Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

MORALIS. I I 'viri 'rem non habet, sed vitium i habituet q.. ciem famulans temperantiae, abstrahit a motivo quovis, sed non est virtus moralis. Ut solvatur altera quaestio, notandum

est , i'. medium duplex distingui posse , rei nimirum & rationis. Medium rei dicitur illud , quod aequaliter distat ab extremis r tale est centrum circumferentiae

circuli. Medium rationis , aliter medium quoad nos, vocatur illud, quod neque excedit reistum rationis praescriptiim , neque ab eo deficit u unde medium hoc di versum est pro diversitate personarum Mcircumstantiarum. Notandum , Σφ. viris

tutem dici posse consistere in medio , velesticienter, ut aiunt, vel formaliter. Efficienter , dum inclinat 'ad actus rectae rationi conformes ; formali tec autem , si habitus si medius, inter duos alios vitiosos , quorum alter sit per excessum , alter autem per defectum. His notatis, sint, Habitus quilibet virtutis moralis, est in medio essicienter. Ille namque habitus dicitur esse in medio essicienter , qui inclinat ad actus , rectae rationi conformes ratqui habitus quilibet virtutis moralis sic

122쪽

se habet, cum B essentialiter bonus ; ergo,

Conclusis fecunda. ,

Medium, quod servat Iustitia, est potius medium rei, quam rationis. Medium enim quod idem est apud o es, seu quod non pendet a personis & circumstantiis , censeri debet medium rei: atqui medium , quod servat Iustitia , sic se habet. Nam verbi gratia , si quis debeat centum numis mos , totidem reddere tenetur , sive sit pauper , sive sit divet; sive debeat diviti, sive pauperi ; & hos nummos sic reddere tenetur , ut si vel denarius desit , non omnino Iustitis satisfecerit ; proindeque ,

At inquies, si medium , quod servat , Iustitia , foret idem apud omnes , no tandiu durarent lites. Nego propositionem. Ideo namque d rant lites: quia plerumque vix cognoscitur jus postulantis ; unde opus est accurato examine , ad dignoscendum jus unius , dc debitum alterius: ubi vero jus postulantis innotuit, facile est postea unicuique jus suum tribuere.

Conclusio tertia.

Medium, quod caeterae virtutes servare debent,

123쪽

debent , eis medium rationis. Medium enim inventu difficile, & pro personarum ac circumstantiarum , diversitate mutabile est , dici debet medium rationis : atqui medium , quod caeterae virtutes servare oebent , sic se habet. Nam, verbi gratia,

ut inveniatur medium in temperantia ser- andum , considerari ' bent ciborum qua- itas , personae temperamentum , & his gnitis , respectu Innius personae, opus si novo examine , respectu alterius ;roinde e , &c. At, i Ses, si medium , quod servare

ebent caeterae virtutes, esset medium raonis , Virtus parciciparet de vitiis pere .celluna , dc per defectum : absurduinconsequens I ergo , &c. Distinguo sequelam. Virtus participaret de vitiis materialiter sumptis, concedo. Formaliter sumptis, nego. Revera , posita nostra sententia , caeterae virtutes aliquatenus participarent de vitiis materialiter sumptis: verbi gratia, prout vir liberalis dat, accedit ad prodigalitatem materialiter sumptam; & prout retinet, accedit ad avaritiam materialiter sumptam 1, sed non idcirco caeterae virtutes participarent. de vitiis formaliter sumptis , quasi nimi cina adjunctam haberent malitiam moralem. Actus enim illarum virtutum nullais Tomus VI. F

124쪽

I11 MORALI s. tenus sunt contra rectae rationis praescrip.

tum a

Quaeres autem , an medium illud ra . tionis sit, ut aiunt, per participationem λ an per exclusionem extremorum tRespondeo, medium illud esse per participationem extremorum , si extrema spectentur, ratione materiae; ipsum autem esse per exclusionem extremorum , s extrema spectentur formaliter , seu ratione malitiae moralis,

Iustitia non est in medio sermaliter id est, nemo per excessum peccare p. te Rcontra Iustitiam, sed tantum per defectum. Iustitia namque, vel est commutativa, vel distributiva, vel vindicativa iatqui nulla harum specierum habet Nitium, per excessum sibi oppositum. 1'. Non jus. titia commutativa ; haec enim species versatur circa mutuum commercium: atqui in hac specie, nemo per excessum peccare potest. Qui enim, verbi gratia , centum - nummos debet, vel pauciores, vel plures .

reddit: si pauciores, per defectum peccat, ut per se patet ; si verb plures reddat, vel , de suo, vel de alieno : si de suo , peccat forsan contra liberalitatem ; sed non re

125쪽

MORALIS. . I 2 3cat contra justitiam , seu non detrahit de jure creditoris: si de alieno , peccat quidem contra justitiam, non respectu illius, cui plus dat, sed respectu illius , cui eripit ; & consequenter per defectum peccat. . Σ'. Non justitia distributiva: haec enim species versatur circa distributiones, vel

praemiorum , vel onerum publicorum : atqui contra hanc justitiae speciem, nemo peccare potest per excelsum. Si enim agatur de praemiorum distributione , vel uni dat plusquam par est , vel minus: si plus , ipsi non fit injuria, sed aliis , de quorum jure detrahitur 1, si minlis, eripitur de ejusjure ; & consequenter peccatur per de fectum : si agatur de onerum distributi

ne , vel.unus nimium oneratur, vel nimium sublevatur. Si primum , detrahitur de ejus jure ; si secundum , non ipsi fit injuria , sed iis, de quorum jure detrahitur ;ergo, &c. 3'. Non justitia vindicativa rhaec emm species versatur circa poenas infligendas : atqui contra hanc justitiae speciem , nemo per excelsum peccare potest.

Vel enim leviores, vel graviores infliguntur poenae. Si leviores, non fit injuriareo , sed Reipublicae, cujus jus postulat, ut graviores instigantur ; si graviores, detrahitur de jure rei ; adedque per defectum peccatur ; proindeque , &c.

126쪽

124 MORALIS.

objectiones.

objicies. 1'. Scriptura Sacra vetat exis. cessum justitiae, his verbis : msi esse nimium justus; ergo, &c. Respondeo , textum mox laudatum, intelligendum esse , vel eo sensu, quod Judex non ita debeat esse severus, ut j vititiae specie, misericordiam omnem amoveat ; vel eo sensu , quod nullus propter justitiam .suam , fieri debeat superbus. Objicies. Σ'. Qui in materia virtutis alicujus excedit , contra virtutem hanc peccat per excessum : atqui potest quis excedere in materia justitiae, saltem vindicativae. Poenae namque propter scelera infligendae , haberi debent ut materia iustitiae vindicativae: at Iudex excedere potest in poenis infligendis , ergo , &c. Distinguo majorem. Qui excedit in materia proxima & directa virtutis, concedo. In materia remota tantum N indirecta , nego. Porro, poenae infligendae, sunt tantum materia remota & in directa justitiae vindicativae. Materia namque proxima di

directa hujus justitiae speciei, est actio

qua tum reis , tum Reipublicae tribuitur ,, quod tum ad reos , tum ad Rempublicam

pertinet.

127쪽

Conclisio quinta.

Caeterae virtutes morales & naturales, sunt in medio formaliter. Illae namque. virtutes dicuntur esse in medio formaliter, contra quas peccari potest per excessum per defectum : atqui contra caeteras virtutes morales & mere naturales, peccari potest utroque illo modo. Caeci aenamque ejusmodi virtutes habent pr objecto mediocritatem, in passionibus servandam : atqui contra mediocritatem hanc peccari potest, excessu & defeci tu: sic, verbi gratia , fortitudo media est. temeritatem inter 5: ignaviam. Liberalitas, media est, prodigalitatem inter & avariatiam , &c. proindeque, &c.

objectiones.

Objicies. Iv. Si caeterae virtutes essent inter duo vitia , natura dicenda esset no- Verca 3 quandoquidem vitia virtutibus essent fortiora.

Nego sequelam. Tum quia virtus duobus quidem vitiis, hinc & inde oppugnatur : at non ipsa sola , si quidem unum ex illis vitiis, opponitur alteri: verbi gratia, non sola liberalitas opponitur prodigali- rati , sed etiam avaritia ipsi opponitur , non eo sensu, qubd liberalitas utatur av

128쪽

ritia , ad debellandam prodigaIitatem ;sed eo sensu , quod animae propensio ad

avaritiam , conjuncta cum liberalitate . possit in servire ad prodigalitatem fugandam : tum quia unicus sufficit habitus, ad dele ndos multos habitus oppositos: nam , verbi gratia , solus habitus scientiae, ad multos erroris habitus delendos sussicit.

objicies. Σ'. Tot sunt virtutes, quot sunt vitia; ergo falsum est , caeteras virtute'; reperiri inter duo vitia. Esto antecedens, nego consequentiam. Quamvis enim tot essent virtutes , quod sunt vitia ; exinde non sequeretur, virtures non esse inter duo vitia ; sed ad summum sequeretur , duas e Te virtutes inter duo vitia. Dixi autem , essor quia nihil impedit, quominus unica virtus reipsa

duobus vitiis opponatur. Ubjicies denique. Nemo peccare pOrest per excessum, contra charitatem λ ergo caeterae virtutes non sunt in medio formaliter Distinguo antecedens. Contra charitatem supernaturalem , concedo. Naturalem , nego. Revera, si agatur de charitate

si per naturali,quae praesertim habeat Deum pro objecto ; evidens est, ipsam haberenHn posse vitium oppositum per excessum, quia nemo potest excedere in amore Dei α

129쪽

MORALI s. Ii Alaritas naturalis habere potest vitium oppositum per excessiam , quia potest quis

excedere in amore rerum creatariam. Quaeres autem, cur caeterae vimites sint

potius inter duo vitia , quam justitia λRespondeo, id oriri ex eo , quod justitia respiciat jus alterius , quod per excessum violari nunquam potest 3 caeterae vero virtutes respiciant mediocritatem , quae per excessum & defeci uin violari potest.

Cur sis minus.

Duo h1c inquiruntur a Philosophis. Primum , an virtus moralis a natura si insita ; an haereditaria , an autem labore &exercitio comparata Secundum, in quanam facultate resideat virtus moralis λQuod attinet ad priorem quaestionem ;dico, I'. virtutem moralem non esse a natura insitam. Virtus enim est habitus :atqui , juxta leges ordinarias , habitus comparari tantum pribunt frequenti similium actuum repetitione ; Proindeque , &c. Non diffiteor tamen quibusdam hominibus , a natura insitam esse propensionem quamdam & aptitudinem, ad vi tutes morales, id est, nonnullos homines sortitos fuisse temperamenta, virtutibus comparandis idonea. Verum haec aptitudo non est ipla virtus. Dsco, 2'. virtutem

F iiij

130쪽

12S MORALIS. non esse haereditariam : experientia nar

que constat , ex parentibus probis i liberos sceleratissimos plerumque nasci ; dc

At, inquies, liberi habent jus haeredi

tarium in bona parentum ergo cum virtus siti bonum quoddam , debet esse haereditaria. Distinguo antecedens. In bonae parentum externa , & fortunae , concedo. In bona interna , seu animae, quales sunt virtutes & scientiae , nego. Dico, 3 v. virtutes, Iacut caeterCs habitus naturales, labore & exercitio paulatim comparari: experientia namque docet , homines initio dissicultatem pati, circa virtutum moralium exercitium ; postea vero frequenti similium actuum repetitione , ipsos facilitatem quamdam in iis exercendis experiri. Quod attinet ad posteriorem quaestio nem: Thomistae docent, fortitudinem &temperantiam, relidere in appetitu sensitivo , caeteri vero Philosophi contendunt, omnes virtutes morales propriE dictas , pertinere ad voluntatem.

Conclusio. Virtutes omnes morales proprie dictae, resident in sola voluntate. Habitus enim

SEARCH

MENU NAVIGATION