Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

MORALIS.

essentialiter electivi honestatis , residere possunt in sola facultate electiva , & honostatis capace : atqui omnis virtus moralis proprie dicta, est habitae essentiali treelectivus honestatis ; ut patet ex ejus definitione, vel a Thomistis recepta; aliundE vero, sola voluntas utpote sola , proprie loquendo, liberae, capax est eligendi, δε-i entibus iisdem Thomistis: dc tandem sola v. luntas , est honestatis moralis capax ;qt andoquidem est objectum insensile , dear etitus sensitivus versari tantum potest cir a sensilia; proindeque, &co t certe Virtutes , quae comparari poctait, appetitu sensitivo reluctante , non possiunt in ipso residere : atqui fortitudo ἐ temperantia comparari possunt, reluc- m te appetitu sensitivo; ut constare debet ε x eo , quod nonnulli contra partis inferioris propensionem, pericula fortiter subeant pro religione & patria; & quidam: alii voluptatibus omnibus sensilibus nuntium perpetuum remittant; proindeque ,

Denique , quoniam in principiis Tho,

mistarum , voluntas dc appetitus sensitivus positive non distinguntur , propugnar non debent fortitudinem dc temperantiam in voluntate non residere, si resideant ita

appetita sensitivo.

132쪽

Objectiones.

objicies. i'. Virtus residet in ea facu rate , quam' dirigit: atqui fortitudo de temperantia dirigunt appetitum sensitivum , si quidem passiones ejus moderantur 3 ergo, &c. 'Distinguo majorem. In ea facultate, quam proxime & immediatε dirigit, concedo. Mediate tantum , nego. Revera , fortitudo & temperantia dirigunt appetitum sensitivum , sed mediante voluntate ' quae ita se gerere debet, ut appetitui sensitivo ritε possit imperare. Instabis. Fortitudo & temperantia dirigunt immediath potentiam illam , quae

sola patitur difficultatem , circI virtutum illarum exercitium t atqui solus appetitus . sensitivus difficultatem patitur, circa acintus fortitudinis & temperantiae. Difficultas

enim fortitudinis confistit potissimum in periculis adeundis, & dissicultas temperantiae posita est in moderandis voluptaribus gustus & tactus ; ergo , &c. Neso minorem. Quoties enim appetitus sensitivus fit rebellis, toties voluntas dirucultatem patitur in hac secultate moderanda : at appetitus sensitivus saeph rebellis

est contra voluntarem ε, ut per tensum i timum constat. Ad probationem autem ,

133쪽

Mon Α LI s. I 31 respondeo, difficultatem , quae occurrit in virtutum illarum exercitio , oriri praesertim ex honestatis motivo , non autem ex materia, circa quam virtutes illae ver

santur.

Objicies. x'. Si quae ratio probaret , appetitum sensitivum non est e virtutis proprie dictae capacem, maxime quia nota est electionis capax r atqui haec ratio nulla est. Non minus enim cognitio requiritur ad virtutem , quam electio : porro , licet voluntas non sit copnitionis capax, est tamen virtutis proprie dictae capax ; ergo Iicet appetitus sensitivus non sit electionis capaX, est tamen virtutis proprie dictae

Nego minorem , & ad probationem nego majorem. Disparitas est, quia cognitio, est solummodo conditio praerequinta ad virtutem: at electio est de essentia virtutis.

malis si virtus.

Τres potissimum numerantur virtutis moralis proprietates, nemi. status, eo nexio & aequalitas, aut inaequalitas. Quod attinet ad statum virtutis, notandum est , triplicem vulgo distingui, continentiae , temperantiae & heroicum. Si tum continentiae dicunt eum , in Mo

134쪽

132 MORALI s. homo crebras de vehementes patitur cor motiones , versus malum , quibus tamen

resistit, sed magna cum dissicultate : hic status eorum est , qui comparatis habitibus vitiosis , incipiunt postea ad meliorem frugem se recipere. Statum temperantia dicunt eum , in quo homo quasdam adhuc

experitur commotiones Versus malum,

sed minus frequentes , minusque Vehe- , mentes : hic status eorum est, in quibus virtutis habitus notabiliter est intensus. Statum denique heroicum , . Vocant eum sin quo homo manet inconcussus in vis- tutis exercitio ; ita ut nullos amplius patiatur rebelles partis inserioris motus : hic status est perfectorum. Haec status distributio non est accurata.. Status enim heroicus dictus, qualis des.

cribitur, fictilius est & impossibilis in hia

vita. Pars inferior semper est rebellis con tra superiorem, ut iplenaei Apostolus e periebatur. Quod attinet ad virtutum moralium connexionem , quaeritur hic , an virtu&aliqua moralis obtineri possit absque ceteterarum conistio , an autem virtutes sita inter se necessario connexae E Ut solvatur haec quaestio, Notandum est,. nonnullas virtutes ad quemlibet vitae statum pertinere , unde

135쪽

M o R A L I S die untur, modo communes, modo cardinales ; quasdam autem certo vitae statu, proprias esse. Hoc norato , Certum est, I'. virtutem aliquam obtineri posse sine iis virtutibus , quae pertinent ad oppositum vitae statum , praesertim si virtutes illae spectenr ' quans lina

ad exercitium. Certum est, χ'. unam virtutem acquiri

posse in gradu parum intenso, sine caeteris virtutibus , ad eundem vitae statum pertine n tibus: nam , verbi gratia , potest quis esse justus in gradu parum intenso, absque eo , quod fit temperans. Superest igitur difficultas, circa connexionem virtutum, ad eundem vitae statum

pertinentium , si suppόnantur in gradu notabiliter intenso. Nulla virtus . obtineri potest in gradu

notabiliter intenso , sine consortio caeterarum , ad erindem vitae statum pertinentium , & quarum officia simul reperiri possint. Ut enim quis habeat virtutem iagradu notabiliter intenso, sic esse debet

affectus inter agendum , ut eXOrta quacumque tentatione, vix ab agendo deterreatur et atqui nemo potest esse sic a

sectas, quin acquisierit virtutes , quarum

136쪽

i MORALI s. ossicia reperiri possitnt cum ossicio virtuti illius, quae supponitur in gradu notabi liter intenso : nam , verbi gratia , nisi Iudex sit liberalis, muneribus corrumpi poterit ; ni fi sit temperans, Voluptatum illecebris flect e tur i, nisi sit fortis, minis intentatis terrebitur ; nisi sit humilis, ad lationibus facile titillabitur , & se doaliis ; proindeque , &c.

objectiones.

objicies. I . Una virtus intelllectuali πcomparari potest absque caeterarum consortio ; ergo a pari virtus aliqua moralis, absque caeterarum consortio , comparari potest. 10. Nego antecedens. Si enim agatur de virtute intellectuali, seu scientia notabiliter intensa , contendo, ipsam exis tere non posse , fine multarum aliarum

consortio ; ut patet de Physica 2'. Nego consequentiam. Disparitas est , quia quarumdam virtutum intellectualium objecta & ossicia plerumque nota

sunt inter se connexa: at virtutum m

ratium objecta & ossicia fere semper in currunt in virtutis alicujus exercitio.'Obiicies. Σ'. Haberi potest vitium alia

quod in gradu notabiliter intenso, sine

137쪽

M o R A L r s. ryseteteris vitiis , ergo idem dicendum est de virtutibus. Nego consequentiam. Disparitas est sequia vitia ferumque sese destruupt, cum

sint extrema opposita : at virtutes ad eundem vitae statum pertinentes, sese: mutuo Iuvant, ac fovent. FQuod attinet ad aequalitatem , aut inaequalitatem virtutum moralium, obser-Vandum est, inaequalitatem distingui possed licem , essentialem & accidentalem. Euentialis consistis in eo, quod una virtutis species perfictior sit & nobilior altera I accidentalis vero, in eo quod, intra speciem eandem, una virtus sit intensior in uno homine, quam in altero. Hoc no

rato s

Dico , I'. dari inaequalitatem essen tialem, inter virtutes morales. Virtus enim

specificatur ab objecto & motivo : at ex objectis & motivis virtutum moralium, alia aliis sunt essentialiter perfectiora Scnobilioras nam , verbi gratia , objectum& motivum fortitudinis , nobiliora sunt objecto & motivo temperantiae; nobilius, enim est & persemus, vitam amittere pr religione, quam sese abstinere a Voluptatibus sensilibus ; proindeque , &c. Dico, et v. inaequalitatem accidentalem reperiri posse inter virtutes morales. Tl

138쪽

r36 M o R A L I s. quia habitus omi es naturales intensionis& remissionis, sunt capaces. Tum quia constat experientia , ex viris fortibus alios, iliis fortius se gerere.

irtutes morales generatim loquendo , duplicis sunt generis , cardinales & sub- ordin Cardinales sic dictae, quia sunt

velut cardines, quibus tota vita moralis Vertitur , describi possunt virtutes cuiliber vitae statui communes. Subordinatae dicuntur illae, quae revocantur ad cardin

lecte

Virtutes cardinales ntim erantur qua tuor, prudentia , justitia , fortitudo te temperantia. Haec distributio sic suaderi si let. Omnis virtus moralis communis , Vc'

dictitat quid sit agendum, aut fugiet dum , vel sequitur mediocritatem a recti ratione praescriptam. Si primum , est prudentia. Si secundum , vel mediocritas il respicit aliam personam, & est justitia , va respicit ipsum operantem, & tunc aut vertatur circa moderandas passiones appetitus sensitivi irascentis, & est se tuudo ;vel cirea moderandas passiones ab rtitus sensitivi concupiscentis , & est te .p

xantia.

Virtutes subordinatae vocari solent vir-

139쪽

MORALIS. 137 tutum cardinalium partes ; & triplicis generis distinguntur , subjectivae, Hate 'antes & potestativae. Partes subjectivae illi aliud uint, praeter varias species ut is cujaslibet cardinalis. Partes int , sunt virtutes quaedam ad perfectum sy' Stilarum virtutum cardinalium exer aria - requisitae. Denique , partes pol vae τseu norentiales , sunt virtutes am , quae 'roxime accedunt ad virn arta1n aliut i naturam , & consequen adem

habet potestatem. Agendo de singulis vimiibus cardinalibus , omnes ejusmodi

partes enumerabimus.

De prudentia.

Prudentiae nomen multis accipitur m dis. 1'. Pro motibus iisis corporeis , qui concomitari solent veram prudentiam ita hominibus: hoc sensu , serpentes & formicae nonnunquam vocantur prudentes-2'. ' ro sagacitate quadam innata: qu sen , ex infantibus alii , aliis prudentiores dicuntur. Pro facilitate judicandide gendis, aut fugiendis in ordine morali i quo sensu, prudentia iacta fuit specie, virtutis intellectatalis. 4'. Denique , prc facilitate eligendi media , obtinendo fini honesto accommodata. Prudentia, ud est virtus moralis , hoc postremo sensia

140쪽

MORALI s. accipitur , ita tamen ut prudentiam intellectualem semper habeat adjutactam.

Paircs subjectivae prudentiae, seu ipsiussi)ecies , inerantur tres, scilicet monastiaca , aeconomica & politica, quarum de finitiones traditae sunt. His addunt nonnulli nomoteticam , seu legissativam , tum civilem , tum militarem. Nomotetica Civilis , cst recta Legissatoris ratio, in ferendis legibus , ad bonum publicum conducentibus , militaris autem , est rcchaltatio Principis, aut Ducis, in eligendis mediis, ad rectum exercitus regimen ido

Partes integrantes Tudentiae , numerantur olfho, memoria, intelligentia, docilitas , solertia , ratio , providentia , ci eum spectio & cautio. Memoria, ut hic accipitur, est praeteritorum observatio, in

ordine ad rem judicandum de agendis , aut fugiendis. Intelligentia, ut hic accipitur est diligens praesentium conside ratio, ut bene agatur. Docilitas, est facilitas audiendi & perpendendi caeteroriim hominum sententias, monita & consilia, ex intensione benἡ agendi. Solestia, est facilitas excogitandi media , obtinendo fini idonea. Ratio, ut hic accipitur , est facilitas rith discurrendi de agendis. Cir cumspectio, est matura circumstantiar mo

SEARCH

MENU NAVIGATION