장음표시 사용
151쪽
M o R A L I I vDeum , tum erga proximum. Secunda , est religio , qua cultus debitus exhibetur Deo. Tertia, pietas , qua debito honore , debitaque observantia & benevolentia, prosequimur sanguine nobis conjunctos. Quarta , observantia , qua dignitate praecellentes , cultu quodam Veneramur.
Quinta , obedientia, qua inclinamur adservanda p.raecepta , quibus legitime subjicimur. Sexta , gratitudo , qua in beneficiis praestandis, par pari referre studemus. Septima , veracitas, qua homo tenetur loqui prout cogitat , seu tenetur mendacium vitare. Octava , liberalitas , quae cohibet avaritiam , dc moderatur
sumptus & munera. Nona , affabilitas , qua homo , quantuin decet, facilem se praebet in communi consuetudine : huic amnes sunt urbanitas, quae jocis modum imponit , & comitas, quae servat mediocritatem in laudandis, aut vituperandi aliorum factis. Decima , clementia , qua vel Princeps, vel Respublica , nonnulla remittit de poenis debitis ; vel succurrit damno , sive emergenti, sive emergendo. . Undecima, misericordia , per quam inclinamur ad alterius miseriae subveniendum. Duodecima , amicitia , quae triplici modo contrahi posse vulgo creditur , I Q. propter utilitatem , ut inter mercatores.
152쪽
iso MORALI s. et λ. Propter jucunditatem , ut inter juvmnes. 3'. Propter honestatem , ut inter viros probos. Sola amicitia ex motivo ho-n sto contracta , vocari pote ic virtuS mΟ-ralis ε, &hoc sensu, definiri solet mutua benevolentia, orta ex cognitione probitatis , non latens & confirmata. Dicitur mutua benevolentia : tum quia per amicitiam debemus amicis optare vaera bona rtani quia, nisi se teneret ex utrinue parte,
vocaretur amor. Dicitur orta ex cognitione probitatis : quia , ut diximus , illa
sola amicitia virtutis nomen meretur, quη nititur honestatis motivo. Dicitur nota latens : quia tunc tantum amor vocatur amicitia, quando utrinque cognoscitur se amari. Dicitur tandem confirmata: quia
ad amicitiam requiritur habitus notabilia
Non agitur hic , sive de contractibus , sue de munerum , aut onerum publicorum distributione ; sed de eo solo actu , quo Judex authoritate publica praeditus , justum decernit. Circa hunc actum, qua- . tuor hic inquiruntur. Primum, an requiratur aequitas in hoc adhu , ut Iudicis sententia privatos obliget Secundum , ata Judex absolvere debeat eum , quem Pru
153쪽
M o R A L 1 s. Isrvata sua notitia cognoscit nocentem p Tertium, an Iudex capite plectere possit reum, quem privata sua notitia novit innocentem , qui tamen secundum allegata & prohata criminis juridice convineitur 3 Qua tum , quaenam servanda sit proportio , in
judiciis ferendis Quod attinet ad primam quaestionem :dico , I'. aequitatem requiri, in sententia a Iudice lata , ut obliget in foro interno, seu in conscientia r quia nemo tenetur adhaerere iniquitati. Dico , Σ'. sententiam Iudicis , vel injuste latam , obligare in foro externo , seu per ordinem ad alios homines : quia nunquam aliter terminarentur lites. Quilibet enim facile praesumeret, sententiam contra se latam , esse injustam. Verum a tali sententia permittitur provocatio , ad tribunal superius. Dico, 3 Q. sententiam Iudicis, cujus aequitas apparet dubia, obligare vel in foro interno : quia nemo sententiae Iudicis acquiesceret, & exinde gravissima nascerentur in societate civili incommoda. Quod attinet ad secundam quaestionem, respondeo, Iudicem posse & debere absolvere reum, qui criminis non sufficiem ter, seu non juridice convincitur, quan-xumvis per privaram suam notitiam certus sit, ipsum esse nocentem. Iudex enim de-
154쪽
xs x MORALI s. bet eum absolvere , cujus condemnania potestatem non habet : atqui Iudex hoc in casu, non habet potestatem reum condemnandi. Iudex enim non aliam habet potestatem , quam publicam , seu vel , Principe, vel a Republica concessam. Cum igitur reus, ex hypothesi , juridice , seu publice non convincatur criminis, Iudici non competit potestas ipsum condemnam di ; nec enim Iudex agit, ut persona privata , sed ut persona publica ; proindeque, &c. Dices. Non licet mentiri r atqui si Iudex , in supradicto casu, reum absolveret, mentiretur ; eum quippe pronuntiaret innocentem, quem certo sciret, esse noce rem ; adebque contra mentem iret.
Nego minorem , ejusque probationem. Judex enim non pronuntiat, reum illum esse re ipsa innocentem sed ipsum non esse criminis iuridice convictum : quod ex hypothesi, verum est. Ut solvatur tertia quaestio, nota I'. duplicem distinguendam esse cognitionem in Iudice , privatam & publicam. Priv tam comparat, per propriam suam experientiam nubsticam autem acquirit per testes , scripta , caeteraque instrumenta publica. Nota, Σ'. Iudicem considerari
posse, vel ut personam privatam, vel ut
155쪽
M o R ALI S. Is 3 personam publicam. Consideratur ut periona privata , quando agit avi horitate sibi propria; consideratur autem ut persona publica , quando agit ex authoritate sibi, vel a Republica, vel a Principe demandata. Nota , 3'. in hujus quaestionis hypothesi , Iudicem supponi diligentiam
omnem adhibuisse , ut reum liberaret, sive ex parte accusantium, eos privatim monendo, atque etiam eis asserendo , innocentiam rei ; sive etiam ex parte accusati, permittendo scilicet, ut fugiat. si id fieri possit absque scandalo , sive ex parte
causae , eam nimirum protrahendo , vel etiam ad superiorem Judicem remittendo,
si spes affulgeat liberationis futurae Quod si post adhibitam omnem diligentiam, J dex sententiam ferre teneatur , si ,
dum allegata & probata , vel in causa capitali , contra privatam suana cognitionem. Persona namque publica , judican; ut publiea, secundum scientiam publi- cam , id est , secundum allegata & probata, judicare tenetur , debet entu, iudicare , sicut judicaret, vel Princeps , vesRespublica, quandoquidem est alterutrius
156쪽
is 4 M o R' A L r s. organum : atqui Iudex , est persona publica , judicans ut publica, sicut per se patet ; aliunde vero Princeps, aut Respublica, judicaret secundum scientiam publicam ergo Iudex judicare tenetur , secundum allegata & probata ; proindeque,
Et certὸ, nisi Iudex judicare tenetur secundum allegata & probata, non satis consultum fuisset ipsus conscientiae, securitati & famae , nec etiam Reipublicae tranquillitati. 1'. Non ipsius conscientiae: quia semper timeret, ne culpa sua sufficientem non haberet notitiam privatam innocentiae rei, seu accusati. Non ipsius securitati: quia malevoli possent aliquem
reipsa innocentem accusare , eo consilio ut Iudicem - abire magistratu cogerenr-
Non ipsus famae : quia alioqui unusquisque facile crederet, Iudicem pecunia, aut alio quovis injustitiae motivo , fuisse Corruptum. 4'. denique. Non Reipublicae tranquillitati: tum quia , si quis juridice eonvictus , ut nocens , nihilominus pronuntiaretur innocens ; exinde nasci posset in populo seditio, quia caedibus de rapinis via aperiretur; improbi namque putarent, Judicem fuisse corruptum , adeoque ipsum simili modo postea corrumpi possieiproindeque , &c.
157쪽
Objicies. I'. Exodi capite 23'. sic legitur : Non audies vocem mendacii, nec in Iudicio plurimorum sententiae acquiesces, ut a recto devies: atqui si Iudex contra propriam sitam notitiam judicaret, audiret Vocem mendacii, & multorum sententiae acquiescerer, ut a recto deviaret , ergo , pca Explico textum laudatum. Si mendacium juridice detegi possit, & per scientiam publicam cognoici, Et mendacium , eoncedo. Secus , nego. Porro, ex hypothesi, Iudex mendacium juridice detegere non potest, nec rectum cognosci potest per scientiam publicam , juxta quam ramen solam , Judex tenetur judicare. Objicies Σφ. Non licet interficere innocentem et atqui, &c. ergo, &c. Τranseat major, nego minorem. Non
enim ipse Iudex , sed Respublica capite plectit juridice criminis convictos. Dixi
autem, transeas: tum quia in bello justo , nonnunquam interficere licet multos in nocentes : verbi gratia, infantes , sicut legitur in veteri Testamento : tum quia ,s quis amens te insequeretur ad necem , eum interficere tibi liceret, dummodo violam tuam nullo alio modo servaere posses o
158쪽
M o R A L I s. Instabis. Ex praecedentibus re*onsi nibus sequeretur, exculandum esse Pilatum : Christum enim Dominum cotulemnavir. scciandum allegata & probata. NEgo sequelam. Tum quia noverat Pillatus, publicam probationem esse infusicientem , ut ipse fassus eth, his verbis :i Iuliam in eo servenio causam. Tom quia accusantium testimonia non erant inter se consentia. Tum denique , quia ob metum Caesaris , a legitima judiciorum forma recessit.
Objicies. 3'. Si Iudex sic judicare pos
set , innocentium securitati non satis esset consultum: si quidem per hominum m litiam , insontes capite plecti possient. Nego sequelam. Dum enim Iudex ju- dicis fecundum allegata & probata , comsulitur , quantum id fieri potest , innocentium securitati ; ut constare debet ex
eo quod , si Iudex secundum privatam suam notitiam judicaret, longe plura de
majora nascerentur incommoda. Objicies. 4'. afferendo quaedam eXempla. Ptimum sic se habet. Si Iudex privata sua notitia certo sciret, se nullam habere
legitimam authoritatem , neminem condemnare posset , quamvis juridice probaretur , hac authoritate praeditus. Secumdum, si Iudex certo cognosceret PrivaIa.
159쪽
sua scientia , legis alicujus iniquitatem neminem secundum legem hanc conde nare possiet, quantumvis lex illa publice probaretur justa. Tertium , si quis notitia
privata certo sciret , mulierem aliquam non esse uxorem suam , non posset cmuea licite habitare , quamvis iuridice probatum fuisset, eam ipsius esse uxorem ergo a pari, si judex per privatam suam
cognitionem certo noverit, aliquem esse innocentem , non poterit ipsum condemnare , quantumvis juridice criminis convictum.
Ad primum exemplum respondeo , di- stinguendum esse inter authoritatem civilem & authoritatem Ecclesiasticam , ac spiritualem. Quod si agatur de authoritate civili, valde dubium est antecedens: sit quis enm iuridice probetur Iudex civilis ;quoniam persuasio publica rationem habet tituli, susticere videtur ad tribuendam authoritatem civilem , adeoque hoc in casu, Iudicis ossicium exercere posset. Quod si agatur de authoritate Ecclesiastica & spi . rituali , qualis est in Sacerdote , pro Tribunali poenitentiae sedente; manifesta est disparitas: quia spiritualis authoritas pendet a caractere, quem publica testimonia ,. caeteraeque probationes externae nunquam tribuere possunt.
160쪽
xs8 M o R A L 1 g. Ad secundum respondeo, disparitarem esse in eo quod , si lex aliqua reipsa se iniqua , non potest ejus aequitas ita probari , ut probationes refelli non possint: non enim res est facti , sed juris, quae proindἡ nee testibus, nec authoritate, sed rationibus est probanda. Ad rertium respondeo, manifestam esse disparitatem. Ille namque homo spectatur ut persona privata , & consequenter per notitiam privatam dirigi debet: at Judex est persona publica, quae proinde per nOritiam publicam dirigi debet. Objicies. 3'. Rex peccaret, si judicaret
secundum allegata & probata in causa capitali , contra privatam suam notitiam ;ergo & Iudex. Nego antecedens. Cum enim in pra dicto casu, Rex Iudicis vices gereret, judicare teneretur secundum allegata & probata ; & consequenter pronuntiare deberet , reum esse juridich criminis convi tum. Verum postea, pro sua dignitate &authoritate , reum dimittere teneretur ,
quandoquidem sub hoc titulo , & ipsos nocentes juridicε convictos , dimittere
Objicies denique. Iudex , intra iudican dum , judicio Divino sese conformare imnetur : at judicium Divinum exercetuῖ ,