Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

impediat, ne actio sit voluntaria ξ Ut seu vatur, sit, Actio, quae fit ex ignorantia antecedente & invincibili , censeri debet involuntaria. Actio enim , quae fit absque cognitione & absque propensione volunt iis , censeri debet in voluntaria, saltem negative : atqui actio, quae fit ex ignorantia anteccdente & in vincibili, sic se habet. Fit quidem absque cognitione , alioqui non esset antecedens I fit etiam absque voluntatis propensione, quia nulla est propensio versus ignotum. Nota porro , actionem non desinere esse voluntariam , si fiat cum cognitione causae, ex qua praevideri potuit effectus secuturus , quamvis effectus hic reipsa ignoretur : verbi gratia, omisso sacri censeri debet voluntaria , respectu illius , qui sciens & volens vacat ludo , quamvis ignorςt, quo praecise tempore fiat sacrum.

Objemones. Objicies xv. Ut aliquid sit involuntarium , voluntas reluctari debet : voluntas attamen non reluctatur in iis , quae fiunt

ex ignorantia antecedente & invincibili; ergo, &c.

72쪽

Distinguo majorem. Voluntas reluctari debet , vel acta , vel habitu , transeat. Actu , nego. Nimirum actio , de qua hic agitur, potest esse contra voluntatis habitum : nam, verbi gratia, qui latitantem amicum interficit, non actu resistit huic occisioni, cum nullatenus cogitet de amico ; sed est contra voluntatis inclinationem habitualem: quia in praedicta hypothesi , sic affectus Hipponitur interfector , ut si sciret amicum adesse , nollet ipsum interficere. Dixi autem , ,eranseat: quia dum agitur de in voluntario postivo, seu de coactione, voluntas reluctari quidem debet, vel actu , vel habitu : at dum agitur de in voluntario negativo , necesse

non est, ut voluntas reluctetur, sive actu,

sive habitu. Instabis. Qui vult causam, vult & effecistum : atqui in praedicta hypothesi , homo ille vult explosionem catapultae , & explosio haec , est causa occisionis amici ;ςrgo vult occisionem amici. Distinguo majorem. Si effectus, aut praevideatur, aut praevideri possit, ex illa

causa secuturus, concedo. Sin autem , nego. Porro , talis effectus, nec praevidetur,

nec praevideri potest, ex illa causa secuturus ; alioqui non supponeretur igno-xantia invincibilis.

73쪽

objicies omne peccatum est voluntarium : atqui potest esse peccatum in iis , quae fiunt ex ignorantia in vincibili. Multi namque infideles, quales erant Americani

ante trecentos annos, non credebant in

Christum Dominum , ob ignorantiam antecedentem & in vincibilem ; & tamen peccabant , non credendo in Christum Dominum ; ergo , &c. Nego minorem. Infideles enim forsan peccabant, non servando nempe praecepta legis naturalis , quae a nemine possunt in .incibiliter ignorari, sicut ostende me postea sed non peccabant, ex eo praecish, quod in Christum Dominum non crederent. Ubi notabis eas actiones , quae producebantur ab eiusmodi Infidelibus , secundum legis naturalis praecepta, aliquali

sensu vocari posse peccata, quatenus nempe carebant rectitudine debita, ad beatitudinis supernaturalis consecutionem : at ipsas , stricte & accurate loquendo , non

esse peccata, eo sensu, qu bd puniendi sine propter illas actiones ; quia tenebantur

illas actiones exercere.

Colliges, actiones, quae sunt ex ignorantia concomitante , dici debere involuntarias negativE 3, id est, neque secundum , neque contra voluntatis inclinati nem actualem unde ratione sui , nee

74쪽

τα M o R A L ' S. inieriti, nec demeriti sunt capaces.

De impedimentis ex concupiscentia.

Concupiscentia la1c accipitur pro vehementi motu appetitus sensitivi , circa bonum , aut malum sensile. Duplex distingui potest , antecedens & consequens. ,

Antecςdens dicitur , quae voluntatis consensum antecedit , qualis est vehemens

irae motus, voluntatis electionem anteis

cedens , vocatur a Theologis , motus primo primus. Concupiscentia consequens , dicitur ea , quae voluntatis consensum subsequitur S imperatur a voluntate , qualis esset impetus irae , quem ipsa voluntas praescriberet. Praeterea , concupiscentia

antecedens , vel est ita vehemens , ut rationis usum perturbet; vel est ita remissa , ut rationis usum relinquat. His positis ,

Dico , I R. concupiscentiam consequentem , esse potius augmentum , quam impedimentum voluntarii. Quod enim fit cum cognitione sufficienti, & cum majori voluntatis propensione, dici. debet magis voluntarium : atqui quod fit ex concupiscentia consequente , fit quidem cum 1ufficienti cognitione' , 'quandoquidem nullus appetitus ignoti: deinde fit cum majori voluntatis propensione , ut constate debet ex eo quod , sublato hoc appetitus

75쪽

MORALIS. Ithus sensitivi motu , voluntatis actus minus intenderetur i, proindeque, &c. Dices. Quod minuit cognitionem , minuit voluntarium et atqui concupiscentia sic se habet. Impedit enim , ne cognoscatur objecti turpitudo , si sollicitet ad ejus

amorem aut ne cognoscatur ejus'

nitas , si ad ejus odium sollicitet; ergo,

Distinguo majorem. Quod minuit cognitionem.eorum, quae nos in amorem

objecti pc Isunt impellere, si Matur de ejus

amore I vel eorum , quae post unt avertere in obiecti si agatur de ejus odio, co cedo. Quia ..Hinuit cognitionem eorum ,

quae possunt avertere ab objecto , s agatur de ejus amore; aut eorum , quae possunt in amorem impellere , si agatur de ejus odio , nego. Scilicet si agatur, verbi gratia . de objecti cujusdam amore , concupiscentia consequens minuit quidem cognitionem eorum , quae possunt animam ab hoc objecto avertere, intellectum scilicet & imaginationem alio detorquendo ', sed non minuit cognitionem eorum, quae possunt animam versus objectum illud impellere , quandoquidem retinet intellectum in contemplatione bonitatis , vel apparentis illius objecti. Ar, inquies, concupiscemia consequens Gme VI. D

76쪽

minuit liberum ; ergo minuit & volunta

rium.

Esto antecedens, distinguo consequens. Minuit voluntarium , spectatum ut liberum , esto. Spectarum praecise ut voluntarium , nego. Solutio ex dictis intelligitur. Dixi autem , esio ' quia actio, quae fit ex concupiscentia consequente , praesupponit voluntatis electionem , adeoque

diei debet libera.

Dico , Σ'. actionem , quae fit ex concupiscentia antecedente , susticiuntem rationis usum relinquente , voluntariam esse: quia nempe fit cum suis, nil cognitione & voluntatis propcnir p. z. . ΦAt, inquies, quod, fit cum aliqua reo pugnantia, non est omnino voluntarium tat qui quod fit ex concupiscentia antece dente , nonnunquam fit cum aliqua repugnantia. Nam, verbi gratia , dum circulator venenum haurit ex concupiscentia lucri, illud haurit cum aliqua repugnaR-tia ergo , &c. Distinguo minorem. Nonnunquam hi cum aliqua repugnantia ', ex alio moliro orta, concedo. Orta ex ipsa c oncupis centia, nego. Repugnantia igitur, quae reperitur in illo Circulatore, non oritura concupiscentia lucri, sed vel a pravo

veneni sapore, vel a metu mortis.

77쪽

MORA L ' I s. 7sDico, 3'. concupiscentiam antecedentem , quae tollit rationis usum , si quae tamen tollat, impedire , ne actio sit voluntaria , nullum enim est voluntarium , absque rationis usu. De impedimentis ex metu. Metus, est fuga mali imminentis. Duplea distingui solet, gravis δί levis. Metus gr, vis vulgo definitur, qui cadit in virum fortem & cone antem : accuratius describi debet fuga mali imminentis dc ardui, setivitatu difficilis. Metus levis vulgo definitur , qui nunquam cadit in virum fortem taccuratius describi debet, fuga mali imminentis , & vitatu facilis. Nota porro, aliud esse agere ex metu ,& aliud agere cum metu. Agere ex metu , est habere metum pro actionis suae motivo ut ubi quis merces suas projicit in mare, dum furit tempestas ; agere cum metu , est metum quidem habere adjun tum , sed qui non si actionis motivum ;ί ut si qu s furtum cum metu committar. Notandum est, metum nonnunquam ita vehementem esse , ut rationis usum tollat. His praenotatis, Dico , I'. actiones, quae fiunt ex metu

levi , censeri debere voluntarias : quia

78쪽

τs MORALIS. fiunt cum sufficienti cognitione, δc eum quadam voluntatis propensione. Dico , 2'. actiones , quae fiunt cum metu, voluntarias esse ; ut patet de furto, quod non tantum voluntarium est, sed &liberum. Dico , actiones, quae fiunt ex metu gravi, ut malum majus vitetur, esse voluntarias , dummodo sufficiens rationis usus permaneat et quia nempe fiunt ccrmsufficienti cognitione , Sc secundum esti cacem voluntatis propensionem Dices. Contractus confecti ex metu gravi, saltem injuste allato, non obligant; ergo signum est, eos non esse voluntarios. Nego consequentiam. Ideo namque tales contractus rescinduntur , non quod

sint involuntarii, sed quia non sunt omnino liberi , unde securitatis publicae causa, per leges sancitum fuis; ut ejusmodi contractus manerent irriti. Ubi notabis, merito additas fuisse in objectione, has voces , ex metu iniuste illato quia validi sunt contractus facti , ex me a juste illato ;quandoquidem liberi sunt in causa , seu ob antecedentem actum liberum injustum, propter quem, authoritate Iublica metus postea infertur. Dico denique , actiones , quae fiunt exiretu, rationis usum non relinquente ,

79쪽

h qualido hoc contingat), involuntarias esse : quia tuncscest cognitio. De libero. Liberum sumitur aliquando pro ipsa pertina , aliquando pro facultate , & aliquando pro ipso actu. Agemus de libero ,

his omnibus modis accepto.

siti liberum.

Lutherus & Calvinus, quorum errores

profligavit Ecclasia in Concilio generali Tridentino , docuerunt , liberum arbitrium , id est, facultatem hominis liberam, titulum esse sine re , extinctum per Adami peccatum; ita ut sit in nobis agendi nec talitas insuperabilis: sententiam hanc refellemus , ubi de existentia liberi arbitrii. Nonnulli docent, liberum non esse distinguendum a voluntario ; unde, juxta ipsos, ut actio dicatur libera , sufficit, si fiat cum cognitione , & secundum voluntatis propensionem. Alii postularunt, ad rationem facultatis liberae , ut sit perfecte indifferens ad opposita , seu ut voluntas non magis. alliciatur ex una parte , quam ex opposita : indifferentiam hanc vocant indifferentiam aequilibrii. Denique quidam contendunt, liberum arbitrium , esse fa-

Diij

80쪽

S MORALIS. cultatem eligendi media , per ordinem ad finem intentum.

Liberum non est idem, ac voluntarium. Ea namque non sunt unum & idem , quorum unum stare potest cum necessitate ;alterum autem definitur, immunitas a necessitate : at voluntarium stare potest cum

necessitate . ut patet de amore beatifico , qui voluntarius est simul & necessarius; liberum autem definitur ab omnibus sautem orthodoxis, immunitas a necessitate; proindeque, &c. Et certε, amor , quo

Deus seipsum diligit, necessarius est , utpote ipsi essentialis , & tamen dici non potest liber . ex parte Dei I ergo , &c. Dices. Asserit Sanctus Augustinus, ibi esse libertatem, ubi est voluntarium , ergo

non distinguntur. Nego consequentiam. Nam volunt

rium & liberum a Sancto Augustino sumuntur pro facultatibus I unde particula , ibi, designat quidem facultatum illarum inseparabilitatem; sed non designat earum identitatem : quemadmodum dici potest , ibi esse intellectum , ubi est voluntas quamvis intellectus de voluntas positivdistinguantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION