Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

santis objecta sensilia , qthar judieantur caula: malorum S miseriarum , quibus , 'Amur. Homines irati, triplicis generisclistinguntur, acuti , infensi & acerbi. Acuti dicuntur, qui facile irascuntur , de facile sedantur. Infensi dicuntur, qui nunquam sedantur , nisi post extremam vindictam : liolum ira uocatur furor. Acerbi Vocantur , qui diu permanent irati, sed ita tamen ut tandem sedentur. Ubi notabis, duas posteriores irae species esse inordinatas & proinde malas. Praecipuae causae occasionales irae, sunt offensio & contemptus nostri; hinc facillirascuntur , qui putant se a multis con temni , ut pauperes, senes, aegii, &c. Haec passio nascitur quoque ex eo , quod judicemus , nos ab aliis non satis aestimari: ob quam causam 'facile irascuntur mulieres & superbi. . 'Ut haec passio virtutis cxercitio possit inservire, debet esse absque impat & legitimo nixa mbtivo. Timor, est motus appetitus Ortus ex eo , quod objectum

cetur ut malunt imminens &Ut moderata sit haec past esse sic affecti, ut parienter tiquid secundum ordinem pii Vinae, nobis accidere potcst

202쪽

i norum.

Proprietates adhimim humanorum dii plicis sunt generis , primariae & secundariae. Primariae dicuntur illa , ques immediate fluunt ab actuum humanorum natura e &duae vulgb assignantur, bonitas & malitia. Secundariae dicuntur illae , quae mediantibus primariis, ex eadem natura dimanant. Hinc aliae fluunt, mediante bonitate, ut laus, gloria, honor, meritum,&c ; aliae vero , mediante malitia , ut vituperium , ' demeritum , &c. Quaedam etiam dicuntur fluere , mediante alterutra primaria proprietate indiscriminatim , ut

fama.

De secundariis proprietatibus nulla hieest peculiaris dissicultas : at circa primarias , multa hic occurrunt examinanda.

n , quid sit bonitas moralis Θ Secun- id sit malitia moralis λ Tertium , ,stimandae sint bonitas & n ali- .um actinim 3 Quartum , an et humanus sit, ita vel bon us, talirer , ut nullus dari possit Quintum denique, quaenam morum regulae generales hae quaestiones , sint ,

203쪽

Bonitas moralis , consistit in intrinsecliperfectione , quae sit fundamentum conforniitatis cum lege natu ali , seu cum recta ratione. Quod enim est quid primum in bono, ut bono ; quodque fons est origo omnium ejus proprietatum , dici debet ejus essentiam constituens : atqui perfectio intrinseca, quae sit fundamentum supradictae conformitatis , sic se habet. Primo quidem intrinseca perfectiq , concipitur ut quid primum in actu bono , ut

bono. Fundamentum enim relationis , est quid primum in ente, ut relativo: at bonitas moralis , est ens relativum ; aliundε vero, perfectio intrinseca concipitur, ut fundamentum ejus relationis , nimirum ipsius conformitatis. Secundo , perfectio intrinseca, concipitur ut fons& origo omnium proprietatum actiis moraliter boni; ut constare debet ex eo , quod afferatur tanquam ultima ratio quorumlibet attributorum specificorum actus moraliter bo- ni , ergo , &c.

Coucluso feeunda Malitia moralis, nihil aliud est, quam

carentia perfectionis debitae. Si enim actus humanu3 , prout carens perfectione de-

204쪽

rps M o R A L Ibita, intelligatur moraliter malus ; malitia moralis, nihil aliud est, quam illa carentia ratqui, &c. Bonum enim morale debet esse integrum , id est, nulla perfectione debita carere debet. Jam vero, si quidamachus humanus careat aliqua perfectione requisita & debita . eo ipso concipitur

moraliter malus et quamobrem malitia moralis , nihil aliud eae, , quam perfectionis

debitae carentia. Hinc malitia male assignatur, ut actuum humanorum proprietas. Et certe , illa sententia debet admitti, quam propugnarunt Sancti Patres & Do tores , dum contra Manichaeos docebant, malitiam moralem non esse ens positivum, ipsamque proinde non habere causam effectricem : sic censebant Sanctus Augustinus, libro secundo, de Civitate Dei ; Sanactus Basilius , in suis Homeliis ε, & se de

aliis.

objectiones.

. objicies. I v. Contraria debenti esse positiva : atqui bonitas & malitia , sunt duo

contraria I ergo, &c. Nego minorem. Quae enim se habent ut forma & absentia formae, non con-rrariε , sed privative tantum opponuntur et porro, bonitas & malitia se habent , ut forma & absentia formaee, ut constat ex

205쪽

M o R A L I S. 39 probatione. Quod si binalias & malitia dicantur a nonnullis , opponi contraria ;grammaticaliter tantum dc impropria, non autem philosophicε δc accurath loquendo , sic vocantur. Objicies. χ'. Tam malum morale dici

potest quid positivum , quam malusa phy

Respondeo, I'. hic non agi de mala in concceto, sed de ipsa malitia; unde licet malum physicum sit quid positivum , non ideo malitia moralis est etiam quid posi

tivum.

Respondeo , χ'. malum physicum formaliter sumptum , non esse quid postivum. Ideo namque venenum , verbi gratia , dicitur formaliter malum : quia caret aliqua forma physica, ob cujus absentiam, non est conveniens dispositioni mechanicae nostri corporis. Objicies. 3'. Quod fit a causa reali , reale est, seu positivum: atqui malitia fit a causa reali, nimirum a voluntate creata; ergo, &e. Distinguo majorem. Quod fit a causa reali efficiente , concedo. Deficiente , nego. Revera , ipsa actio fit a causa producente ; sed malitia, est tantum causa deficiente.. Hinc nego etiam minorem , nec

206쪽

i s MORALIS.enia , proprie loquendo , malitia fit a

causa , sed eatenus actus humanus est m lus, quatienus Voluntas agendo, deficit a recta ratione.

Objicies. 4'. Quod opponitur praecepto negativo , positivum est : atqui malitia moralis opponitur, &c. verbi gratia , m litia futti opponitur huic praecepto Divino, non furaberis I ergo, &Q. Distinguo majorem. Quod opponitur contrarie , concedo. Privativὶ tantum , nego. Scilicet furtum materialiter sumptum opponitur quidem eontrarie praecepto negativo t, adebque positivum est rat malitia furti privative tantum opponitur supradicto praecepto : quia est absentia rectitudinis , per praeceptum illud impe

rata a.

At, inquies, si malitia furti foret ne gasio , daretur negatio negationis. Pra ceptum enim non furandi, postulat negationem furti, & malitia foret hujus negationis negatio, ergo, &c. Nego sequelam , dc ad probationem nego propositionem. Praeceptum enim non furandi , merse non postulat furti negationem, sed positivum voluntatis affectum,. aliena bam non auferendi; ut patet ex eo, quod violaretur praeceptum illud , si voluntas ta arueretur, ut aliena bona con-

207쪽

MORALIS. I99

cupisceret, quamvis ipsa non actu auferret. Praeterea , malitia furti non est negatio furti, sed absentia rectitudinis, quam habere debet actus , ut actus. .

Objicies. 3'. Si malitia moralis esset absentia rectitudinis debitae, assignati deberet subjectum immediatum, carens illa rectitudine ιdebita : atqui tale subjectum assignari non potest. Subjectum enim illud

esset, vel ipsa voluntas, vel voluntatis actus : atqui neutrum dici potest. Non Voluntas , alioqui sola haec facultas dici posset mala ; non etiam a s voluntatis , alioquin oditim Dei , dici non posset m tum , ut potε recipiendae rectitudinis in

Nego minorςm utriusque sillogismi i& dico voluntatis actum, esse subjectum immediatum carens rectitudine debita ;quatenus caret, vel fine legitimo, vel cita cum stantia legitima. Ad id autem quod additur, respondeo , odium Dei esse malum , ex eo,. quod versetur circa objectum , quod non debet. esse ipsius objee-dum , unde caret objecto legitimo. Objicies denique. Si malitia moralis consisteret in carentia rectitudinis debitae ;omnia peccata, alicui virtuti opposita, inter se forent aequalia : quaecumque enim cliqua forma privantur , aequaliter ipsa

208쪽

roo M o R A L I s. privantur: absurdum consequens ; ergo,

Nego sequelam , & ad probationem distinguo. Si privatio spectettu praecish ut privatio, concedo. Si jectetur ratione , subjecti magis, aut minus idonei ad formam recipiendam , nego. . Verbi gratia , avaritia dici debet vitium , prodigalitate pejus et quia voluntas per habitima avaritiae , minus idonea est ad recipiendum liberalitatis habitum , quam per habitum prodigalitatis. Instabis. Saltem sequeretur , peccata commissionis & omissionis, ejusdem esse speciei; quandoquidem essent privationes rectitudinis debitae. Nego sequelam. Privationes enim non differunt quidem, ratione sui, sed ratione formarum , quibus opponuntur : verbi gratia , surditas & caecitas non differunt, prout stini absentiae; sed differunt ratione formarum , quibus opponuntur : quod sufficit, ut peccata differam inter se specie ; nec enim peccatum commissionis opponitur eidem rectitudini, cui opponit peccatum omiss1onis.

conclusis tertia.

Bonitas & malitia humanorum actuum,

aestimari debent, ab objectis & circumstardi

209쪽

MORA LIL 2D Itiis. Bonum enim, ex integra causa, mali uia

autem, ex minimo defectu, hoc est, nulla actio potest esse moraliter bona, nisi habeat objectum bonum , finem bonum , bonasque circumstantias ; ita ut si vel minima circumstantia mala sit, actio censeri debeat mala , sicut patebit, si fiat enumeratio : sterbi gratia , furtum commissum ad pauperes sublevandos, malum est prorrer objectum ς eleemosina propter vanam gloriam data , mala est, propter finem malum confabulatio in Ecclesia mala est, propter circumstantiam loci, &c I ergo ,

Et certe, nonnunquam circumstantiae peccari, specilam mutant: nam , verbi gratia , furari rem profanam in loco sacro, non est simplex furtum , sed sacrilegium , ob circumstantiam loci; proindeque, &c.

Ciscum stantiarum nomine, intelliguntur aecidentia quaedam , actiones humanas concomitantia ; dc septem vulgo num xantur , sequenti versiculo comprehensa.

uuis ' quid ρ ubi ' quibus auxiliis ' cur 'quomodo Z quando 'Ut solvatur quarta quaestio , notandum est, actus humanos, duplicis generis vulgo

distingui, in specie & in individuo. Peractus humauos.in specie , intelligunx eos , I v

210쪽

in quibus habetur solummodd ratio finis. interni. & objecti; per actus autem humanos, in individuo, intelligunt eos, in quibbus habetur ratio objecti, finis externi Momnium circumstantiarum. Hac distinctione praesupposita , docent Philosophi

quosdam actus humanos , ex natilia sitae indifferentes esse , seu neque borsos, neque malos moraliter , si spectentur in specie : at inter ipsos controvertitur, an

actus quidam in individuo spectati, possint este indifferentes Hanc actuum humanorum distributionem non admittimus , opponitur enim actinam humanorum definitioni, ab omnibus traditae ge receptae unde missa hac

distinctione, sit 'Conelusio quarta

Nulli dantur actus humani, ex natura. ita indifferentes. Si enim actus humani, qui vocantur ab Adversariis indifferentes, reipsa sint moraliter mali ; profectd nulli dantur ejusmodi actus : atqui res sic se habet. Achus enim , tum legi Divinae, tum, legi naturali oppositi, re ipsa sunt moraliter mali: atqui, &c.. opponuntur qui dem legi Divinae. Nam lege Divina tenemur Deum diligere ex tota anima, ex toto: Gorde,. & ex totis nostris viribus : porro ri

SEARCH

MENU NAVIGATION