Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

quod Imperatores & Reges, ad publicam juventutis institinionem, varias constitue rent AcadSmias , e quibus, tanquam ex foecundissimis Seminariis, prodeunt fortissimi religionis δc patriae defensores.

Sextum. Parentes liberis suis vim nullatenus inferant circa vitae generis electionem : meminerint, se esse liberorum custodes & rectores, non autem dominos: attendant , vocationem esse opus Dei ,& ab ipso proindὸ petendam e curent igitur solummodb , ut liberi maturε ει solo virtutis motivo, se gerant in hoc delectu. Septimum.' Pater liberis adhuc impube ribus , testamento si fieri possit, provideat , eligens vel amicos , vel consanguineos, probitate conspicuos, qui tutelam i& curam illorum gocere non graventur.

Himum: Frequenter reflectant in hoc Scripturae Sacrae prax eptum , honora parram ct matrem p ad id namque tenentur, I . lege naturali, nempe propter curam Τεe varias sollicitud es parentum , dum liberi erant adhuc infantes. χ' Lege Di- 'vina . ut paret tum exuetextu mox lauia

ato S tum exemplo ipsius Christi , de qq

282쪽

su legitur : descendis cum eis, sparem us hct venit Naat areth , ct erat Fubditus illis. 3'. Lege humana, quae. poenas decernit in liberos ingratos: sunt talen circumis stantiae quaedam, in quibus liberi eximuntur ab hoc ossicio: verbi gratia , si parentes aliquid jubeant, vel contra patriam , .veL contra religionem ; quippe, ut ait Christus Dominus , si quis amet patrem suum, aut matrem suam plusquam me, non est me dignus. Tandiu igitur liberi parentibus obedire tenentur, quandiu eorum obedientia subordinata erit obedientiae. Deo debitae. Meundum. Liberi non debent , invitis parentibus , aliquod vitae genus eligere , .

saltem ante tempus, quo secundum leges humanas, a parentum potestate liberan- tur. Ratio est : quia ante tempus illud , de bonis temporalibus disponere non pos sunt, absque parentum c6nsensu λ ergo , a fortiori non possitne , iisdem invitis, . vitae genus eligere, a quo pendet bonorum aeternorum possessio. Hinc parentum semper audienda Vox negligςnda nunquam. Quod si electioni nostrae non con-, sentiant , expectandum erit , donec V niat dies sacrificii, & ad illud usque tem-..pus erit obediendum . .

Liberi nunquam amplecti dest

283쪽

M o R A L I sr 17s iant vitae genus, cui, sese sentiunt impares , 'quantumvis a parentibus ad illud suscipiendum excitentur : hoc autem in casu , precibus apud Deum , amicis apud parentes , & aliis similibus modis eniti . debent, ut a parentibus dispensationem

obtineant.

Societas despotica , dicitur ea , quae 'Dominum inter & servos intercedit. Hinc alia sunt Dominorum officia erga servos I 'alia vero', servorum erga Dominos. Se vitutis autem nomine ., non intelligimus hic supremum illud dominium, quod erat penes Romanos cives, in captivos suos;

sed intelligimus dominium patrisfamiliasι , in famulos suos: nulli quippe sunt servi proprie dicti, apud Christianos. O in Dominorum erga famulos. - ,

In famulorum electione , habenda est potissimum ratio ipsorum indolis: quippe valde animosi, gubernatu sunt dissiciles ;ignavi vero , laboris sunt impatientest 'quamobrem eligendi sunt, si fieri potest,

qui nec nimium elaro , nec nimium abisiecth sint animo. xv. Imperium Domini iin famulos suos , inec nimis si austerum , ,

284쪽

nec nimis benignum et non quidem nimis austerum jαxta illud Apostoli ad Ephea si os, capite sexto ; .vos Domini, bona faciιε illis , remittentes minas, scientes quia ct illo. rum ct vester Dominus est in caelis, ct per. sonarum acceptio min. est apud. Deum s non sit etiam nimis beo ignum , quia . famuli benignit te hac abuterentur λ. & exindE: fierent superbi, juxta hoc Proverbiorum, inpite decimo nono ; quἰr delicate istriι servum suum, postea contumacem sentiet equamobrem prudentis est. Domini varias famulorum indoles scrutari, ut cutis hos durius, & cum illo mitius agat, & ita ut tam ipsis jocum nunqMam habeat.: Drtium. Domini : famulis suis seppedi

tent alimentum , mercedem, disciplinam re opus. Primb quidem: suppeditent alia mentum , quod quantitate & qualitate

sit aptum, ad vires corporis servandas, & latiorem perferendum. ; caveant autem da

pibus exquisitis, oc si fieri possit, Domi

norum &. famulorum . non ut Victus comis .munis. Σφ. Famulis constituatur merces e :quia. gratum esse non potest imperium', . nec obsequium facile tui, q ii mercede carenti: fideliter autem perlolvatur illa merces , quia nullum debitum ima x est in legitimum. 3'. Non dest disciplina , id ii est, cusent i Domini , tuta suauissi praeciima ι

285쪽

tatem religionis Christianae. dogmata do ceantur , Domini quippe curam hanc non suscipientes, vocamur. ab Apostolo , Aso-- res in ilibus. Q. denique. Non desit etiam

opus: quia nihil pejus est famulo, cui milius labor imponitur; desidiosus enim

vitiis omnibns inqui abitur. Quartum. Idem officium multis famulis, si fieri potest, . non committatur: quia atrer alterius expectabit operam ; sicque nullus eorum Domini mandatum adimplebit: singulis igitur distribuenda sunt officia , pro cujusque' indole.

Famulis tuis opes tuas Vix crede: quia raro inveniuntur famuli , qui divitiis sibi commisis non abutantur'; hinc in rebus parvi momenti, probitas eorum i it probanda. Sextum denique. Arcanum alieujus momenti, famulis tuis noli com ttereo: scenim legitur Proverbiorum capite tertio, ,

cum amico Iuo causam age , ct secretum ex-rraneo non reveles e porro , famuli habendiisent ut 'extranei 3 im, utplurimum ran-

am inimici, juxta illuci sacri textust, . inimici Aominis domestici ejus.. Ratio generalis est; quia cum homo quilibet sit, natura sit Hibeo, & suae libertatis conscius, . si subjieiatiir alterius privati dominio , - pso, ad ημ odium excitatur, quandoqui-

286쪽

clam dominium privatum, libertati judicaa

tur eontrarium.

Ossicia servorum erga Dominos.

Haec ossicia sic explicantur ab Apostolo. Servi, obedite Dominis carnalibus, eum ria more σ tremore, in simplicitate cordis ve1 iri , sicut Christo , non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut serυἰ Chr sis, facientes voluntatem Dominorum ex ania' mo; scientes, quoniam unusquisique quodcumque facit bonum, hoc recipiet a Deo , sive servus, sive liber. Ivque famuli sint si miles , res familiares Dominorum diligentissimi curent & amplificent, ac Dominis . obediant in iis omnibus, quae non sunt contra leges ; nunquam autem in actibus malis, verbi gratia , in furto , impudi- citia , &c. leges quippe civiles , poenas decernunt in famulos, qui his in casibus , . Dominis obtemperant. Politica. ΗEe ultima pars Philosophiae moralis specialis , tradit regulas generales, juxta 'quas feliciter gubernari possint civitates ; unde habet pro objecto , Rem publicam constituendam & administrandam. Civia talis autem, nomine , hic intelligitur 'cietas. hominum , sub iisdem legibus vi,

287쪽

M o R A L i s ' ventium. Hoc sensu , tota Gallia quaedam . est civitas : quia sub ejusdem Principis legibus vivit, Hoc ordine, postremam hanc partem- breviter perstringemus. i R. Disseremus dirmeliori Reipublicae regimine. 20. Quaedam dicemus de Principe. 3φ. De Sacerdotibus. v. De Nobilibus. 3': De Marigistratibus. 6'. Denique, de subditis pris

vatis.

De meliori Reipublicae regimine.

Multi sunt modi, quibus Respublica pptest administrari ; sed revocari possunt

ad testa regimina generalia , Monarchl-- . cum, Ari raticum , & Democraticum. Monarchia , est status , in quo unicus imperat, ut in Gallia. Aristocratia , est status, in quo certus Nobilium numerus gubernar , ut apud Venetos. Democratia , .

est status, in quo populus ita gubernat, ut quilibet paterfamilias jus habeat suffragii, ut apud Helvetios. Monarchia subdistribuitur in electivam i& haereditariam. Electiva dicitur, inqua, sceptrum, Reipublicae suffragiis' alicui Principi detpandatur , ut in Polonia; haereditaria vero , in qua sceptrum a paren-ribus , ad posteros transmittitur ; & d plex rursus. distinguitur. Gyaecocratici. .

288쪽

xsu M o R A g r suiri qua , desinentibus masculis, succedundi foeminae, ut apud Hispanos& Anglos ;Androcratica , in qua soli masculi succedunt, ut iii Gallia. His notatis, sint

Conclusio prima. -

-' Regimen Monarchicum , est omnium praestantissmim. Illud enim regimen dici debet omnium praestantissimum , in quo Reipublicae commoda facilius procurari possunt: atqui in regimine Monarchico, Reipublicae coesmoda facilius procurari . possisnt, quam in alio quovis: tum quia, si bellum 11m gerendum , mandata Prome tius executioni mandantur , quam in aliis regiminibus ; arcana tutius servantur , &milites jubentibus celerius obtemperant. Tum quia bella civilia . quae rerum publi

carum sunt pestes teterrimae, vix exoriuntur in regimino Monarchico, ex eo sculicet, quod nullus subditus, opibus & auuthoritate Principem adaequare valea .Tum denique , quia quaecumque tractantur a tmultis, cum aequali potestate inde pendentei, vix ad optatos exitus perveniunt Dices. iv.' Multa occurrunt incommoda fin regimine Monarchico , & praeterea, ut seri proverbium , plus vident oculi, quam i

Fateor, qqaedam esse incommoda in redi-

289쪽

M o R A L I s. 2 grsa ine Monarchico : quia regimen quos Iibet humanum , essentialiter est defectu. bile ; sed contendo , ejusmodi incommoda , semper esse leviora iis , qui occutarunt in aliis regiminibus. Ad id autem quod subjungitur , respondeo Principem, non per se selum administrare, sed per Consiliarios, Ministros, Duces , dcgistratus. Dices. xv. In Scriptura Sacra, Deus a guit Iudaeos, quod Regem postulassent pergo signum est, regimen Monarchicum ,eaeteris non esse anteponendum.' Nego consequentiam. Non enim ideo praecise arguuntur Iudaei , quod Regem postulassent, sed quod rejecerant regimen Τheocraticum , seu ipsius Dei, per Prophetas & Iudices administrantis.

Monarchia haereditaria, pristantior est electiva. Si enim pauciora habeat incommoda , & majorem procurare possit utili- ratem publicam , quam electiva , huic certe praestat: atqui res sic se habet. Nimirum in Monarchia ethchiva , fere semper exoriuntur periculosae contentioneS , tum inter Electores , tum inter eos , qui regnum ambiunt l, & exindE nascuntur

bella civilia, quae vix extingui possunζ,,

290쪽

,81 M o R Λ v I s ut per multos annos olim infeliciter emperti sunt Poloni: deinde Princeps electus familiae suae commodis potius invigilat, quam Reipublicae utilitati; dum E contra Princeps haereditarius, bonum publicum

utpote ad posteros suos transmittendum, tanquam bonum familiae suae spectat. Dices. Regimen, in quo semper imperant viri fortes & sapientes , anteponendum est ei, in quo jus imperandi, nonnunquam ad infantes devolvitur : atqui in regrio electivo, semper imperant viri fortes & sapientes ; in naereditario vero , nonnunquam imperant infantes , ergo, o

Distinguo majorem. Si aliunde graviora

non occurrant incommoda in regno elec- rivo , quam haereditario, concedo. Si graviora occurrant incommoda , nego. Porro, longh graviora occurrunt incommoda

in regno electivo , quam in haereditario ;ut constare debet ex eo , quod in electivo frequentius occurrant seditiones δι bella civilia , quam in haereditario ; tum ex eo,

rubd Reges electi suis , potiusquam sub

itoriim commodis invigilant, Addo. minorem propositionem negari posse ; Electores quippe non semper viros fortes de prudentes eligunt, sed per varias ambitiones iis suffragia sua triouunt, sub quo

SEARCH

MENU NAVIGATION