Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Nego majorem. Est quidem contra legem naturalem ut mulier multos habeat maritos ; quia tunc matrimonii finis impediretur :.at non est contra legem natu- ratem , si maritus multas habeat uxores , . ob rationem oppositam. Hinc eatenus leges positivae prohibent , ne vir multas uxores simul habeat ; quia nascerentur incommoda , tum circa liberorum educationem , tum circa uxorum concordiam.

. Objicies denique. Furium . est contra flegem naturalem': atqui Deus tamen dita pensavit a furto ; permisit enim Israelitis ,

ut AEgyptiorum Vasa, secum auferrent. 3Nego minorem. Cum enim Deus sit rerum omnium supremus Dominus , potuit vasorum illorum proprietatem, ab RAEgyptiis , ad Israelitas transferre , qui proindb, Deo jubenti obtemperantes, furtii crimine non fuerunt inquinati: Qilteres , 2'. quodnam sit primum egis naturalis principium 3 Respondeo, hoc esse primum illud principium , declina a malo, ct fac bonum. . Hujus enim propositionis veritas omnibus. est obvia ; di ista propositio, est ultima ratio, quae possit afferri, cur aliquis hoc vel illud fecerit , - hoc, vel illud effugerit.

maeres, utrum praecepta legis

utatis Rossint in vincibilites ignorari

232쪽

116 MORALIS.

Respondeo , ipsa non posse in vincibi . liter ignorari. Tum quia data, vel mediocri attentione , cuique facilὸ innotescunt, quandoquidem jugiter adsunt causae oeeasionales attendendi ad ideas , quibus nituntur illa praecepta. Tum quia praecertorum illorum ignorantia, non excusat a

peccato.

De lege postiva. .

Lex positiva , dicitur ea , quae de novo, sancitur, & promulgatur, pro libera L gissatoris voluntate : & duplex universim

distin sui potest, Divina & Humana. positiva Divina. .

Lex positiva Divina , duplex est , velum, seu Molaica , quam Deus dedit servis per servos ἔ & nou , quam Deus dedit filii per filium scium unigenitum , Christiam, Dominum. Prior contine ur in libris veterii Tostamentia posterior vero, in libris. novi Testamenti. Theologorum est, afferre varia, discrimina , qaae Occurrunt interes utramque hanc legem: sιHicit, si dicamus.l gem veterem in timore fuisse fundatam; .

novam autem in amore e cestorem veteris.

233쪽

libera natum, sctu exposuit Apostolus. Legis Mosaicae praecepta, triplieiseratu generis; moralis , quae dirigebant mores geremonialia, quae rostrum Dei cultum ordinabant; & judicialia, quae judiciorum formam a1 Iudicibus' servandam praeser hebant. Pes lNEm Evangelicam, seu novam, abro 'ra sunt praecura , rhin cere monialia, tum judicialia, sed remanserunt moralia; ita tamen ut ad ea servanda non astringamur , virtute legis veteris; sed vel quia fundantur iri lege naturali, vel quia in lege nova praescribuntur. Praecepta veteris legis moralia, dedem numerantur 3 unde Deciuus nomen ; sequentibus versiculis exprimi solenr.

Unum crede Deum, nec jures vana per ipsum. SMbatas ηctifices , habeas in honore parentes ἰNon sis occisor , fur, moechus, tesis iniquus,

Alterius nuptam . nec rem cupias alienam.

Quaere autem , i'. quomodb lex illa vetus desierit, quantum ad praecepta ceremonialia & judicialia Respondeo, ipsam desisse, quoad ejusmodi praecepta, eo sensu, quod vim obligandi amiserit. Responsio confirmatur authoritate Apostoli, asserentis legem illam evetetraram de reprobatam fuisse . nosque ab ejes servitute saetos fuis A liberos. Et

234쪽

certe, lex vetus spectata , quantum ad illi, praecepta i erat. solum At legis Evaia gelicae figura ; adedque promulgata lege Evangelica ., evanescere debuit illa figura. . At, inqui lex vetus dicta fuit , lata in aιerarum ; ergo dici non dςbet desime. Distinguo intecedens. Lata in aeternum. . quantum di veritat figuratam, & quat tum ad praecepta moralia, concedo. Quan

rum ad praecepta ceremonialia & judici, lia, & quantum ad vim obligandi , nego

scuti constat ex verbis i Apostolii , iQilaere3, 2'. quandonam lex illae vetus

desili λ

Respondeo , D' legem veteremi non deliisse ante mortem Christi , iit constare debet ex eo, quod ipse Chlistus constan-rer eam servaverit usque ad mortem. Respondeo, 2'. ipsam primario desiisse, . statim a morte Christi : quia tunc desiit Sacerdotium vetus , & factus est novus Sacerdos , nempe Christiis.; secundarib v erc desiisse , prout successu temporis , . praecepta novae legis, Iudaeis & Gentilibus

innotescere cc perunt.

Q.loeses, '. an lexi Evangelico praestan-tior sit. veteri λ i Ri spondeo , . t em novam , ex. in lite Blici, capite praestantior . esse MIeri.

. Iione eromessatoris Christus enim,

235쪽

tbng, praestantior est Moyse. 2'. Ratione praeceptorum praecepta namque Evan- gelica , longe propius accedunt ad perfec- tionem supernatura leni quam praeceptat legis Mosaicae. 3'. Rationet universiali-.tatis: lex. esaim vetus, ad solos Israelitas: pertinebat:; nova vero, ad omnes Terrae populos extenditur. '. Ratione durati nis: lex enim vetus , lata tantum fuerat, idonec veniret Christus; nova vero perseverabit usque ad saeculoriam consumma tionem. SQ, Ratione victimae : quia in lege Veterii, offerebantur tantum corpora bellu ina λ. in nova vero , ostertur ipse Christus. 69. Ratione essicaciae : quia Sacramenta legis veteris, gratiam conferebant, non ex opere operato , sed ex- opere operantis i contra vero , in lege nova. 7 R. denique. Ration o facilitatis : quia legis vcteris jugum durissimum erat, δc vix tol randum ; jagum autem Christi suave est& leve.

De lege pho sitiva humana. .

Lex positiva humana , dicitur ea , . quae fertur eae libero hominum arbitrio. Circa hanc legis speciem , quatuor lila inquirit possunt. Primum , an hominibus insit po-

testas condendarum legum, quae, obligenti in Amscientia. . Secundum an ad legc in

236쪽

publica denunciatio 3 Tertium , an Legislator suis astringatur legibus ξ Quartum, an melius sit, Rempublicam optimis . . legibus , quam ab optimo Principe guber

' Ad primam quaestionem respondeo , quosdam homines universm , habere potestatem condendarum legum , quae

obligent in conseientia. Re nso confirmatur multis Apostoli testimoniis , ad Romanos capite 13 - re ii potestati , .

Dei ordinationi qui autem sic resis- tunt, sibi ipsis damnationem acquirunt. Necessitate subditi estote, non solum propter iram , sed etiam propher eo Hemi erar; nis anima potestatibus se simioribus stibdita sit, dic. t . - Respondeo , Σ'. Principibus Ecclesiasti, cis inesse potestatem ferendarum legum , quae obligent in conicientia. Responso

petitur, tum ex avilioritate Scripturae Sacrae. Sic enim legi tuc in Deuteronomio , uti superbus erit, nolens obedire Sacerdoribus , qui eo ten ore βmiunt Domno , ex decreto. Iudicis moriatur; thm ex praxi :nimirum ad Eeclesiae regimen , requirit irpotestas condendarum legum , quae obligent iii conscientia , praesertim cum religio longe luagis . consistat in volina alis,

237쪽

affectu , quam in externa specie. Respondeo, 3'. Principibus seculariabus inesse potestatem ferendarum legum quae obligent in conscientia. Principibus, enim secularibus ea debet inesse potestas quae necessaria sit ad populos , in bonum, commune dirigendos : atqui ad id necessaria est potestas serendarum legum, . quae obligent in conscientia : suo lato namque conscientiae nistivo , multi l se ab ordinatione publica , facile subi traherent. Dices autem xQ. Sic Iegitur in Deuteronomio , non addetis ad vertam , Pod 'loquor vobis,, neque quidquam minitatis exeo ; ergo hominibus non inest potestas .- mdcndi leges , quaa oblige t m con

scien Ia.

Explico antecedens. Non addetis ad

verbum , quod loquor vobis, aliquid , vel quod legibus Divinis sit contrarium , vel quod earum verba in sensum alienum

detorqueat , concedo. Nihil addetis , per quod , vel extendan im leges Divinae, vel rite explicentur, nego. Nisi namque penes quosdam esset authoritas explicanda. rum legum Divinarum , privatus quisquz, pro sua utilitate posset. eas explicare :quod est absurdum , ut ipsi. Calvinillae

tandem agnoverunt , .suas instituendo sy, nodos , i a quibus certata leges constitue,

238쪽

Dices. Jacobi capite quarto sic legitur , unus est Legistator er unus Iudex, .

qui potest liberare is perdere ; ergo homines non sunt legi statores. Explico antecedens. Unus est Legi sititor& unus Iudex supremus & independens , concedo. Unus est , &c. quasi nulli sint supremo Legi satori subordinati , nego. Scilicet cum Deus in hac vita non immediate , seia per ipsum dirigat, necesse est , ut quidam sint Legistatores , ipsi subordia

nati.

Notandum autem est, Iurisdictionem secularem , & Iurisdictionem Ecclesiasticam inter se sic discrepare , ut Principes seculares nullam legem Ecclesiasticam cona. stituere possint; nec Principes Ecclesiastici leges ferre possint, quae pertineant, sive ad secularem populorum administrationem, sive ad temporalia Regum bona. Ad secundam quaestionem respondeo, promulgationem requiri, ut lex positiva humana subditos obliget D nulla quippe lex obligat, nisi sit vel nota, vel inno. rescere possit: porro , lex humana , per solam, promulgationem innotescere po test ε, proindeque , &P. Ad tertiam quaestionem respondeo , .i'. Legissatorem suis non adstringi legi S, quando materia legis ipsum dedecete:

239쪽

MORALIS. 233 verbi gratia, si Rex ensis gestationem prohiberet , non idcirco teneretur ipse enscindeponere. Pariter, si quasdam ferret leges circa mecharricas artes, iis non adstringeretur ut per se pater.

Respondeo , Legislatorem suis non aditi ingi legibus, praecise ut suis , sive

spectentur , quantum ad vim coactivam , sive quantum ad vim directivam : nota quidem quantum ad vim coactivam, quia nemo s. ipsum cogere potest; non etiam quantum ad vim directivam ; cum enim

Legislator subditos suos a lege dispensare possit: si quid contra ipsam agat, seipsum

dispensare censetur.' At , inquies , Reges nonnunquam peccant , si leges suas non servent. Distinguo propostionem. Quando leges illae fundantur , aut in lege naturali ,. aut in lege Divina , quas tunc violant, concedo. Peccant ex eo praecisE , quod leges illas , ut suas , non servent , nego.. Ad quartam quaestionem respondeo, neque Principem solum, neque leges solas sufficere, ad optimum Reipublicae regimen : qitia nimirum Princeps bono publico , sine legibus sussicienter providere non potest : & quia leges absque Principis

aut horitate , vigeret non possunta , t Quae res autem insuper, an & quomon lex humana mutari possit λ.

240쪽

a 34 M o R A L I S. Respondeo , legem humanam fundatam , aut in lege naturali, aut in lege Divina , mutari non posse: quia tunc non

pendet a libero hominiura arbitrio. Quod si lex humana , neque in lege naturali , neque in lege Divina fundetur , mutarionem quamlibet pati potest: quia tunc a libero Legissatoris arbitrio pendet. C. liges, duplicem esse generatim legis humanae speciena ; Ecclesiasticam , quae fancitur authoritate Principum Ecclesiae ;& civilem, quae authoritate , vel Princi- pis, vel Reipublicae fertur. Utraque haec species in multas alias subdistribuitur ;sed de his disserere , Jheologorum est &Iurisconsultorum. Unum addam circa consuetudinem , quae nonnunquam vim legis obtinet.

Consuetudo describi potest , freque

& repetita similium actuum exercitatio; ita ut ejusmodi similes actus dirigant ad finem , aut ab aliqua lege intentum , aut alicui test; contrarium.

3 Quatuor autem requiruntur, ut con- . suetudo vim legis obtineat. Primum est , ut sit aequitas ex parte materiae : nam consuetudo quidpiam agendi, quod sit, vel

iniquum, vel inhonestum, nullam obligationem inducere potest. Secundum , sit consuetudo saltem implicite contineat eL

SEARCH

MENU NAVIGATION