장음표시 사용
271쪽
segregentur a caeteris hominibus, ut soli Deo serviant , quales sunt Cariusiani, Trapenses, &c. non habent pro fine interae eclio , Reipublicae bonum : atqui t
Inen eorum Vitae genus , non tantiim est
lici tum , sed de multum laudandum , ergo,
Nego sequelam. Si enim rem diligentius perpendere voluerimus, deprehendemus, 'ordines illos , ad bonum socie atis, tum civilis , tum Ecclesiasticae tendere. Civilis quidem, quatenus suis precibus , tranquillitatem publicam a Deo jugiter efflagitant ; Ecclesiasticae pariter , quia sunt 'decus dc ornamentum Ecchesiae militantis. Nota porro , nullos ordines religiosos, institui posse , sine dispensatione utriuia' , que potestatis, civilis nimirum & Eccle siasticae ; unde utrique illi potestati tenentur ob ire t civili. quidem in tempor lla aeclesiasticae vero, in spiritualibus. Oeconomica. Hiac pars dirigit hominem , prout est pa ῖ miliae. Triplex autem est , sub hoe
Te u C cietas, nempe Gamica , Patrica . ω oci otica . Priusquam vero de unaqua- . . di xarnu et , inquirendum est : utrum itin natus sit ad socierarem. Huic ι . AIoui Occasionem dedit Hobri, do-
272쪽
ac MORALIS.cens, hominem ad societatem nullatenus esse natum. Contra ipsum sit,
Homo natus est ad societatem : I'. quia quilibet per sensum intimum conscius est, solitudinem continuatam, sibi contrariam esse , ita ut ipse Stoicorum Sapiens ma. luerit non vivere , quam nullos virtutis suae testes habere. 20. Quia Deus creavit Evam , ut esset in adjutorium Adamo , Mquia bonum non erat, hominem esse solum. 30. Quia varia sunt signa , voces se ilicet, gestus . scriptura, &c. quibus homines 1ocietat m fovere possunt. '. Quia sine
caeteroruin hominum consortio , nemo
comparare potest , quae sunt ad vitam sustentandam necessaria. 3'. Quia amor proprius , congenitus est & naturalis , ut fatetur Hobbs et porro , societatis amor ,
. nihil aliud est, quam amoris proprii di D' fusio. Selli et si nulla esset societas , homo non tam sibi complaceret in variis suis actibus e verbi gratia , nobiles & divites
non tam superba curarent erigi palatia, nisi essent homines quibuscum vivant, Ma quibus eorum potestas posset extollir tot pedissequis rhedas suas non onerarent, nisi dignitatem & opes suas caeteris hominibus indicare vellent. Non tam superbus esset
273쪽
Met mulierum apparatus, nisi cultum Mobservantiam sibi conciliare vellent s
Et certe timor, qui, ut vult Hobbs , est societatis principium ; vel est a natura insitus, vel non. Si a natura ; ergo homo natus est cum principio societatis. Si non , jam reperiri non potest in omnibus hominibus , ut vult hic Author ό sola nam que naturalia, sunt omnibus communia. Dices cum illo Authore. Homines sibi relicti, tendunt ad bellum ξ, habent enim jus aequale in objecta possidenda : porro , qui naturaliter tendunt ad bellum , nati non sunt ad societatem ergo, &c. Nego primam propositionem. Homines
enim naturaliter tendunt ad sui conservationem 3 quamobrem si naturaliter ad bellum tenderent, non appeterent sui conservationem ; bellum quippe de se tendit ad hominum destructionem. Ad probatio- nem autem , distinguo propositionem. Si in iis non supponantur recta ratio , pacis amor, & innumerae viae, tum belli vitandi , tum objecta sub certis conditionibus inter se distribuendi , concedo. Si in iis
haec omnia reperiantur , nego.
At, inquies, homo non est natus ad servitutem et atqui societas servitutem quamdam imponit ό ergo, &c. Tomus VI. . M
274쪽
- M o AM I s. Distinguo majorem. .Homo non est notus ad servitutem coactam '& omnimoadam , concedo. Voluntariam aliqualem , nego. Servitus coacta & omnimoda,
dicitur ea , quae dominium quodvis , aut excludit, aut ligar, qualis est dura seryitus, qua Tripolitani & Algeriani Christianos quosdato tenent oppressos. Servitus voluntaria, dicitur ea, cui quis sese libenter subjicit, propter innumera commoda , quae exinde proveniunt, qualis est servitus legum; sumus enim, inquit Ci- .cero, legum servi, ut liberi vivamus.
Societas gamica , dicitur ea , quae ma--ritum inter de uxorem intercedit: dicituraliter coniugalis, ex eo , quod sub eodem jugo contineantur. Conjugium definitur Iutisperitis, mariti & uxoris conjunctio , individuam vitae consuetudinem com
Causa finalis proxima conjugii, est liberorum procreatio , educatio , mutuumque conjugum auxilium. Ubi notabis, singularem Dei providentiam eminere , circa temperamenta mariti & uxoris : scilicet viros produxit robustiores, ut comparare possint qqaecumque sunt ad vitam iusten-
275쪽
M o R A L itandam necessaria , familiam tuerentur,&. injurias propulsarent I Uxores autem produxit infirmiores & timidiores , ut inclusae degerent sub tecto , ut invigilarent liberorum educationi, &c. Causa esticiens prima conjugii , Deus est, juxta illud Geneseos , masculum Osininam creavit illos. uuod Deus conjunxit, homo non separet. Causa vero efficiens secunda , conjugum consensus 1, ita ut hic consensus apud Christianos fiat coram teLtibus & proprio Sacerdote. Quaeres autem, I'. quid sit sentiendum de Platonis opinione , circa mulierum
Respondeo , Platonis opinionem non tantum religioni Christianae , sed etiam legi naturali adversari : tum quia in hypothesi Platonis, cum mariti proprios non agnoscerent liberos , eorum educationi non possent, ut par est , invigilare : tum quia tolleretur fortunarum & dignitarum discrimen , quod tamen praecipuum est societatis civilis fundamentum : tum quia perpetua nascerentur inter cives dissidiartum denique, quia longe pauciores nascerentur cives , meretrices enim sunt plerumque steriles. Quaeres , 2'. an matrimonium sit solu
276쪽
Respondeo, I'. matrimonium legitimὲ contractum, nunquam esse solubile, quantum ad vinculum , eo sensu, quod unus E conjugibus, alio vivente , possit ad alias convolare nuptias , juxta illud, quod Dein conjunxit, homo non separei ; hinc libellus
epudii, concessus tantum fuit Judaeis, ad duritiem cordis. Respondeo , χ'. matrimonium legitime contractum , variis de causis es.solubile , tum quant sim ad fortunas, tum quantum ad cohabitationem : ejusmodi causae legi poterunt apud Jurisperitos. Varia sunt conjugum ossicia erga se invicem. Primum, neutri fidem solemniter datam violare licet: quia , ut ait Apostolus, neuter potestatςm corporis sui habet. Secundum, mutuum sibi phaestare tenentur auxilium , & sese in adversiis sustinere. Tertium , maritus imperare debet ; uxor autem obedire tenetur, juxta haec Apostoli
verba : omnis viri caput, est Christus; caput autem mulieris, est vir. Mulieres viris sisis subdita sint , sicut Domino. Hinc Sara Abrahamum semper appellabat Dominum suum.
Quartum , vir debet uxorem suam , non ut ancillam , sed ut sociam regere : non
enim ex pedibus viri, sed ex costa educta fuit Eva. Hinc uxoris indolem diligenter
crinetur maritus, ipsique permittat orn
277쪽
tum , statui suo proportionatum , sed qui
nunquam in luxum degeneret. Quintum , maritus semper audiat uxoris consilia , sed ipsi secreta alicujus momenti nunquam committat, nisi longa experientia noveriteant esse. prudentem.
Societas patrica , dicitur ea, quae parentes inter & liberos intercedit ; hinc quaedam sunt ossicia parentum erga liberos , & liberorum erga parentes.
Ogfieta mirentum ergas liberos.
Primum. Sicut nullo jure parentibus licitum est, liberorum procreationem impedire 1, sic parricidium ellet, si procur rent abortum scelus, sive animati, sive
Secundum. Matres lege naturali tenentur proprios ablactare liberos ; unde non liberantur ab hoc ossicio , nifi propter adversam valetudinem, & imminens vitae periculum : cum igitur hoe ossicium in desuetudinem abierit, praesertim in urbibus ; mirum non est, si tot liberi a matri. bus suis quasi derelichi, & aliis ad nutritionem negligenter traditi, nullo amore proprias matres postea prosequantur.
Tereium. Ubi primum in liberis ines-Miij,
278쪽
piunt micare rationis scintillae , diligenter
curent parentes, ut ab eorum consortio removeantur ii omnes , quorum depravati sunt mores. Σ'. Caveant, ne coram infantibus narrentur fabulae, vel moribus, vel religioni noxiae, vel rationi repugnantes. Impediant, ne timor illis incutiatur variis narrationibus Magorum , Sagorum , &c. Hae namque narrationes membranulas adhuc teneras ita commovent, ut deinceps, vel umbram , ten brasque reformident. uigarium. Seduid curent parentes, pri-mb, ut liberi quamprimum doceantur, quae pertinent ad notitiam & cultum Dei. a'. Ut doceantur, quae pertinent ad parentum , & eorum , qui tenent locum parentum venerationem. 3'. Ut doceantur , obediendum esse Principibus & Reipublicae; hine liberi, suis debent esse velut exemplaria , ne facta verbis dissentiandi
Quinti . Si parentes per seipsos vacate non possunt liberorum institutioni, curentur scholas publicas adeant ; & si sint adhuc
juniores , praeponant matronam pietate insignem, cui liberorum cura mandetur quo in casu , caveant parentes , ne filiae cum illa matrona, per aedes alienas circumcursistent, & maneant otiosa: λ sicut enim i
279쪽
o. M o R A L I 2 tmulier in sacro texta laudatur , quae lanam quaesierit & linum , & operata sit opus manuum suarum I sic muliere otiosa, nihil est pejus : occupabitur enim , vel in sermonibus inutilibus, vel in calumniis, spectaculis, dcc. Filiis praeponant praeceptorem pium & doctum , qui verbis Mexemplo adolescentes , ad pietatem & artes informet, qui seligat & observet, quibuscum ineant societatem , qui non sit ita austerus , ut ipsos honestis ludis recreari nunquam patiatur i, qui sic eos regat , .ut nunquam tyrannice dominetur i, qui modo bone statis , modo ignominiae motivo , ipsos ad agendum impellat, quique, si fieri possit , virgis nunquam utatur ἔ amore namque potius, quam metu , ad ossicia sua sunt excitandi. Non indicabo hic , quaenam disciplinae sint adolescentibus primum proponendae. Hac de re, legere poteris librum eleganter scriptum , sub hoc titulo gallico : Trahedu cholae ct de la methode des Audes. Mihi cum hoc Authore valde placerer, ut quae iatiunculae Arithmeticae , Geometriae& Physicae , proponerentur adolescentibus cum brevibus quibusdam historiis minime fabulosis ; hoc enim modo mentes eorum paulatim assiae scerent judiciis rectis ferendis , infantesque potenter allicerentur ad
280쪽
scientias et valde quoque foret utile , ut penitus arcerentur comoediis & tragoe-
suis: quia scilicet per hujusmodi spectacula, nimium moventur, & irritantur eorum .aiseetiis et sic opinabantur Aristoteles de Plato , &c. Quanto igitud potiori jure, sc opinari debent Christiani. Quaeritur hic , an publica liberorum inititutio , privatae sit anteponenda λ Respondeo , publicam institutionem , ex multiplici capite anteponendam esse privatae. 1'. Quia in institutione publica ,
quaedam inter condiscipulos nascitur aemu latio , quae potens est , tum ad scientias , tum ad virturem incitamentum. Quia per institutionem publicam , fistus & su, perbia paulatim removentur, ob aequalitatem inter discipulos constitutam ἔ unda fit, ut juvenes antea si perbi , sensim evadant humiles, dum e contra quorumdam aliorum mens , velut erigitur. 3'. Quia in institutione publica , comparatur facilitas palam & publice loquendi: quod non contingit in institutione privata. 4'. Quia inter condiscipulos, firmissimae plerumque
sonnectuntur amicitiaei 3'. denique, quia per institutionem publicam , adolescentes vindicantur ab illa molli & effeminatarivendi ratione , quam sub umbra alarum mateanarum ducere solent. Rationes oris