Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

- MORALIS E ix Subditi, quibus lex imponitur ni legis subjecta : porro ad id requiritur , ut subditi vires habeant, ad legem implendam ; nemo quippe tenetur ad impiasibile.

ProprietatA legis haec vulgo numerantur , obligatio, mutatio , interpretatio , mendatio , promulgatio & acceptatio Obligatio legis , est necessitas moraἰis , aut agendi quod imperatur, aut omittendi quod prohibetur; moralis, inquam , quia lex non tam hominem ligat, quam homo se ipsum ligat, ad legis observationem. Tria requiruntur ad legis obligationem.

Primum, ut reipsa sit justa & honesta ;alioqui non esset regnia morum. Secundum , ut in praxi sit postibilis, non tantum

absolute, sed etiam habita ratione subdiditorum. Tertium, ut in serviat bolao communi , quandoquidem bonum commune debet esse legis finis. . Quaeres autem, an actio ἱ quam lex imperat , debeat esse honesta, antecedenter ad legem latam ξRespondeo , 10. legem universim versari debere circa honestatem , saltem n

gativam , id est , circa id , quod non sit inhonestum ; alioqui subditi tenentur alb

222쪽

. MORALIs . .cere, simul & non facere. Selpondeo , a'. si agatur de lege praecipiente , id quod imperatur, non semper

ese debere honestum , antecedenter ad legem : quia , verbi gratia, nec honestum, nec inhonestum est, monetam esse hujus ,

aut illitas valoris: at illud idem fieri honestam , quia tunc subditi ex obedientia

motivo, possunt agere.

Muratio legis duplex distinguitur , ab

intrinseco & ab extrinseco. Primo quidem leges mutari pol sunt ab intrinseco : quia sicut I egistator habet vim leges condendi, sic & habet potestatem eas immutandi. 2'. Leges mutari possiant ab extrinseco , sive d sectu subditorum, sive ex parte tempo is: quia scilicet elapso tempore ,

legis , 'ur 'tioni praescripto , cessat legis ob o , sive ex parte objecti, si nimirum os ectum , aut evadat impossibile moraliter , aut Reipublicae noxium ; sve ex parte fissis, quia sublato fine, celsant media Rursus duplex est legis mutatio , altera qua tollitur omnino ', altera Vero, qua tollitur ex parte tantum. Prior mutatio dicitur, modo irritatio , modo abrogatio ; posterior verb dicitur , modo derogatio ,

modo dispensatio , modo suspensio, modbprivilegium. Τ

223쪽

M o R ALI S. Irritatio legis, est ea mutatio, qua hin, cialiter prohibetur a Legistatore , negationem inducat: quod contingere: hs: test , vel ex eo , quod ii, a quibus fiat C ilata', siissicientem non habuerint alit hori tatem i, vel ex eo, quod subditi legem non acceperint ; vel ex eo , quod dest aliquΑ conditio , ad legem servandam requisita Abrogatio legis, est ea mutatio , qua lex antea obligans, amittit vim obligandi': quod contingit, vel ex diuturna consuetudine opposita , vel revocatione sed a , aut ab ipso Legissatore , aut aliquo Superiore. - . Derogatio , est actus , quo Legisia rorali quem seruit a legis obligatione , diam interim ies, illa pro caeteris subditis vim

suam retinet, & tunc idem est ac si pensati Suspensio legis, est ea mutat in , ona '

gis obligatio , ad tempus aliquod tollitur, post tempus illud reditura: ut si tributi cujusdam solvendi obligatio , per tres ah-

nos tollatur.

. Privilegium definiri solet, lex favora 'bili; , aliquid alicui contra jus commune

tribuens. Dicitur ux , ex eo, quod oriatur a Legislatoris voluntate dc quamvis im-rneci late respiciat privatorum quorumdam commodum, nihilominus ad commune

224쪽

Respondeo , id iis ramum ege licitum ι. quibus authoritate publico permissiim fuit

de jure respondere ; alioqui nasceretur confusio, Reipublicae tranquillitati noxia. Quoniam igitur in Repti blica bene ordinata, licitum non est, leges civiles ad arbitrium cuiusque privari interpretari, sicut contendunt Calvinistae ; a fortiori , ad arbitrium cujusque prsvati, licitum non est legem Evangelicam interpretari. Quaeres , quomodo mentem & 4 tentum Legislatoris detegere possimus 3 Respondeo , multis modis id obtineri possie. I'. se habeatur ratio causae finalis aesius . Ex modo loquendi, Legissatori proprio. 3', Ex antecedentibus de consequentibus. interjcollatis. Q. Ex

aliis legibus, in quibus similes locutiones

usurpantur.

Emendatio legis, est interpretatio, qua lex judicatur non obligans in aliquo casu, licet terminis universalissimis stic xpressa, verbi gratia , lex generalis de reddendo deposito , quoties exigitur , judicata fuit non obligans, ad reddendum ensem Domino furioso.

Promulsatio legis , est publica ipsus

de nunciatio, seu, ut aiunt, intimatio, ad

225쪽

MORALIS. 219

acceptatione I Legistatorem verb . qui habet pbtestatem , a subditis dependentem , leges ferre non posse, quae obligent, antecedenter ad subditorum acceptationem.

Lex generatim triplex est, aeterna , nais

ruralis & positiva , de quibus singulis indicendum

De lege aeterna

Lex aeterna describi solet, Divinae s pientiae ratio, entia quaevis creata dirigens in certos fines; quod sic est intelligendum , ut ideae Divinae habeant adjunctam actionem Divinae voluntatis, vel decernentis , vel praemoventis, sive physice , sive moraliter. Admittendam esse legem hanc, constare debet: tum ex parte sapientiae Divinae, cujus est singula quaeque attingere : tum ex parte hominum , qui propter ignoran- . tiam & infirmitatem , indigent 1irectione : tum ex parte legum humanarum, quae cum sint mutabiles & imperfectae , supponere debent legem aliquam immutabilem& perfectam , cujus participatione reddantur , quantum fieri potest, stabiles &perfecta. Dices. Ibi non est lex , ubi non siint

226쪽

subditi , qui obligentur : atqui non extiterunt ab aeterno iubditi, qui obligarentur ; ergo nulla fuit lex ab aeterno. Distinguo majorem. Ibi non est lex, in subditis , concedo. In Legistatore , nego. Distingue pariter consequens. Instabiς. ibi non est lex etiam ex parte Legistatoris , ubi non est obligatio ; ex nobis enim , ad legis essentiam pertinet obligatio : at nulla fuit obligatio ab aeteris

no , quandoquidem nullus fuit, qui obli

Distinguo majorem. Ubi non est obligatio active sumpta , concedo. Passive sampla , nego. Porrd , nulla quidem fuit ab aeterno obligatio passiva, seu non fuerunt ab aeterno , qui obligarentur ; sed ab aeterno fuit obligatio active sumpta , sea sitit ab aeterno ratio Divinae sapientiae , obligans pro futuro.

At, inquies, ibi non est obligatio a tiva , ubi non est obligatio passiva. Distinguo propositionem. Ibi non est

obligatio activa rumpta pro actu, seu exercitio , concedo. Sumpta pro potentia , ne- go. Uno verbo, ratio Divinae sapientiae actu non obligavit ab aeterno, sed ab aeterno potuit obligare cum decreto , de actu

obligandi pro futuro. - Proprietates legis aeternae, multiplicis

227쪽

generis distinguntur. Piima , quod mutari non possit: quia decreta Dei semel posita, revocari non possunt, sicut pro-Datuna fuit in Meraphysica. Secunda, quod omnes causarum secundarum actiones ipsi subjiciantur : quia nimirum omnes illos aditis in certos fines dirigit. Tertia , quod

omnes aliae leges ab ipsa deriventur, ut constat, tum authoritate Scripturae Sacrae, his verbis : Per me Reges regnant, ct legum conditores justa decernunt; tum authoritate

Sancti Augustini, nihil est, inquit, is temporali lege justum , quod ab aeterna non derA

vetur.

Quaeres autem, quomodo caeterae leges filam ab aeterna lege trahant originem 3 Respondeo , caeteras leges ab aeterna derivari. I'. Quantum ad Legissatoris potestatem , juxta illud Apostoli, omnis potestas est a Deo. χ'. Quantum ad ae tarem , quam includunt : cum enim lex aeterna , prima sit in genere legum , debet esse caeterarum regula. 3'. Quantum ad obligationem , quam inducunt: obligatio namque caeterarum legum, ortum ducit ab aeterna lege , quatenus haec jubet, ut legitimis superioribus obedi us. De lege naturali. Nomine legis naturalis , nihil aliud i

228쪽

telligendum est , praeter congeriem idearum , quibus mediantibus , generalia mo- um praecepta cognoscimus. Quod autem nobiscum nascatur illa lex , quodque sit omnibus hominibus communis , probari potest, tum ratione , tum Scriptura Sacra ratione , quia quaedam objecta ab hominibus ita judicantur bona, ut culpandus esset, qui ea non amaret I dc quaedam ita judicantur mala , ut vituperaretur , qui illa non odio haberet ; unde necesse est , ut praeter leges positivas, alia detur omnibus communibus. Praeterea, probavimus, ideas omnes nobiscum fuisse natas : authoritate pariter Scripturae Sacrae: nam in

Psa in is sic legitur , signatum est super not

iamen vultus tui, Domine : quem locum Patres interpretamur, de lege naturali sic etiam loquitur Apostolus , qua legem non habent siriptam, naturaliter ea ,

qu.e legis sunt, faciunt. Dices. Leges positivae sufficiunt l, ergo lex naturalis, est inutilis. Nego antecedens. Tum quia, sublata lege naturali, Legissatores non intelligerent, quid jubendum , prohibendum, aut permittendum esset. Tum quia, sublata lege naturali , subditi nunquam cogno iacerent, obtemperandum esse legibus positivis.

229쪽

MORALI s. 223

Circa proprietates & affectiones legis naturalis , quaedam hic inquiri solent. Quaeres igitur , i'. an lex naturalis matari possit & abrogari a Respondeo, legem naturalem, spectatam ex parte subjectorum, mutari posse, quantum ad existentiam : quia susstantiae creatae intelligentes, contingenter exis

Respondeo, 1'. legem naturalem spectatam , quantum ad veritatem , immutabilem esset quia nempe solae veritates essentiales , per ideas exhibentur. . Respondeo denique, Deum dispensare non posse ab obligatione, quae per legem naturalem inducitur : quia rerum esseIatiae sunt immutabiles, & ab ipsa voluntate Divina independentes ; hinc Deus homines dispensare non potest , ab obligatione Creatorem suum amandi. Objectiones. objicies. I'. Bonorum communitas, est de lege, naturali: atqui tamen fuit mutata ierg., &c. Nego majorem. Bona enim ut bona, non includunt in idea sua communitatem: . Communitas enim & singularitas, sunt inferiora , respectu boni nniversim ; proindeque, M. Et certis, homnes ex natuta

230쪽

ar MORALI s. sua nulliam habent jus i in oblecta circumstantia homo quippe nihil habet, quod ab alio non acceperis. Oblicies. Σ . cum Hobbs. Independere. tia unius hominis ab alio , est de lege narii ratiriatqui tamen haec mutata fuit independentia ; ergo , &α ' . IV. Nego maiorem. Homo' nam e ;nec includit in idea sua independentiam ab alio homine , , nec eam excludi , unde Deus instituere potuit & reipsa instituit, ut quidam homines ab aliis penderent :verbi gratia, ut liberi penderent a Parentibus; servi, a Dominis; subditi , a Prin cipibus ; uxores, a maritis. 2'. Distinguo majorem. Independentia physica, unius hominis ab alio, est de legenarurali , concedo. In dependentia moralis , nego. Objicies. 3φ. Est de lege naturali , ut homo non interficiat alterum hominem. Distinguo propositionem. Autlioritate privata , & absque periculo vitae propriae, concedo. Authoritate publica, vel stillii ipsus Dei, nego. Objicies. 40. Conis1 legem naturalem

est, ut maritus multas habeat uxores : aequi . tamen Deus dispens it ab hac lege ;. Mi constat de Patriarchis , Abraham , I m

SEARCH

MENU NAVIGATION