Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

MORALIS. 243Moses eduxerat e petra. 7'. Chore , Dathan & Abyron , adstante omni populo , flammis, e terra prorumpentibus, cum sequacibus suis subitb fuisse consumptos. 80. Israelitas , sicco pede, Iordanum tra- jecisse. 9'. Moenia urbis Jericho , solo tu. barum sonitu , fuisse subversa , &c. Ejusmodi facta certissime probant, Deum

tunc praeter naturalem rerum ordinem ,cgil se , aliunde vero , facta illa non possimi esse falsa. Quantumvis enim callidus supponatur Moses , & quantumvis stupidus supponatur populus Israeliticus; nemo tamen sanae mentis, suspicari poterit, sex-.centa hominum millia M amplius, decepta fuisse , circa facta tam numerosa, tamque sensibus obvia. At, inquies , Moses Iudaeorum benevolentiam captaverat ; ut patet ex eo, qubd , quaecumque referuntur a Mose, ce-igant in honorem illius populi; adeoque mirum non est , si Iudaea gens, ipsi fidem dedisse videatur. Quamvis Moses Israelitici populi benevolentiam captasse supponatur, fieri tamen non potuit, ut tanta hominum multitudo , conspiratione facta, decreverit factis chimericis fidem esse dandam: verbi gratia, occisioni primogenitorum AEgypti, durae. Philistinorum vexationi : AEgyptii

252쪽

namque dc Philistini, populum Israeliticum insignis imposturae accusassent. Pra terea , Moses narrat Iudaeorum seditiones, idololatriam , ingratum eorum animum erga Deum , ipsos vocat, populum dura cervicis, aliaque multa refert, quae dicitantum pol sunt de populo nefario r at his omnibus, non captatur benevolentia, imbnisi ista omnia fuissent vera, nunquam

populus iste permisisset , ut posteritati

mandarentur.

Quartus caracter sic se habet. In lege veteri sunt Prophetiae , seu vaticinia, quae aperte quaedam ventura praemantiant, qualia fuerunt excidium urbis Jerosolymitanae , Iudaeorum captivitas apud Babylonios, imperii Medorum subversio.Inter has prophetias, una praenuntiat futuram conceptionem hominis, ex Virgine nascituri, designando tempus & locum hujus nativitatis , hominis illius familiam, Praecursorem, ministerium. Discipulos , doctri- nana, mortem, mortisque genus & circumstantias, sepulturam , resurrectionem ,& ascensim in coelos, &c. Cum igitur haec omnia eo modo contigerint, quo fuerunt praenuntiata. necesse est, ut ejus modi vaticinia fuerint divinitus affata. Postremus hic cara ster non tantum probat veritatem legis vetesis, sed & veriti

253쪽

MORALIS. 24Statem legis novae. Nimirum , si vera non

esset religio nova, seu Christiana , hoc est , si quaecumque praenuntiata sunt, re- ipsa non fuerint adimpleta, falsa sunt vaticinia ; si vero fuerint adimpleta , certissima sunt illa vaticinia ; proindeque , &c.

Ostenditur meritas religionis Chri- Ilianae.

Antequam religionis hujus veritas probetur , quaedam enumeranda sunt facta, satis illustria. Quidam nomine Iesias, genere Iudaeus, natus in urbe Bethleem . filium Dei se fecit, & credi voluit, asserens se in hunc mundum venisse , ut salvaret oves , quae perierant: pauper fuit, nec habuit, ubi reclinaret caput. Publicanos & piscatores, indiscipulos assumpsit ; multa patravit mi racula , non clam 5e in occulto, sed palam& adstantibus infensissimis suis hostibus

scilicet caecis a nativitate, visum restituit, surdis auditum, mutis loquelam , morbos cujusvis generis sanavit, vel eos, qui judicabantur ab omnibus insanabiles , mortuos ad vitam revocavit, tempestates &maris agitationes voce compescuit. Quinque panibus & aliquot pisciculis quinque hominum millia saturavit , apprehenditur

L iij

254쪽

a MORALIS. ab iis, quorum mores emendare conab., tur : crucifigitur & deponitur in tumulo , cujus custodiae praeficiuntur milites ab iis , qui ipsum occiderant: momento mortis ejus, contigit ingens terrae motus. Sol, praecer leges ordinarias , fuit obscuratus , multique mortui, ad vitam revocati, per

vicos dc plateas urbis Ierosolymitanae discurrerunt: pa id post, ipsius Viscipuli palam praedicant , ipsum a mortuis surrexisse, seque cum ipso multoties fiuise

collocutos , ac tandem eum in coelum

ascendisse , adstantibus plusquam quingentis hominibus. Iidem Discipuli, qui

tempore mortis magistri sui, timidi fuerant & ignari, ram audacter postea profitentur , Dominum suum a mortuis surrexisse , euiuque verum esse Messiam , per Prophetas praenuntiatum , ut sive capti sive virgis caesi , sue feris expositi , nunquam ab hac opinione deturbari potuerunt. Praeterea , licet iidem Discipuli rudes fuerint dc ignari, variis tamen locuti sunt linguis, de legis veteris sensum longe clarius exposuerunt, quam ipsi legis Doetores. Patrabant miracula , 8c virtutem, hanc aliis hominibus communicabant ;tandem religio , quam Magister & Discipuli docuerunt, non politica, non eloquentiae viribus, non Principum auth

255쪽

MORALIS. 247ritate ; imb contra Principum omnium authoritatem , sed sola praeceptorum &factorum expositione, per omnes fere terrae populos fuit diffusa. Ex his factis, sic eruitur religionis Christianae veritas. Modo facta mox enume- rara certissima sint, nec possint esse certa,

quin religio Christiana fuerit ab ipso Deo legi naturali superaddita ; profectb vera est religio Christiana : atqui res sic se habet. Primb quidem certissima sunt facta

superius enumerata. Quando enim facta quaedam, unanimiter narrantur a viris diveris religionis , diversarum aetatum, &c.& quoties ejusmodi facta non contradicuntur ab iis , quorum maxime intererat,

ut essent falsa; toties illa facta pro certissimis sunt habenda ; nec enim aliter sumus certi de factis quibussibet historicis atqui facta superius enumerata , sic se habent ; ut colligitur ex lectione quatuor Evangelistarum & actuum Apostolorum ;rum ex variis eorum epistolis, ad diversos populos scriptis, de quidem immediate post ejusmodi factorum eventum tum ex historia ipsius Iosephi Itidaei: aliunde ve-rd , factorum illorum, veritati nullus Iudaeorum contradixit, quamvis essent Discipulorum Christi hostes insensissimi, de eorum maxime interesset, ut falsa forent

illa facta. L iiij

256쪽

10. Facta illa non possitiat esse vera , quin religio Christiana sit quoque vera. Si enim vera sint ejusmodi tacta , necesse est , ut Deus , praeter leges ordinarias , tunc egerit 3 nec enim , juxta leges ordinarias, mortui revocantur ad vitam: quamobrem lex ejusmodi factis fundata , suam ab ipso Deo trahit originem ; ergo, &c. proindeque , &c. Et certe, vera est religio Christiana , si

Christus, ejus author , ante mortem suam quaedam praenuntiaverit, quae reipsa suerunt adimpleta : atqui, &c. Praenuntiaverat enim futuram subversioliem urbis

Jerosolymitanae , futuramque Iudaeorum dispersionem inter gentes, & varios pOpulos , absque imperio , Sacerdotio, &e. ita ut suturi essent apud omnes in contemptu r atqui haec omnia sic eveneruhi; proindeque, &c. Praesens argumentum eleganter & fuse tractatur in opere inscripto , la verite dela Religion ChrAienne , authore Abbadie. Veritate religionis Christianae sic probata , consequens est, ipsam actuum humanorum esse debere regulam ei adeoqae praecepta omnia, in libris novi Testamenti contenta, totidem esse leges diligenter

servandas.

257쪽

MORALI s. a '

s iuplex sit actus humanus.

Variae distributiones actuum humanorum superius fuerunt traditae: quoniam

autem docuit Hobbs, ex sola hominum opinione , soloque praejudicio oriri, ut quaedam judicetitu , vel bona , vel mala moraliter; idcirco hic inquiri potest , an quaedam sint, in rei veritate , de se, vel

bona, vel mala moraliter Dico autem , contra hunc Aursorem , quaedam reipsa de se moraliter esse bona; quaedam vero, de se mala. Non oritur enim a praejudicio, ut grati simus erga eos, a quibus accepimus beneficia. Pecsensum enim intimum constat judicium , quo pronuntiamus , nos ad id generi idearum nostrarum intuitu niti ; cum igitur acceperimus Omnia a Deo , , quo grates ipsi referimus, de se bonus est moraliter odium erga conditorem illum. Optimum, ex natura lua,malum est; proindeque , &c. Et certe, si valeret opinio Hobbs, impietas erga Deum , parricidia, endacia , caeteraque hujus generis scelera , nullatenus essent rectae rationi conistraria ; hypocrisis foret virtus ; pietas fides, justitia, M. dici possent totidem

crimina ; uno verbo, totius vitae moratis,&, civilis fundamenta, . totidem essent er-

258쪽

rores : atqui . haec omnia sunt absurda & horrenda ; proindeque , &c. .

MORALIS

PARTICULARIS

HAEc Philosophiae pars versatur , ut diximus, circa actus humanos specialiter sinapios ti & distribuitur in monasticana, oeconomicam S politicam , quibus stiperest agendum. amasica. Tria hic praestabimus. I'. Agenuis d pietate , & probitate hominis privati.

a'. Quaedam dicemus de elioendo vitae, genere. 3'. Inquiremus, utrum homini pri Vato liceat, illud vitae genus eligere, quod ad bonum publicum non tendat

Dei pietate probitate iammis;

privati. . Pietas, ut liae accipitur, deseribi potesti. Vera m nis cognitio, debit usque ipsus ciatus Hioc ad pietatem duo requisumui , ,

259쪽

cognitio scilicet, & cultus veri Numinis: De Deo , inquit Sanctus Augustinus , optime judicare , pietatis est exordium . Scipsum cognitum piis , pureque Venerari,

complementum. iProbitas , est vivendi ratio honestati conformis; unde probitas in interiori preta sertim affectia posita est , & consequenter quiquid vel gestu, vel voce, vel alio quovis signo , sine tali interiori mani festatur, hypocrisis est, & plane Pharisaica probitas. t Rectus Numinis cultus vocari solet, actus religionis. Contra hunc actum peccari potest , & per excessum, & per detectum. Peccatum per excessum , vocatur superostitio; per defectum autem , impietas. Religionis actus, duplex est ; interior, qui in voluntaris actibus perscitur; & exterior , qui consistit in quibusdam corporis motibus : uterque requiritur ad verae religionis professionem . . Tres numerantur interiores' religionis actus, nimirum oratio, devotio dc votum.

Oratio , ut hic accipitur, est actus mentis, aliquid rite consideratum, a Deo petentis: haec descriptio colligitur ex sequentibus Damasceni verbis. Oratio , est ascias mentis ad Deum petitio eorum , qu*

260쪽

a12 MORALI s.

Chlistus Dominus in oratione , quam ipse nobis praescripsit , non sollim quae desiderare & expetere debeamus , nos docuit , sed dc ordinem , quo desideranda sunt & expetenda , constituit. Scilicet verum finem v Itimum, nostrum imprimis . desiderare debemus : deinde media , quiabus finem ilicula obtinere possimus. Hinc

.necesse est , I R. ut cognoscamus, solum Deum esse finem nostrum ultimum ; unde Pater noster , in caelis. 29. Ut ejus glorificationem exoptemus; unde metur nomen i m. 3'. denique. Ut ejus

possessionem ardenti studio prosequamur P.unde, admeniat regnum tuum. Quod attinet ad media, quibus finem ultimum obtinere possimus , lex naturalis praescribit, ut e petamus ea , quae nobis desunt , & nobisaeipsa sunt convenientias eaque fugiamus, . quae nobis esse possunt noxia. Iam verb ,

expetendae duplicis sunt generis , aliud nempe principale , seu primarium , Mmempe voluntates nostrae, Divinae voluntati sitit conformes ', unde , fiat voluntas.

tua , sisut in caelo ct in terrας aliud veto minus principale, & velut accessorium conservetur vita nostra , sine qua nihil:possumus, merori ; unde , panem nostrum quotidianum da nabis hodie. Fugienda d illicis lane pariIer generis, 2eccatum dia

SEARCH

MENU NAVIGATION