Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

MOR At I s. 283 tum administratione sperant, se res suas privatas felicius promoturos. Conclusio tertia. Androcatia, melior est Gynec ratia Tum quia in Principe viro , frequentiusquam in muliere, occurrunt potestas Mprudentia, ad excogitandas vias, quibus honi cives conserventur, mali coerceantur , & hostes repellantur. Tum quia foena inae regni haeredes, Prineipibus peregrinis utplurimum nubunt, quorum minres & ritus subditis saepissimε displicent γproindeque , &c. Nec obstat, quod neminae quaedam so riter , prudenter & feliciter regna sua administraverint ; hoc enim rarb- contingit& ubi determinandum est , utrum e duobus , alteri praestet: exemplum de sumi non debet ex iis , quae raro contingunt. Quamvis autem indicaverimus , quodnam ex variis regiminibus sit praestantissumum ; nihilominus unusquisque permanere debet in eo regimine, in quo natu est, & legibus illius regiminis o empe

rare tenetur.

De Priscipe.

Princeps, ut hic accipitur, est persona , in qua residet suprema potestas publica

292쪽

αδέ MORA L I se Singula Principis officia hic enumerare

non aggredimur : nonnulla solummodo, eaque generaliora proponemus ἔ caetera

colligi poterunt, rum ex historia Principum optimorum , quos laudat Scriptura Sacra , tum ex Scriptis Patrum & Docto, rum, qui Principum quorumdam prudentiam δc mores laudibus extulerunt. Primum. Praecipua Principis cura in eo posita esse debet, ut Deo Regum Regi, cultus & honor exhibeatur. Secundum. Princeps, utpotὶ subditorum

parens , eorum utilitatem & securitatem quantum in se est, procurare tenetur : hoc

autem praestabit, si eos eligat Minstros &Magistratus, qui periir sint, & quorum mores sint incorrupti; si deinde eas milit rin copias habeat paratas , quibus regnum ab externis excursionibus servetur

incolum C.

Certium Princeps ipse moribus & exemplo subditis praelucere debet: nam, ut ait Scriptura Sacra , qualis est rector civitatis, tales sum halitantes in ea. Rex insipiens per- dei populum suum. NQuartum. Cavere debet Princeps , ne subditi nimium potentes evadant; alioqui . successu temporis, seditiones movere possent. Cavere pariter debet, ne nimia pau-BOItate jaeeant oppressi , tunc.enim nox

293쪽

, M o R A L I s. xs sa' iplius eorum parens haberetur. Quintum. Diligenuam omnem adhibere debet, ut Ministri sui strictam servent juLtitiam , in onerum publicorum distributione , valde prudentes in vectigalium collectione , & imprimis fideles , in eorumdem administratione. Sextum denique. Princeps debet esse sagax , in detegendis adulatoribus , ut dete stos a AEnsuetudine sua procul amo-Veat , . sunt enim Principum & Reipublicae totidem pestes. Quaeres autem , utrum subditi tenerentur obtemperare Principi, diversam reli- ' 'gionem profitenti, praesertim si summus Pontifex eos absolveret a jurejurando, quo erga Principem illum adstringuntur pRespondeo, I v. subditos nunquam obedire debere Principibus, aliquid contraveram religionem jubentibus , ut patet exemplo primorum Christianorum , qui crudelissima quaeque silpplicia pati maluerunt , quam quidpiam contra veram religionem, aut tacere, aut dicere: hoc autem in casu, contra Princ pes rebellare nun- quam licitum est.

Respondeo, et v. si agatur de iis, quae non pertinent ad fidem , subditos semper teneri Principibus suis obtemperare : a tholitas namque Regia pendet a solo Deo ;

294쪽

18s MORALI s. adebque nulla est alia potestas creata, quae subditos dispensare valeat, ab obedientia Principibus legitimis debita. Responsio confirmatur multis passim Scripturae Sacrae testimoniis: Obedite pransitis vestris, etiam discolis. Reddite Caesari, qua sunt Caesaris ;cui tributum, tributum ς cui vestigal, ve tia sal; cui honorem, honorem I cui timorem , timorem. Primis Ecclesiae tenaporibus Christiani nullam movebant semtionem, nec

deficiebant ab Imperatoribus Paganis; imb nullus inventus est Christianus, qui

tot inter conjurationes, quibus multi Imperatores fuerunt oppressi, sese conjuratis adjunxerit: quamobrem nec summus Pomtifex , nec universa Ecclesia potestatem habet , sive directam, sive indirectam, in temporalia Regum. Enim verb, Regia potestas constituta fuit, antelPontifices Romanos , & ipsa Ecclesia nata fuit in Imperio et uno Verbo , preces apud Deum , sunt Ecclesiae arma , non vis, non politica., De Sacerdotibus.

A morte Christi, vera Dei notitia, v xaque religio, ad omnes Terrae populos pervenerunt, per ministerium Aristolorum & Discipulorum, juxta hoc Scripturae

Sacrae testimonium et in omnem Terram ex

295쪽

vis sonus eorum. Hinc Successiores Apostolorum & Discipulorum , sunt in rei veritate, Sacerdotes: quaedam aurem est inter eos subordinatio. Primo , namque Pontifex Romanus, utpote sancti Petri Succestar , primus est inter Apostolorum Su

cetares, non autem eorum Monarcha.

2'. Episcopi, utpote Apostolorum Succe D res, suis ita praeesse debent Ecclesiis, ut ad felicem earum gubernationem , quasdam ferre possint leges; quae obligent in conscientia. 3'. Parrochi de Presbyterid ent Episcopis eodem modo subjici, quo Discipuli subjiciebantur Apostolis.

Virtutes & dotes Sacerdotum , enumerantur ab Apostolo , in epistola ad Titum. Inter varia eorum officia , duo sunt praecipua , docere &facere , hoc est, scientia& virtute, caeteris fidelibus praelucere debent. Primo quidem Sacerdotes debent osse scientia clari ; nam, ut ait Malachias, labia Sacerdotis custodient scientiam, ct i gem requirent ex ore ejus, quia Anzelus est Domini exercitiam. Hinc lic loquitur ipse Deus apud Oetaeam , quia scientiam repulia sit, repellam te, ne Sacerdotio fungaris mihi. Eadem veritas lumine naturali sic probari potest. Legum custodes & interpretes , scire tenentur has leges, & authenticas earum interpretatio fies callere, ut nempe

296쪽

α 8 M o A L I S. sibi subditos edoceant , & Adversariorum sophismata solvant: porro, Sacerdotes sic se habent; ergo, &c. a'. Sacerdotes, praecaeteris Christianis virtutibus eminere debent , ut constare debet ex eo , qudd sint velut mediatores, Deum inter di caeteros homines. Quaerunt hic nonnulli, an Sacerdotes possint ex officio , docere Grammaticam ,

Rhetoricam , & ipsam Philosophiam 3

Respondeo, usum invaluisse , ut S cerdotes ejusmodi disciplinas traderent, quamvis per multas summorum Pontificum constitutiones arceantur, ab ejusmodi munere , sicut observavit Mainboum , in vita Gregorii Magni. Hinc ad tradendas illas disciluinas , Mim assumebantur soli Laici, 'quos& moribus probis ornatos,& in arte quam profitebantur, peritos esse oportebat, ut praescriptum fuit articulo primo statutorum praeclarae Facultatis a tium Parisiensis.

De Nobilibus

Nobiles , vel sunt suae nobilitatis au- thores, id est , ob sua in Rempublicam

merita, hoc titulo decorati sunt a Principe , vel titulum hunc a parentibus tr ditum acceperunt. Ut autem reipsa habeantur ut tales, necesse est, ut publica denunciatione,

297쪽

denunciatione, palam innotescat eorum nobilitas. Solius autem Principis est , aut Reipublitae, familias quasdam certis fit lis commendare , & cohonestare. Nobilitas describi solet, propensio quaedam ad praeclara facinora unde extrinis seciis tantum sunt mobiles, in quibus occurrit ad vitia propensio.' Nobilibus publica denunciatione sic cognitis debetur honor, praesertim si nonynt a vera nobilitate degeneres sicut enim nihil est gloriosius, quam praeclara parentum gesta imitari, sic nihil ridiculum magis, quam nobilitatem suam semper jachi. tare , 8c variis criminibus sese inquinare. Vere nobiles , honorem sibi debitum merito possitne exigere; sed diligenter caveant , ne inferiores suos per arrogantiam& superbiam contemnant : meminerint . namque , nullum ita nobilem esse , qui non habuerit parentes ignobiles , scut cecinit Iuvenalis hoc modo.

Majorum primus quisquis fuit ille tuorum ιAut Pastor fuit, aut illud, quod asitare nolo.

Egregiam de hoc argumento scripsit Sa- tyram Iuvenalis noster Gallicus, in qua praecipua nobilitatis officia disertis verbis

exprimuntur.

298쪽

Dd Magistratistas.

Magistratus & Iudices, sunt personae, vel a Principe , vel a Republica constitutae , ut eorum ministerio reddatur unicuique , quod suum est. Iudex vulgb distinguitur duplex , a quo,& ad quem. Judex a quo , dicitur ille, a cujus judicio datur appellatio , seu provocatio i dicitur aliter , subalternus. Judex ad quam, est ille, ad cujus judicium ita fieri potest provocatio, ut ab eo nulla alia fieri ponit: haec autem sunt praecipua Iudicis officia.

Primum. Quatuor virtutibus cardinalibus debet esse decoratus ; debet enim esse prudens, ut jus cujusque detegat, Municuique reddat, quod suum est ; debet esse fortis , ne minis terreatur, & ne precibus ac misericordia, ultra rationis praec. criptum flectatur ; debet esse temperans , ne voluptatum illecebris emolliatur : denique , debet esse diligens, ne litigantes impensis obruantur. Secundum. Judex Christianus, in clementiam magis, quam in severitatem , . debet esse pronus, dum agitur de poenis infligendis. Plura namque sunt motiva clementiae , quam severitatis , qualia sunt fragilitas humana, ignorantia, spes eme

299쪽

M o R A L I s. 29143M1onis suturae. Duo tantum sunt casus, in quibus Judex clemens esse non debet.

Primus est , si agatur de iis hominibus ,

qui cultum Divinum contemnunt, quales sunt blasphematores, & juventutis cor ruptores. Secundus est, quando quis deprehenditur aliquid moliens contra civitatis tranquillitatem. . Tertium. Judex munera quaevis recusare

debet, sive ante, sive post litem terminatam r debet qui4ςna ipsa recusare ante litem finitam ; tum quia , ut legitur in

Scriptura Sacra , munera excaecant oculos

sapientum , ct mutant verba justorum. Tum quia cum munera sint, ex natura sua, quodammodo obligatoria , essiciunt plerumque , ut Iudex inclinet in unam partem , cum alterius detrimento. Debet pariter munera recusare post litem terminatam , licet offerantur, ex solo gratitudinis motivo , soloque rei feliciter gestae gaudio et quia nempe removenda est qui

libet suspicio favoris , erga unum e litigantibus ; nec enim in Iudice sussicit bona conscientia, sed requiritur insuper publicum ipsius probitatis testimonium. marium. Nulla sit apud Iudicem personarum acceptio , juxta illud Scripturae Sacrae. Iudicate juste , sive ille sit civis, με

peregrinus.Da parvum audiatis, ut magnum,

300쪽

29 a. MORALI s.

nec acc*iatis, quia est Dei judicium. Atque

hinc est, quod Areopagitae noctu tantum judicia ferrent , & reticerentur nomina eorum , de quorum jure agebatur, ne scilicet personas accipere vidcrentur. Quintum. Si Judex per ignorantiam male judicaverit: errore suo postea detecto, sententiam latam , si fieri potest, retractare debet; alioqui damnum injuste illa

tum , resarcire tenet urti

Sevium. Denique , Iudex sententiam suam semper ferat, secundiim opinionem de jure probabiliorem e si enim ex duabus opinionibus, una fuerit altera probabi-bor , rectae rationi consentaneum est, ut probabiliorem amplectamur. Quod si oppositae opiniones aeque probabiles videantur, tunc alios consulat Iurisperitos, Miandem secundum suffragiorum pluralitatem judicet.

De privatis subditis.

Subditi privati, vocantur illi, qui nullo

munere publico funguntur in civitate thorum ossicia praecipua sunt. Primum. Ipsus amor in patriam , debet esse amori Divino subordinatus; ita ut Principis de patriae tutelam tandiu gerere teneatur, quandiu id permittunt leges Divinae : quamobrem in bello justo, non

SEARCH

MENU NAVIGATION