Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

M G R A L I S. THRsecundum scientiam Dei privatam λ ergo ν

Distinguo majorem. Iudex judicio Divino sese conformare tenetur in quibus dam , concedo. In omnibus, nego. Nimirum Deus judicat, ex authoritate sibi propria , adedque sectui dum privatam tuam scientiam ; Iudex autem ludicat, ob solam authoritatem, vel a Deo , vel a Principe , vel a Republica acceptam. Quod attinet ad quartam quaestionem, observandum est, duplicem hic distingui proportionem, arithmeticam & geometricam. Arithmetica, ut hic accipitur , est aequalitas perfecta, quae nec a peIsonis, nec ἱ circumstantiarum varietate pendet , ut si evellatur dens pro dente, oculus pro oculo , sicut constituebatur per legem Tationis : haec proportio vocatur aliter 80sica. Proportio geometrica , ut hic accipitur , est ea , juxta quam habetur ratio per-

senarum & circumstantiarum: vocatur albter moralis. Hoc notato ,

Dico , I'. proportionem geometricam ω seu moralem , servandam esse in justitiatum distributiva, tum remuneratiVa, tum

vindicativa. Ratio est , quia in praemiis& poenis distribuendis , servari non debet aequalitas inter personas. Nam , verbi gratia , alio praemio donandus Dux exercitus,

162쪽

1 SO MORALI . alio. Vero , miles: aliter puniendus est cui percussit Iudicem , pro tribunali se- cientem & aliter, qui percussit plebeium. Dico, 2'. proportionem arithmeticam, seu physicam, servandam esse in justitia commutativa. Qui enim ccntum debet nummos, totidem reddere tenetur , independenter a personis & circuna stantiis. Quaeres autem, an volenti feri possit

injuria λQuod si injuria sumatur pro eo otquod violat jus alterius, sive in ejuς pei sona , sive in fortunis, sive in fima , rcia pondeo, volenti fieri possie injuriam. o rest enim quis damnum aliquod lit enter

pati, aut propter concordiam , a V p 3pter aliud laudabile motivum. Quod si injuria sumatur pro eo tantum , quod adiiracundiam movet, respondeo volenti non possie fieri injuriam : quia nemo provocatur ad iracundiam in ciis, quae sunt. secundum ipsius voluntatis propensionem et hoc tantum posteriore sensu intelligendum,

est hoc Iuris Canonici principium , scienti& consentienti non fit injuria.

De fortitud ine.

Fortitudinis nomen diversis accipitur modis. Pro viribus, sive corporis, sive ianimae. Pro constantia tu virtutis alia

163쪽

cujus exercitio. 3'. Pro habitu inclinante ad aggredienda , vel sustinenda terribilia ex motivo honestatis r postrema haec acceptio hujus est loci ; unde fortitudo, ut virtus cardinalis, definiri potest virtus

timo iis dc audaciae moderatrix, ex motivo honestatis circa terribilia. Duo tantum sunt, generatim loqueΠ-do , i ,rtitudinis achus , aggredi & sustinere : circa hos asstus inquit i lila Philosophi , 1'..uter sit nobilior An magis elucescant in repentinis, quam in praevisis 3 3'. Quandonam illi actus sint exercitia virtutis , & quandonam sint a tus illiciti λ Has quaestiones, quae nonnullas alias implicite continent, sic breviter solutinus.

Conclusio prima.

Requiritur seolitudo intensior in sust Inendo , quam in aggrediendo. Cum enim fortitudo , circa dissicilia versetur , debet esse magis intensa , ubi major est difficultas : atqui major est difficultas in si istianendo , quam in aggrediendo. Qui enim

sustinet timorem subitum , habet coercendum ; qui autem aggreditur , audaciam habet moderandam: atqui dissicilius est ti- . morem subitum coercere, quam audaciam moderast. Dum enim pericatum imminet,

164쪽

de se timorem auget, & minuit audaciam proindeque, Sc. Dices. 1'. Nobilius est agere , quam pati: at aggredi, est agere ; & sustinete , est pati , ergo , &c.

Transeat major, nego minorem , quoad posteriorem partem. Non minus enim requirit ut actio in sustinente , quam in ag- .grediente; ut per se patet. Dixi autem, transeat: quia nobilius quidem est agere , quam pati, in ordine physico , hoc est , substantia activa nobilior est , quam pasiasiva sed non semper nobilius est agere, quam pati, in ordine morali: verbi gratia, nobilius non est producere discursum ,

quam recipere gratiam sanctificantem: discursus enim personam minus perficit, quam gratia sanctificans. Dices. Σ'. Saepe magis laudantur Duces , ex eo . qubd hostem aggrediantur , quam si solummodb sustineant ejus impetum ergo, &c. Distinguo antecedens. Saepὶ magis laudantur Duces , ob prudentiam, qua C gnoscunt utilius esse , hostes certis in circumstantiis aggredi, quam ab iis praeveniri , concedo. Praecise quia aggrediuntur,

nego.

At, inquies, qui aggreditur , fortior est , aut saltem se sortiorem putat , si

165쪽

MORALys. Is I qui non aggreddetur ; ergo, &c. Distinguo antecedens. Fortior est physice, seu majori virtute corporea pollet , aut se pollere praesumit, concedo. Fortior est moraliter , id est, habet intensiorem fortitudinis habitum , nego.

Conclusio jecunda

Fortitudo magis elucescit in repentinis , quam in praevisis. Magis enim elucescit in eo , quod est difficilius : atqui pericula repentina , difficiliora sunt praevisis. In repentinis enim , ob periculi praesentiam . subito metu percellimur , & tunc vix quis sese colligere potest ; in praevisis autem, ad pericula paulatim nos comparamus ti juxta hoc vetus adagium, praevisa tela mianus feriunt I proindeque , &c. Dices. Ed nobilior est virtutis actus, quo magis cst deliberatus, & magis liber sat in praevisis , actus fortitudinis se se habet ; ergo , &c. Distinguo majorem. Si aequalis sit utrinque difficultas, & habitus sint aequaliter

intensi, concedo. Sin autem, nego. Porro,

repentinus fortitudinis actus difficilior est praeviso , ut constat ex modo dictis ; &praeterea , habitum requirit valde intensum. Cum igitur aetiis fortitudinis aestia

mandus sit, tita habita ratione difficuta

166쪽

36 MORALItatis , tum habita ratione intensionis habitus 3, consequens est , Ipsum magis elucescere in repentinis, quam in praevisis. Conclusio tertia. Direct a sui ipsius occilio , facta atris ritate privata , nedum sit actus fortitudinis , est verum crimen. Actus enim , quo sit injuria , tum Deo, tum Reipublicae , Verum est crimen i atqui directa sui ipsius occisio , facta authoritate privata , sic se . habet. Primo quidem per talem actum, fit injuria Deo. Cum enim Deus sit stipre- naus vitae, necisque Dominus , quisquis authoritate privata vitam sibi adimit, detrahit de jure Divino, ut per se patet , 'ergo , &c. χ'. Per actum hunc , fit injaria Reipublicae Quisquis enim Reipublicae membrum eripit, quod ipsi prodesse poterat , detrahit de jure Reipublicae : atqui per hunc actum , eripitur membrum Reu publicae , ut per se manifestum est; aliun-dh vero , membrum illud Reipublicae prodesse poterat: nullus quippe tam vilis est& abjectus , qui non possit Reipublicae prodesse ; proindeque , &c. Dixi autem , i'. directa sui ipsius occiso. Nam si quis inscius venenum , Verbi gratia , hauriret . indirecte tantum sibi vitam eripuisse diceretur , tuncqtae non

167쪽

MORALI s. D sesset culpandus, cum talis actus electione

careret.

Dixi, xv. authoritate privata. Si quis enim, vel aut horitate Divina , vel auth ritate publica , propter scelus aliquod admissiim, sese interficeret; non idcirco cubrandus esset, praecise ob hunc actum.

Objectiones,

Objicies. Laudatur Samson, ex eo Iquod vitam sibi ademerit ἱ ergo , &c. Distinguo antecedens. Ex eo , quod sibi vitam ademerit, inspiratione Divina pulsus, concedo. Authoritate privata, M. absque inspiratione Divina, nego. Addunt nonnulli, ipsum in directe tantum se occidisse , in quantum obruendo hostes

populi Israelitici, simul fuerit ipse obrW

tuso

Objicies Σφ. Honestum est & licitum , sua expiare scelera ; ergo potest quis propter scelerum suorum expiationem , sibi vitam adimere. Distinguo antecedens. via legitima, concedo. Via illegitima, seu novo scς-

Objicies denique cum Stoicis. Si quis domum alicui locasset, & postea tectum ejus everteret, murosque dirueret i, tunc qui domum hane accepisset, eam licitὶ dese'

168쪽

rere posset ; ergo cum Deus dederit animae corpus pro domicilio ; si corpus miseriis S morbis obruatur, anima habitaculum illud licite deserere poterit et quia tunc

Deus non tantum pςrmittere, sed & imperare censendus est, ut homo mortem

sibi proturet; ergo saltem qui miseriis &morbis obruitur, licite potest seipsum directe occidere. Nego utramque consequentiam. Dic paritas est: turn quia, qui domum, in allata nypothesi , deserit, aliam conducere potest . non item anima. Tum quia corpus supponitur solummodb domicilium an iamae : at hoc falsum est: anima enim sub- . stantialiter unitur cum corpore. Tum denique , quia Christiani , ad exemplum Christi Domini, miserias & calamitates

patienter ferre tenentur; virtus enim , ut

ait Apostolus, in infirmitate perficitur. Conclusio quana. Duellum authoritate publica susceptum, licitum est, & est actus fortitudinis. A ctus enim , qui versatur circa difficilia , justa

de causa & ex motivo honestatis , licitus est, & verus est actus fortitudinis r atqui duellum in praedictis circumstantiis susceptum , sic se habet. 1'. Namque talis actus circa dissicilia versatur, cum tunc

169쪽

vita sit in Periculo. α'. Fit justa de causa , cum ob lalutem publicam suscipiatur.3 L Fit ex motivo honesto ; honestum enim est & justinia , Vitam pro salute patriae exponere ; proindeque , &c.

Conclusio quinta.

Duellulii in extrema necessitate susceptum , ita ut fugae non detur locus, licitum Illud enim est licitum , quod leghs omnes permittunt : at leges omnes llum, ἱn allata hypothesi, permittunt, scilicet vita non potest aliter ser- si enim de lege naturae , ut vitami servemus ι ergo , &c. notabis , pugnam in hoc casu sus-n , non tam duellum Eine dicendum , legitimam deffensionem.

Conclusio sexta.

Due lum authoritate privata susceptum, ad ultionem injuriae propriae, sive

. ii uacumque de causa, quam in ex-rrc eccilitate, non est actus fortitu- di, i s, sed verum crimen: actus enim rectae rati ni repugnans , & prohibitus tum Eccleri de decr Vis, tum Principum constitutioliabus, erum est crimen : atqui duellum in praesenti hypothesi susceptum , sic se habet.

170쪽

M o RA L I S. Primo quidem adve atur rectae rationi. Qui enim vitam suam levi de causa eXpΟ- . 'nit, imprudens est , & cpnsequenter agit contra rationis dictamen at tali certamine pugnantes, levi de causa vitam su ina

exponunt; quandoquidem injuria accepta, longe minus est malum , quam vitae pri vatio , proindeque , &c. Praeterea ille agit imprudentissime, qui salutem aeternam in discrimen apertum adducit; nia quippα hujus vitae bona , pro . ilb-- sunt habenda , telative ad felici 'aeternam : at tali certamine pugis.

sic se habent ; cum saepe subi id mo& proindE peccato mortali in qu

Secundo. Talis aistus adversatur Ecclesiae decretis , tum Princis m tutionibus. Ecclesiae quidem se . Concilium enim Tridentinam anathe- ' mate percutit tali certamine pug ante Principum etiam constitutionibuS 'prnitur, praesertim constitiitioni fel cis u. morite Ludovici magni , qui cum juta mento solemniter se te obstrinxc ap., Q in ut tali pugna se certantibus , dia. lana. parceret, ergo, &c. proindeque , occ..

. Objectiones. Objicies. I'. SaepE contingit, ut pri-

vatas

SEARCH

MENU NAVIGATION