Nisi vero Iurisprudentia contemnenda est, quod inter Iurisconsultos rabulae, aut Medicina, quod inter Medicos circulatores reperiuntur. Nolim hujus opinionis levitatem cum pari co junctam iniquitate, pluribus Verbis refellere. Sunt Hemstertiussit mores optima Criticorum apologia. Cujus enim
76쪽
famam & existimationem ille unquam scriptis suis laesit 8 Cujus dissensionem, in tanto doctrinae fastigio, non facile ac te niter tulit 2 Ne tum quidem, cum reg& locus postularent, superbiam maXimis meritis quaesitam sumsit. Quid δ tantum abfuit, ut aliorum Errore S eXagitaret, ut stultos etiam patientius ferret, quam necesso Videretur. Erat Theologus, qui saepe in circulis , ipso praesente, Pindaros, Sophocles & Demosthenes, quos nunqUam legerat. loqueretur, eOS-que Velut in lance possitos modo tolleret judicio suo, modo deprimeret, Omnino oque, ut in Latinorum proVerbio est, spectante Roscio, gestum in scena ageret. Cum Joannes Albertus, & ceteri, qui aderant, intentis in Hem stertiusium oculis exspectarent, Ut hominis vanitatem & im-
77쪽
pudentiam comprimeret , ille ne Verribum quidem. Cur enim , dicebat, hunc minus patiar ingenio suo frui, quam alios, coram me & dchullensio, in pari inscitia , de pulpitis jactantes Graecarum & Orientalium 1cientiam literarum 8
Sed non est, quod magnopere miremur aut aliorum intolerabilem fastum &superbiam, aut hujus amabilem humanitatem. Illi enim ex his studiis nullum, nisi eruditionis , fructum petunt: cujusvis quae potest esse in animum & mores ΤΗic non unam eruditionem, sed inprimis vitae & morum elegantiam, Omninoque Veram sapientiam inde sibi hauriendam ducebat. Ac morum quidem
venustas non solum per ejus libros fusia est,
78쪽
est, sed etiam in sermonibus, omnibusque vitae actionibus ita lucebat, ut non tam sibi & Musis vixisse, quam inter
fortunatos beatosFe homines aetatem egisse videretur. Sermo familiaris etsi tam accuratuS & eruditus erat, ut meditatum diceres, tamen nihil habebat affectationis molestae. Immo haec gravitas temperabatur incredibili humanitatis festivitatisque condimento. Nam & ipse naturae vi abundabat sale atque urbanitate , & praeterea omnem leporum et facetiarum florem eX antiquis et noVis scriptoribus libarat. Itaque ViX alium ex cruditorum ordine VidimUS, CHUS consuetudo a principibus etiam Viris impensius eXpeteretur. Non habet patria proceres illustriores, prudentiores, et bonis artibus ad omnem humanitatem ma
79쪽
gis excultos, quam fratres, Guillelmum et Carolum Bentinckios. Atqui illi fateri et prae se ferre non dubitant, se nunquam, nisii meliores aliqua parte et d0ctiores , ab Henasterhusio discessisse. Ac nescio, majorine gloriae sit Hemster-hussio , Bentinckiis placuisse, an Ben-tinckiis, Hemsterhusii virtutes intellexisse
Animus ejus erat, qualem esse oportebat tot sapientum praeceptis conformatum , unius Verae & solidae Virtutis admirator, Contemtor rerum fluxarum Schumilium. Roboris quantum in eo fuerit, hoc documento cognoscere licet. Venerant ad eum Franeque ram nobilissimi e primaria gente V assenaria hospites, biduum hilare sumturi. Cum omnes
80쪽
accubuissent, animis ad laetitiam remissis, ecce, literis sit certior, silium summae spei, Iacobum, qui sibi decus ex militia navali petebat, procul a patria morte immatura periisse. Quid ille 'Vultu nihil mutato seponit literas, simulat hilaritatem, acerbissimumque dolorem per biduum pectore premit, quod jucunditatem, cui se hospites dederant, muliebri & nihil profutura ejulatione
contaminari nolebat. Tali constantia germanus ille Socraticae disciplinae alumnUS, Xenophon, nuntiata inter sacrificandum
filii Grylli morte, luctum distulit, damsolemne sacrificium peregisset.
Ostentationem & inanem pompam Oderat cum in reliqua Uita, tum in docendo; ut exteri, qui ad ejus lectiones Ve-