장음표시 사용
101쪽
M o R A L I S. 99 definitur, cujustibet determinationis absentia: vocatur aliter, modo inccrtus animi status, modo animi suspensio , modo indifferentia versatilis, modo indifferentia aequilibrii, &c. Indifferentia positiva definitur, electio unius medii prae alio. His positis, dico, indifferentiam negativam , non esse proprietatem liberi arbitrii , vel creati: tum quia voluntas hu-msaa Christi, quatenus libera , non fuit indifferens indifferentia versatili : t imqaia supradictum aequilibrium in nobis
nunquam fere reperitur i, vel enim gratia praevalet concupiscentiae , vel concupiscentia praevalet gratiae. Dico , et '. indifferentiam activam po- stivam , sti icte & accurate loquendo ,
non esse proprietatem liberi arbitrii: quia est ipsa libertatis essentia.
stuplex sit liberum arbitrium.
Praeter varias libertatis distributiones , superius allatas, quaeritur hic, an liberum arbitrium creatum , distribui possit in postivum & privativum , hoc est, utrum
libertas creata extendatur, non tantum ad
ea , quae committuntur , sed etiam ad ea, quae omittuntur vel, ut quidam loquuntur ., an possibilis sit omissio nura libera ,
102쪽
id est, omissio illius actus, quae nullum habeat adjunishuna voluntatis actum Z Nonnulli contendunt, impossibilem esse haneon illionem ; alii vero docent, ipsam esse possibilem. Ut solvatur haec quaestio , notandum
est , aliquid dici posse volitum duobus
modis actualiter, & , ut aiunt, imputa-tive. Ill id dicitur volitum adtualiter, circa quod voluntas asit; illud autem dicitur volitum imputativh , quod imputari potest voluntati , perinde ac si consensum expressum dedisset, ex eo nerispe , quod anima debuerit attendere. Hoc notato, Dico, possibilem esse omissionem puram liberam. Omissio namque pura libera, dicitur omissio actus, per legem imperati, ita ut haec omissio nullum habeat adjunctum voluntatis actum : atqui talis omisso possibilis est. Nam ad hoc sussicit, quod voluntas manere possit otiosa circa objectum aliquod, dum tamen circa ipsum actum aliquem producere tenetur: atqui
hoc est possibile. Nam , verbi gratia, fieri potest, ut homo, qui mane & vesperε
tenetur orare , nullatenus orer ; imb de oratione nullatenus cogitet ; proindeque,
Dices. I'. nihil est liberum , nisi sit volitum: atqui omissio pura , dici non
103쪽
MORALIS. IOIpotest volita; ergo reipsa non est libera; dc consequenter omissio pura libera, contradictionςm involvit. Distinguo majorem. Nisi si volitum , aut actualiter , aut, ut aiunt, imputative , concedo. Solummodo actualiter , nego. Solutio intelligitur ex notato. Instabis. Liberum fieri debet a principio interno : at omissio non fit, cum fit absentia ; ergo , &c.
Duplici modo distingui potest major e
priore modo sic. Liberum positivum , concedo. Liberum privativum , nego. Posteriore modo sic. Liberum actuale , concedo. Liberum imputativum , nego. Solutiones intelliguntur ex dictis. Dices. a'. Dari non potest omissio pura libera , quae sit bona ; ergo nec dari potest omissio pura libera, quae sit mala. Nego consequentiam. Disparitas est, uia ad bonitatem requiritur intentionis boni, cum electione medii legitimi; adedque requiritur actus positivus: at vero ad malitiam sufficit absentia actuum ,
Habitus universim definiri debet, facilitas ad aliquid. Distribui potest in con- genitum & acquisitum in naturalem oc
104쪽
ici MORALIS.su uernaturalem. Habitus conigenitus , ct
cnur ille , qui simul cum fioeiltate fuit productus ; qualis fuit in Adamo habitus plutosophandi. Habitus acquisitus, est facilitas labore & exercitio successit tem poris comparata ; qua ys est habitus di Dcursivus in nobis. Habitus naturalis, dicitur ille , qui secundurn leges ordinarias comparari potest , qualis est in nobis habitus discurrendi. Habitus f per naturalis, cst ille , qui liberaliter sic a Deo conceditur , ut secundum leges Ordinarias , nun- quam posset a nobis comparari ; quales sunt habitus fidei, spei S charitatis. De saper naturalibus disserunt Theologi. Hic agitur de solis habitibus naturalibus. Variae sint Philosophorum opiniones , circa naturam habituum naturalium. Alii quippe Volunt , habitus naturales in solae
impedimentorum remotione cons stere.
Alii dicunt , habitus esse qualitates potentiis superadditas. Alii distingunt in tethabitus spirituales & habitus corporeos et deinde docent , habitus spirituales con-s stere ex parte intellectus, in speciebus expressis , & ex parte voluntatis , in Ierminis quibusdam immanentibus ; corporeos vero, in vestigiis quibusdam cerebro
impressis , per quae spiritus animalis dis.
105쪽
Io 3 MORALIS. conclusio 'prima. Habitus non consistit in sola impedi- 'entorum remotione. Quod enim est po-.1itivum , non consistit in mera absentia :atqui habi rus , est quid positivum ; & impedimentorum remotio , est mera absentia. Primo quidem habitus, est quid postivum , tum quia per habitum , facultas an actus suos facilius prorumpit: tum quia non posset aliter intelligi, quomodo Deus habitus quosdam infunderet. 2'. Impedimentorum remotio , est mera absentia: 1mpedimenta namque removeri , nihil
pud est , quam ipsa fieri absentia ; ergo,
Dices. Posita impedimentorum remotione , intelligitur agendi facilitas in facultate ἱ ergo, &c. Distinguo antecedens. Si multi similes actus fuerint a facultate producti , ut removerentur impedimenta , concedo. Ex eo praecise , quod remota fuerint impedimenta, nego. Nimiruta. quoniam , juxta leges ordinarias, removeri non possunt impedimenta , quin multi similes actus exerceantur ; & proindὸ quin horum a tuum occasione , habitus producantur in sfacultate ; ideo habitus , qui paulatim in- enduntur , qua proportione removentur
106쪽
ie M o R A L I S. impedimenta, judicantur oriri ab imp
dimentorum remotione , quamvis reipsa nascantur a frequenti actuum simi luim repetitione , tanquam a causa occasionali. Praeterea, quantumvis impedimenta su p. ponantur ab anima rationali remota, numquam tamen in ipsa possunt intelligi habitus fidei, spei & charitatis , nisi Deus quid posuiuum producat in anima.
Habitus intellectuales non consistunt in speciebus expressis dictis. Habitus enim
intellectuales non consistunt in eo , quod est merum figmentum : atqui species expressae dictae , sunt merum figmentum. Dicuntur enim imagines , ab anima rationali efformatae, ad praesentiam specierum impressarum , seu imaginum ab objectis ad cerebrum usque transmissarum et atqui fictitiae, sunt omnes ejusmodi imagines. Tum quia , ut monuimus in Met1- physica , nunquam explicari potuit ab ' Advcrsariis, quomodo species impresse dictae , transmittantur ad cerebrum :. tum quia , quamvis tales imagines ad cerebrum usque transmitterentur, forent se per objecta, extra animam posita , quae proinde nunquam ab anima cognosci possent, absque repraesentationibus in anima
107쪽
positis: tum denique , quia solus Deus, est causa effectrix idearum & imaginum, suae sunt in anima nostra, sicut probatumuit in Metaphysica ; proindeque , &c. Conclusio tertia.
Habitus voIuntatis non consistunt interminis immanentibus actionum hujus facultatis. Tum quia nunquam explicari
potuit ab Adversariis, quid sint illi termini immanentes. Tum quia, si tales termini fuissent ab anima primum producti, deberent ab ipsa conservari, seu jugiter produci: at ejusmodi permini non ab anima jugiter producuntur ; ut constat ex eo, quod habitus volunta is in esse suoepermaneant, licet anima de iis nullatentis eogitet; proindeque, &c.
Habitus corporei non consistunt in vesitigiis cerebro impressis, per continuum spirituum animalium transitum. Tum quiae probatum fuit, non dari spiritus animales, qui possent illa vestigia delineardi. Tum quia, licet existerent spiritu; animales , non divagarentur extra sua vascula , neCproinde vestigia possent imprimere cere
108쪽
Habitus, prout se tenene ex parte aninae , simi modificationes a solo Deo productae & conservatae ; vel independenter ab ullis actibus praeviis, si agatur de habitibus, aut congenitis, aut supernaturalibus vel dependenter a praeviis actibus similibus , frequenter repetitis , si agatur de habitibus naturalibus , dc acquisitis. Illud enim statuendum est de natura habituum , prout se tenent ex parte animae: quo posito, facile possunt explicari, quaecumque pertinent ad habitus sic sumptos raiqni , &c. Primo quidem nonnulli habitus possunt esse congeniti, si nempe Deus animam rationalem primum producendo, modificationes illas simul cum ipsa producat. Habitus naturales & acquisiti possi int, vel augeri, vel minui: quia scilicet, cum pendeant ab actibus similibus ,
frequenter repetitis , tanquam a causa oceasionali, debent augeri , si frequenter iterentur actus similes ; & imminui de bene , si producantur actus prioribus όppositi: Auemadmodum augentur , vel minuuntur sensationes, prout motus causi Tum occasionalium , augentur, Vel minuuntur ; proindeque , &c. Quod autem solus Deus sit illarum modificationum,
109쪽
M o R. A L I s. i o Icausa iniciens, constabit ex dicendis de habituum causis.
Habitus, ut se tenent ex parte organorum corporeorum , consistunt in commotionibus & complicationibus illius membranae , quae dicta fuit, pia mater. Ad hoc enim sumcit, quod ejusmodi membrana diversimodὸ commoveri & complicari possit ; quodque postquam simili modo multoties commota fuit & complicata, facilius postea commoveatur & complicetur il Io modo : hoc enim posito, intelligi possunt quaecumque pertinent ad habitus organorum corporeorum ; sicut constat ex dictis in Physica particulari, ubi de phantasia & memoria I proindeque ,
Existere habitus ex parte animae, patet, tum ex eo, subd alii aliis facilius discurrant; alii aliis faciIius actus virtutis exerceant : existere pariter habitus ex parte organorum corporeorum , constare debet ex eo , qad alii aliis facilius scribant, pingant, organa musi' pulsent , proindeque, &co
circa causas habituum, duo tantum bla
110쪽
tuum subjeistum λ Secundum, quaenam eorum causa cffectrix Ur solvatur prior quaestio, meminerisdu ex esse subjectiim , quo , seu proxi mum , & quod, seu remotum. Non agitur
lila de subjecto remoto , sed disti cultas est
circa potentias animae nostrae , quae sint
habituum capaces. Dico autem , I'. omnes animae rati
natis potentias activas , habituum esse capaces. Si enim omnes illae potentiae modo facilius , modo dissicilius in actus suos prorumpant ; signum est, ipsas esse habutuum capaces et atqui res sic se habet, ut per induistionem patet. Nam, verbi gratia , intellectus paulatim acquirit discuris tendi facilitatem ; voluntas. sensim assiaeiacit virtutum , aut vitiorum actibus ; in nonnuli is honΜnibus promptior & expeditior est imaginandi facilitas , quam in aliis hominibus: appetitus sensitivus se s m acquirit facilitatem obtemperandi partis superioris imperio di, proindeque , &C. Dices. Si voluntas acquireret facilit tem circa bonum, minueretur personae meritum. Ubi namque minuitur dissicutitas , minuitur & meritum : atqui, posito habitu , minuitur dissicultas, cum habitus, sit facilitas ; ergo , &c-