Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

illud , cui quandoque resistitur , & consequenter in cujus exercitio , opus est industria; despoticum autem, e contra. Hoc

notato,

Dico, I'. voluntatem actus quosdam sibimet imperare posiste. Facultas enim, quae iseipsam determinare potest ad agendum , actus quosdam sibi potest imperare : atqui voluntas ad actus quosdam seipsam determinare potest. Probabitur enitar postea , ipsam esse liberam circa nonnullos actus. Dico , Σ'. voluntatem non possie quoslibet actus sibi imperare. Voluntas enim non potest, eos actus sibi imperare , circa quos non est libera : atqui voluntas libera non est , circa nonnullos suos actus, verbi gratia, circa amorem suae felicitatis ii ni versim ut constat ex dictis in Metaphysica, de praemotione physica generali. Dico, 3'. voluntatem imperare posse intellectui, quantum ad actus quosdam r. rum quia tenemur captivare intellectum in obsequium fidei: tum quia nullus actus. dici potest meritorius , nisi pendeat a vo- . luntatis imperio : at actus quidam intellectus, sunt meritorii, quales sunt actus fideir tum denique, quia constat expc- Tientia, unumquemque hominem pro be- neplacito suo , intellectum suum certis

speculationibus , vel applicare, vel ab his CV

62쪽

18 MORALI s. avertere posse ; adedque tales actus pendent a voluntatis imperio. Dico , Q. quosdam actus intellcctus inis dependentes esse a voluntatis imperio. Nam I'. achus , qui voluntatis imperium antecedere debent, non pendent ab hoc imperio : at actus quidam intellectus antecidere debent voluntatis imperium; nec enim voluntas ferri potest in objectum ignotum. Σ'. Iudicia evidenter vera, pen dere non possunt a voluntatis imperio :quia ascensus propositionibus evidentibus

necessarius est. Quaeres autem , I'. quinam actus intel-lictus pendeant , & quinam non pendeant a voluntatis imperio ὶ Respondeo , I'. primas Ubjectorum apprehensiones, nullatenus pendere a voluntatis imperio : quia debent antecedere

quemlibet ipsius actum , circa ejusmodi objecta. Respondeo , a '. apprehensiones o jectorum iteratas, pendere posse a voluntatis imperio : quia voluntas efficere potest , ut intellectus iterum attendat ad o jecta , quae fuerunt olim ab teso cognita. Respondeo , 3ri judicia in evidentia, pendere ab imperio voluntatis. Cum enim intellectus in his judiciis, neque ad asse sum , neque ad dissensum necessitetur ,

63쪽

Quaeres, 2'. quale sit imperium voluntatis in intellectun J.

ricum : experientia inamque coilstat, intellectum voluntati quandoque resistere, dc opus esse industria, ut a cogitationibus

quibusdam .aortatur. . 1

Quaeres, 30. an vuluntas imperare posi sit imaginationi, & appeti tui sensitivo 3 Respondeo affirmatiye, saltem quantum ad nonnullos actus. Nemo quippe tenetur ad impossibile : porro , tenemur imaginarionem a cogitationibus obscoenis avertere ς tenemurque cohibere & moderari motus appetitus sensitivi, juxta illud Scripturae Sacrae: Sub te eris appetitus tuus, ct iu dominaberis illius ς ergo signum est , quosdam imaginationis S: appetitus sensitivi actus, voluntatis imperio subjacere. Dixi autem, quantum ad nonnullos actus : nam , verbi gratia, primae apprehensiones objectorum sensilium , & primi motus appetitus sensitivi, nullatenus su jacere possunt voluntatis imperio , quandoquidem ipsum antecedunt , unde nec meritorii, nec demeritorii sunt censendi.

64쪽

: tum sensitivum ξ . . . . I

Respondeo , imperium illud esse soluth-- .modo politicum. Nam experientia constar, x q. imaginationem dirca objecta qu*dain .sensilia . ryu stati te ivoluntate , versari; -viade opusis industria, ut alid conver- . tatur. 20-Appetisum selisitivum voluntatis; imperio. nonnunquam etiam reluctari,

juxta illud Apostoli: Sentio legem in mem -- bris meis relusiantem legi mentis meae. Ut voluntas imhginationem & appeti- rum sensitivum facilius regere possit, sedulb cavendum est, ne in sicultatibus illis,

pravi habitus altas agant radices. Postris - enim ejusmodi habilibus , vix obtemperant voluntatis imperio. Ex dictis constat, eos solos actus, qui' vel ab ipsa voluntate produeuntur , vel

ab liis quidem facultatibus, sed quatenus - voluntaris imperio subjacere possunt, esse . vel meriti , vel demeriti capaces , unde hi soli dirigibiles sunt ad honestatem. Multae h1c agitari solent quaestiones ,

tum circa libertatem universim , tum circa libertatem hominis viatoris speciatim. Sit . itaque s

65쪽

, De libertate universim.

Libertas universim duplex est, a coactione & a necessitate. Libertas a coactione, est immunitas ab externo impulsu phy- sco , qui sit contra voluntatis propensio-- nem ; libertas a necessitate, est immunitas

ab externo impulsu physico , qui sit quidem secundum voluntaris inclinationem , sed qui tollat ejus electionem. Prior liber-- ratis species dicitur, vobistar um ς poste- Iior vero, liberum. De voluntario. Omne liberum, est voluntarium , sed non vice Versa: nam , verbi gratia, amor beatificus, est maxime voluntarius ; nec tamen liber est libertate 4necessitate. Hinc - voluntarium , est velut genus, respecta

necessarii & liberi. Voluntarium describi soler, quod sta principio intrinseco, cognoscente singula in quibus est actio , hoc est , cognoscente objectum , finem & circumstantias. I9. Dicitur a principio intrinseco , ut dise- tinguatur a violento, seu coacto , quod oritur a principio extrinseco. 1 . Additur, - cognoscente , non quod voluntarium per-- tineat ad intellectum , sed quia praerequi-- Tit cognitionem eorum , quaei fiunt. Cl

66쪽

rius de accuratius desti sibi potest. Quod producitur ab aliqua persona , secundum voluntatis suae propensionem. IVoluntarium distribue solet, I '. in positivum & negativum. Voluntarium positivum, dicitur illud , quod producitur cum cognitione, & juxta voluntatis propensionem ἔ negativum, autem. 9 quod fit quidem abique cognitiolios & abique voluntatis propensione, circa tale objectum ; sed quod fieret semiadum voluntatis pentionem , si sussiciens adesset illius objecti cognitio : ut si quis interficiat hostem , putans esse feram. 20. Distribuitur in diret hum & indirectum. Voluntarium directum , vocatur illud, quod fit cum a ali propensione voluntatis ς indirectum vero , quod fiti quidem absque actuali voluntatis propensione , sed conjungitur cum aliquo , quod est secundum actualem voluntatis inesia

nationem.

3'. In elicitum & imperatum. Elicitum, quod ab ipsa voluntate producitur ; imperatum vero , quod fit ab aliis animae facultatibus , secundum Voluntatis propensionem.

'. In necessarium & liberum. Nece rium , quod fit secundum voluntatis inclinationem , sed absque electione 3 libe-

67쪽

M O n ALI S. Tum Vero , quod fit cum electione.

3'. Denique, in objectivum & formaleo Voluntarium objectivum, est ipsum objectum volitum ; & duplex est , directum& indirectum. Directum, quod est in se praecise volitum, qualis est ebrietas, quam intendit & vult incontinens in directum autem , quod non est in se , sed in causa sua volitum : sic dum ebrius rixatur, rixa dicitur objectum indirecth volitum; sic etiam qui sibi complacet in occasionibus

proximis peccati, censetur in directe velle ea peccata , quae has occasiones subsequi solent. Voluntarium formale , est ipsa voluntatis actio , quae versatur , vel circa finem, vel circa media. Voluntario opponitur in voluntarium ,

quod triplex tantum hic distinguitur , diminutum , negativum & positivum. Diu minutum , seu, ut aiunt nonnulli, secundum quid, est amo, quae fit partim cum aliqua voluntatis repugnantia , M partim secundum ejus inclinationem , qualis est projectio mercium in mare , metu naufragii. Negativum, dicitur illud, quod fit absque eo , quod velimus, aut reluctemur. Positivum , quod solum involuntarii nomen meretur , est quidquid fit nobis invitis.

Occasione distributionum supradicta

68쪽

MORALIS.

dici debent, non qui producuntur ex Voluntatis imperio , sed qui producuntur a facultatibus , voluntatis imperio naturaliter subjectis.

Conclusio iecunda.

Voluntas cogi non potest ad eos actus, qui vocantur eliciti. Voluntas enim cogi non potest ad eos actus, qui produci non possunt ipsa invita r atqui nullus actus elicitus , invita voluntate produci potest. Cum enim actus elicitus, ab ipsa voluntare producatur , est ipsius determinatio , seu propensio : at repugnat , propensionem voluntatis , eise contra voluntatis propensionem , proindeque, &c.

objectiones.

objicies. 1'. Amor, est actus elicitus ratqui voluntas cogi potest ad amorem. Deus enim voluntatem cogere potest ad inimicos amandos ; ergo , &c. Nego minorem , ejusque probationem. Potest quidem Deus efficere , ut voluntas amet inimicos contra propensionem suam habitualem , limb contra propensionem suam actualem praeteritam ; sed efficere non potest , ut voluntas amet inimicos contra suam inclinationem actualem prae- .sentem : quia manifesta contiadustio est ,

69쪽

quae reddere possctunt actiones nostras inis voluntarias ; scilicet vis externa physica , ignorantia , concupiscentia & metus. Quod attinet ad vim externam physicam ; evidens est ex dictis , ipsam e ficere posse, ut quidam actus nostri, imperati dicti, fiant in voluntarii, seu coacti. Superest igitur agendum de tribus aliis impedimentis.

De ignorantia.

Ignorantia generatim , est absentia cognitionis in subjecto intelligente: multis modis distribui solet. 1'. Namque si spectetur ex parte subjecti; alia dicitur vincibilis, & alia in vincibilis. 1 Si spectetur ex parte objecti; alia dicitur juris, & alia

facti. 3'. Si spectetur ratione ipsius actiis , alia dicitur antecedens , & alia conco

mitans.

Ignorantia vincibilis, dicitur ea , quae superari potest adhibita diligentia ; &rursus duplex distinguitur , affectata , &supina , leu crassa. Affectata, dicitur ea , qua quis ignorat aliquod : quod scire non vult, licet illud scire teneatur; ut si quis Ecclesiam Parrochialem adire nolit , ne audiat indictum jejunii diem. Ignorantia supina, seu crassa, est ea,

70쪽

MORALI s. quam amovere non curat , qui tamen eam amovere tenetur; ut si quis addiscere negligat, quae sui sunt officii. Utraque haec

ignorantia nullatenus excusat a peccato , di consequenter non est impedimentum . Voluntarii.

Ignorantia invincibilis , dici debet ea, quae , adhibita quacumque diligentia morali , superari non potest ; adeoque culpa

vacat.

Ignorantia juris, est ea, per quam non cognoscimus, quid per legem vetitum sit, aut imperatum. Ignorantia facti dicitur, quando quis non cognoscit , an aliquid acciderit ,

necne.

Ignorantia antecedens Vocatur ea , quae voluntatis nostrae consensum antecedit,& qua sublata non fieret actio ; ut si quis

interficeret amicum latitantem , putans esse seram. Ignorantia concomitans , dicitur ea , quae actionem reipsa concomitatur , dc qua sublata , nihilominus fieret actio ; ut si quis hostem latitantem interficiat, putans esse feram. In rei veritate , nullum est discrimen inter ignorantiam antecedentem & concomitantem, nisi penes ea, quae consequuntur actionem. His praemissis quaeritur hic , qualis ignorantia

SEARCH

MENU NAVIGATION