장음표시 사용
111쪽
M o R A L r s. ro pNego sequelam , & ad probationem distinguo majorem. Ubi minuitur dissicultas , ex parte objecti, esto. Ex pariefacultatis, nego. Revera, ubi major est dissicultas, ex parte objecti, forsan majus est meritum , quia actus specificantur ab objectis : at ubi major est disticultas , ex
parte facultatis tantum , non ideo majus
est meritum ν alioqui Iusti, in quibus habitus virtutis valde sunt intensi, minus mererentur , quam qui quosdam virtutis actus incipiunt exercere r quod est absurdum. Dixi autem, esto : quia meritum aestimatur potisis ex dignitate 3c excellen tia operantis , quam ex difficultate , quae occurrit inter operandum ; ut patet demeritis Christi Domini, ut hominis. Diso, Σ'. facultates passivas animae rationalis habituum non esse capaces: dum enim agitur de modificationibus recipiendis , verbi gratia , de recipiendis ideis, nulla potest excogitari major , aut minor facilitas in substantia spirituali recipiente. Hinc si sint assuetudines quaedam respecta
gustus , olfactus , auditus, &c. nullatenus se tenent ex parte animae , sed tantum ex
Quod attinet ad causam effectricem hau bituum in substantiis spiritualibus: docent Peripatetici, actus similes frequenter re .
112쪽
rro M o n. A t 1 s. petitos esse caiisas habituum effectrices, Verlim ad his immerito dicuntur causae est eientes habituum : tum quia actus non habent agendi facultatem : tum quia quidam habitus existunt in anima rationali,
infusi dichi , qui quoslibet actus antec
dunt , & consequenter ab iis non pendent , ut producantur & conserventur.
Hinc actus possitnt esse solummodb causis Occasionales , cur producantur habitus infacultatibus acti vis. Quidam volunt, habitus ab ipsa anima rationali produci. Verum quoniam habitus permanent in anima, licet de iis nullarenus cogitet ; signum est , ipsos ab anima
rationali non conservari , nec proindσproduci. Dico igitur, solum Deum esse causamessicientem physicam habituum animae r rionalis. Solus enim Deus potest agere physice in animas rationales 3 proindeque , &c.
Proprietates praecipuae habituum, sunt, quod possint augeri, vel minui , & nonnunquam totaliter deleri : possunt autem augeri duobus modis , extensive & intemsive. Augentur extensive, quando fit transitus ad objecta nova : vcrbi gratia , ii
113쪽
M o R A L I s. Isbitus totalis Logicae augetur extensve , dum fit transitus, a judicio, ad discursum raugentur autem intensiud , quando circa eadem numero objecta, perfectiores evadunt : verbi gratia , habitus discurrendi , augetur intensive, quando de iisdem objectis promptius de facili is discurrimus.
Circa habituum extensionem , nulla hic est disticultas : at circa eorumdem intensionem , non coo sentiunt inter se Philosophi. Nimirum nonnulli contendunt, habitus augeri intensive , per additionem graduum gradibus ; imminui vero , per eorumdem graduum substractionem. Alii graduum additionem hanc , aut substractionem , judicant impossibilem : ex his autem alii volunt, habitus intendi tantlim posse , per actus prioribus intensiores, quidam autem , per actus ilim intensiores , tum per actus aeque intensos, tum per remistiores prioribus. Tandem nonnulli
docent, habitus destrui posse , sola actuum
Dico , a ' habitus augeri intensive, peradditionem graduum gradibus.Tunc enim habitus augentur intensivε , quando facilitates crescunt circa eadem numero Objecta , sub eodem respectu considerata eporro, facilitates se crescere concipiuntur , quando novae facilitates aliis Gi-
114쪽
s a MORALIS Iibus jam existentibus adduntur ; ita ne ex novis & veteribus facilitatibus exurgat facilitas totalis major di quemadmodum si
impetui mobilibus quibusdam jam appli
cato , superaddantur novi impetus ; hinc remissiores evadunt habitus , quando detrahuntur gradus, seu facilitates partiales, ex facilitate totali. Rem igitur sic concipe. Quando quidam actus producitur , eius occasione , modificiato quaedam prorducitur a Deo in facultate agente , & haec
modificatio dicitur facilitas, dum postea producuntur aliae facilitates , quae prioribus adjunctae , componunt facilitatem totalem intensiorem , & sic de subsequentibus actibus similibus. Dico, χ'. habitus intendi , occasione actuum prioribus similium, sive sint prioribus intensiores, sive sint aeque intensi,sve sint prioribus remissiores. Habitus enim intenditur , quando novae producuntur facilitates , absque priorum destructione e atqui dum exercentur actus mox designati , novae producuntur facilitates absque priorum detrimento. Quo ries enim producuntur actus quidam, sive intensi, sive remissi, toties adsunt causis occasionales, cur producantur facilitates
prioribus similes ; aliunde vero , nulla potest afferri causa occasionalis destru
115쪽
MORALI s. et I 3tronis veterum facilitatum sinitium; sicut gradus motus mobili jam transsato applicati , secundum priorem determinationem , non destri iunt priores gradus, quam-vii remissores sint ipsis , proindeque ,
At, inquies, experientia constat, ii 'um jam comparatum deleri, dum exerce 'ur actus prioribus remissiores e, ergo habitus non intenduntur per actus pri ribus remistiores. Distinguo antecedens. Si interim producantur actus oppossiti, concedo. Si nulli producantur actus oppositi, nego. Verbi gratia, dum producuntur actus remissi vi - tritis, & interim producuntur actus o
posti , seu actus mali ; tunc paulatim de- lettir facilitas producendi actus bonos : at si nulli producantur actus oppositi, fieri non potest, tu deleatur habitus comparatus : qnia nulla si apponitur causa occasionalis , postulans destructionem illius modificationiS. Dico igitur, 3'. posito rerum ordine naturali, habitus non destrui, ob solam
praecise actuum cessationem. Modificati
nes enim alicui subjecto semel impressae, de se in aeternum perseverant, nisi adsit causa occasionalis ipsarum destructionis diverbi gratia, corpus semel motum, de is
116쪽
xr MORALIS. semper movetur, & corpus quiescens de se semper quiestit: porro , habitus sunt modificationes facultatibus activis superadditae, ut constat ex dictis ; aliunde vero , posta sola actuum cessatione, non intelligitur causa occasionalis destructionis illarum modificationum, cum haec cessatio mera sit absentia. Dico denique , habitus paulatim de Dirui , per exercitium actuum opposi)orum. Cum enim per horum actuum proditistio- .nem excitentur in anima facilitates , cum prioribus incompatibiles ; necesse est , ut per exercitium ejusmodi actuum, paulatim destruantur priores facilitates.
Habitus, ut jam dictum fuit, vel sunt congeniti, vel acquisiti; vel naturales, vel supernaturales ; vel spirituales , vel corporei Jam verb, ex spiritualibus, alii sunt intellectuales , de quibus diei um fuit in Logica; alii vero pertinent ad voluntatem , & duplicis sunt generis , virtutes& vitia, de quibus solis nunc est disserendum:
Virtutis nomen multis accipitur modis.
117쪽
. MORALI s. II, '. Pro effectu , qui pendet a dispositione
mechanica partium cujuslibet corporis :ut dum dicitur, virlin magnetica . virtus plamarum , dcc. Pro quacumque perfectione : quo sensu, pulchritudo & sanitas vocantur virtutes corporis humani.
3 v. Pro actione miraculosa : sic Apostoli dicuntur in nomine Christi, multas feci flevirtutes 4'. Pro quolibet habitu laudabili i hoc sensu , scientia dicitur, virtus intellectualis. 3φ. Denique, pro habita voluntatis , inclinante ad actus moraliter bonos : haec sola acceptio hujus est loci ;unde dicitur , virtus moralis. Ubi notabis , non agi hic de virtute morali, in ordine supernaturali; sed tantum in ordine nat tali spei hara. Virtus moralis , duplici modo definitur a Peripateticis. Primo modo lic. Habitus faciens liominem bonum simpliciter : secundo modo sic. Habitus consistens in mediocritate definita, quoad nos, judicio viri prudentis: posteriorem hanc definitionem sic explicant. Dicitur habitus: quia est qualitas dissicile mobilis a voluntate: dicitur consistens in mediocritate , id est, in statu, neque excedente , neque deficiente : dicitur definita quoad nos. judicio viri prudentis: quia mediocritas illa non est absoluta , sed relativa ad diversas
118쪽
'11s M o R A L I s. personas, hinc ejus approximatio , vel ad excessium, vel ad defectum , a viro prudente determinanda est. Praeterquam quod ejusmodi definitiones sunt obscurae , non satis explicant naturam virtutis, ut in se est ; nec enim indicant , quis sit ille vir prudens, cujus judidio limites praescribantur mediocritati. Virtus igitur moralis clarius & brevius definiri debet , habitus honestatis elec
Occasione desinitionum a Peripateticis pcopostarum , duo hic inquiruntur a Phulosophis. Primum, an habitus virtutis sit essentialiter bonus 3 Secundum , an omnis
virtus sit in medio ξ Ut solvatur prior quaestio, sit,
Habitus virtutis, est essentialiter bonus. Habitus enim essentialiter electivus h nestatis , dici debet essentialiter bonus ut per se patet: atqui, dic. Habitus enim per electiones honestatis acquisitus, est essentialiter electivus honestatis ; habitus enim essentialiter inclinant ad actus similes iis , quorum occasione fuerunt producti: atqui habitus virtutis per electionem honestatis acquiruntur ', comparantulleiam per actus virtutis, qui totidem sunt
119쪽
M o R A L I r. III electiones honestatis; proindeque, &c.
obemones. objicies. x'. Habitus, qui potest inclinare ad actus malos, non est essentialiter bonus : atqui habitus virtutis moralis inclinare potest ad actus moraliter malos. Supponatur enim Christianus aliquis, in quo sit habitus temperantiae, qui postea deficiat ad Mahumetismum. In hac hypothesi, habitus temperantiae hominem illum inclinabit ad actus temperantiae , propter Mahumetem: at hi actus sunt moraliter mali , ergo habitus virtutis inclinare potest ad actus malos. Nego minorem : & admissa hypothesi , nego habitum temperantiae inclinare ad jejunandum, propter Mahumetem. Nimi-rtim circa temperantiam, duplex distinguendus est habitus ; corporeus , scilicet
qui dicitur famulam a & spiritalis , qui dicitur prine s. Rursus habitus princeps, duplex est subdistinguendus ; scilicet habitus temperantiae universim , seu acquisitus ex solo honestatis motivo , nulla habita ratione finis externi'; & habitus temperantiae , propter finem externum acqui- .stus : verbi gratia, vel propter Christum, vel propter Mahumetem. His positis, in supradicto reperitur habitus tem-
120쪽
xis MORALI sperantiae famulans : in iplo pariter est habitus temperantiae princeps , universim
sumptus ; aliquandiu etiam in ipso perse- , vetabit habitus jejunandi, propter Christum ; sed postremus hic habitus non est facilitas jejunandi propter Mahumetem ;unde multoties jejunare debet propter Mahumetem , ut acquirat facilitatem, propter
ipsum jejunandi ; ita ut qua proportione crescet haec facilitas, delenda sit facilitas j esu nandi, propter Christum. Idem dicendum est de habitu justitiae, respectu ejusdem Apostatae ; nam in ipso remanebit facilitas reddendi unicuique , quod suum est, ex motivo honestatis universim : in ipso pariter randiu remanebit habitus reddendi unicuique , quod suum est, propter Christum , donec paulatim acquirat facilitatem reddendi unicuique , quod suum est, propter Mahumetem. Objicies. Σ'. Quod abstrahit a motivo honestatis , non est essentialiter bonum moraliter: atqui habitus virtutis abstrahit a motivo honestatis. Potest enim quis esse
temperans, vel ex motivo honestatis , vel ex motivo avaritiae , vel ex motivo vanae gloriae 3 ergo , &ς' . it, Nego minorem. Si quis enim habeat temperantiae habitum ex alio motivo , ouam ex honestatis motivo , jam reipsa