장음표시 사용
281쪽
fellitur altera conjectura , quam post Antonium de Dominis, & Ioannem Barcirium adducit Ellias Dupianus . Hallucinantur quippe illi Scriptores ,dum ea, quae in hisce Lateranentis Concilii IV. Canonibus. laudantur, velut in Concilio Lateranensi IV.constituta fuisse putant, cum potius referenda sint ad Concilium Lateranense III. sub Alexandro m. Pontifice Maximo celebratum, cujus plurimas sanctiones Concilium Lateranense IV. sub Anocentio m. in Christianae rei commodum innovandas duxit ac confirmandas. Non igitur Innocentius Π post Concilium Lateranense IV. hos septuaginta Canones edidie, ut falso sibi persuaserunt mox laudati Scriptores , sed Concilium Lateranense IV. nonnullis Decretis, quae a praecedenti Concilio Oecumenico Lateranensi III. sub Aiaxandro M. in eadem Late ranensi Basilica celebrato condita fuerunt, novum robur per Canones a se confectos addidit, eorumq; executioriem imperavit. Unde haec verba: In Lateranensi Concilio noscitur fuisse prohibitum, vel in Lateranensi Concilio fuit pia institutione provisum : haec, inquam, de alia similia verba , quae leguntur in aliquibus Canonibus, seu Capitulis , quae a Concilio Lateranensi IV. condita sunt, innuunt dumtaxat, Concilium I U. Lateranense in suis Canonibus approbasse, & executioni mandari voluisse , quaedam Decreta, quae Conc. Gener.Lateran.III. in Canonibus Concilii Lateranensis IV. citatum jam antehac Promulgaverat, sicut clarius constabit ex his , quae mox dicturi sumus explicando Canones Concilii Generalis Lateranensis IV.
D. Cum nimis longum esset septuaginta illos Canones a Concilio Generali Lateranensi IV.
282쪽
conditos hic attingere , & singillatim explanare ν , abunde lassiciet praecipuorum Canonum Synopsim subjicere, eosque, si quam dissicultatem patiantur, breviter dilucidare. M. Canon primus Concilii Generalis Lateranensis IV. continet fidem de Sanctissima Trinitate , de rerum omnium creatione , de Verbi divini Incarnatione, & de reali praesentia Corporis Christi in Eucharistiae Sacramento. Haec autem Fidei expositio nece ilaria fuit propter Haereticos Albi-genses, qui praedamnatos iis de articulis errores innovarunt. Canon secundus damnat libellum Abbatis Ioachimi contra Petrum Lombardum, & insanam atque haereticam Almarici doctrinam . Tertius Canon Excommunicationem & poenas etiam temporales in Haereticos decernit, quos Saecularibus Magisi ratibus post: damnationem tradi jubet , eorunique bona confiscari. Poenas etiam statuit in Dominos temporales, qui terras suas ab Albigensis haereseos foeditate purgare neglexerint, e oriam Vases allos a fidelitatis Sacramento absolvit, M terras illorum Catholicis occupandas exponit. Circa hunc tertium Concilii Lateranensis IV. Canonem duae potissimum moventur dissicultates, quarum prima est, utrum Concilium Lateranense IV.poenas temporales in Haereticos Albigenses recte decreverit ἰ Altera dissicultas est , utrum justum fuerit hellum adversus Albigenses a Simone Montisfortis Comite, & a Principibus Christianis confectum, lAd primam difficultatem respondeo et Patre S COD-cilii Lateranensis IV. jure optimo Albigenses Haereticos tradidiise, seu reliquisse Saeculari potestati, Pinnis temporalibus puniendos . In eo siquidem
283쪽
contra Haereticos Albigenses saliciendo Canone Patres Concilii Lateranensis IV. non solum secuti sunt doctrinam Sancti Augustini, qui lib. I. contra duas Epistolas Gaudentit, haeretici Donatistae, &lib. I. contra Epistolam Parmeniani itidem Donatistae, & Epistola xcIII. alias xLvIII. ad Vincentium Donatistam , pluribusque aliis in locis, constante docet, Haereticos Donatistas a Constantino Magno Imperatore capitali sententia juste damnatos esse , di legum poenalium,quae adversus contumaces Haereticos a Saeculari potestate feruntur , multiplicem fructum exponit; verum etiam , Patres Concilii Lateranensis IV. dum Haereticos Albigenses Saeculari potestati poenis temporalibus puniendos tradiderunt, secuti sunt perpetuum Ecclesiae usum, , quo Imperatores, & Principes Christiani obstinatos Haereticos , quos in ordinem Ecclesia redigere minime poterat, ultimo supplicio assiciebant; sicut constat ex bene multis exemplis, quae passim in nostris Colloquiis in Historiam Ecclesiasticam adduximus, & quae hic simul collecta referre non abs r erit. Theodosius 8c Valentinianus Imperatores Manichaeos e civitatibus pelli, S: ultimo supplicio tradi sanxerunt. Marcianus; & Valentinianus Imperatores ultimo itidem supplicio Eutychianos , &Δpollinaristas coerceri debere statuerunt . Theodosius & Honorius Imperatores poenam capitis decreverunt in Donatistas . Iustinianus Imperator. Manichaeos capite plectendos esse edixit. Alexius coxnnenus, Orientis Imperator, Basilium , Haeretico-τum Bogomitorum Principem,flammis addici iussit. Robertus Galliarum Rex igne damnavit Stephanum ci ci tum , aliosque in urbe Aurelianensi uetectos
284쪽
haereticos . Petrus de Bruis Haeresiarcha in villa Sancti AEgidii vivus coinbustus cst, & Arnaldus de Brixia, alter Haeresiarcha, jussu Frideriet Imperatoris captus, ad rogum Romae damnatus est. Ex his luculentissimis exemplis colligere debes primo, P tres Concilii Lateranensis IV. juxta antiquam Ecclesiae praxim, Albigenses pervicaces Haereticos Saeculari potestati poenis temporalibus puniendos jusse tradidisse, ne eorum mortale venenum latius serperet. Secundo, colligere debes, Haeresiarcham Calvinum esse male feriatum nebulonem, quippe qui non solum Fidei Inquisitores, qui in Haereticos debitis poenis animadvertunt, Incendiarios Sc Papa carni es insolenter ac impie vocat, sed etiam sudipliciorum, quibus affecti sunt Calvinistae , aliique
Haeretici, eorum Antecessores, Relationem , Hin riam Marorum inscribere ausus est; cum tamen
idem ille impudentissimus Haeresiarcha, calidum re frigidum simul ex eodem ore perflans, Micba Iem Servetum, Haereticum, Personarum in Deo di- έtinctionem negantem, & insanabilem, Saeculari Magistratui anno MDLv. tradiderit, cujus sententiae medio sublatus est. Errorum etiam Misbaelis: Serveti refutationem edidit Calvinus, in qua multis adversus ipsum rationibus probat , Haereticos
jure gladii coerceri posse, capitisque poena plecti. Haeresum Authores ac pertinaces defensores . Sic nefandus ille Haeresiarcha nunquam sibi constabat, sed utroque genu claudicans, modo in hanc, modo in illam, prout sibi conducebat, abripiebatur sententiam.
Ad alteram dissicultatem, utrum videlicet justum fuerit bellum adversus Haereticos Λlbigenses
285쪽
Simone Montisfortis Comite , & a Principibus Christianis susteptum ' Respondeo, bellum adversus Albigenses consectum fuisse justissimum, tum quia Albigenses publicam Deo injuriam irrogabant, Ecclesiae insultabant, in sacratiora Catholicae Religionis Mysteria, & in Sacerdotes crudelitatem
inauditam exercebant, multasque in Galliaru Regno turbas excitabant, ut videre est in Albigendium Historia coaevis ab Authoribus conscripta 3 tum quia etiam Principes Christiant,praecipue Philippus Augustus, Galliarum Rex , ac Simon Monfortius Comes, quos ad illud bellum gerendum merito adhortatus est Innocentius m. Pontifex vigilan'tissimus, non alium finem sibi in eo bello conficie do praefixerunt, quam Haereticorum emendati
nern, perduellium punitionem , Religionis, Ecclesiaeque defensionem. Quo factum est, ut piam illorum intentionem, bellique aequitatem Deus pro Catholicis pugnans frequentibus miraculis , quae ab Authoribus Albigensis Historiae reseruntur , comprobaverit. Suis etiam Ditionibus juste ex tus est Radimundus Comes Tolosanus, quia Haereticis Albigensibus aperte favebat, & Petrum de Castronovo, Virum Sanctissimum S Sedis Apostolicae Legatum, sicariis immissis, occidi jussit. Simon ve- lro Monfortius Comes , Crucesignati Dux exercitus, Ditiones Radimundi . Comiti, Tolosani, quas armis occupaverat, jure belli obtinuit, easque electioni Episcoporum, necnon Barouum Occitaniae & Pr
vinciae in Synodo Monspeliensi , Concilii Oecumenici Lateranensis judicio, & Galliarum Regis, qui
Comitatus Tolosani principalis Dominus erat,concessione & Investitura sibi justissime vendicavit.
286쪽
Dilutis duabus hisce dissicultatibus , alios ejusdein
Concilii Lateranensis IV. Canones percurramus . Canon quartus damnat, ut superius observavimus,
Graecos , qui non prius sacrificare volebant in Arutaribus , In quibus Latini sacrificassent, quam ea lavissent,quiqiae baptizatos a Latinis iterum baptizabant . , intus Canon de Sedium Patriarchalium ordine agit, jubetque ut post Romanam Sedem , Constantinopolitana primum locum obtineat; Alexandrina secundum ; Λntiochena tertium ; & Hierosolymitana quartum. Canon sextus praecipit, ut singulis annis Provincialia celebrentur Concilia a Metropolitanis . Canon undecimus, Concilii Generalis Lateranensis tertii Canonem de Magistris
in qualibet Ecclesia Cathedrali instituendis, qui Clericos gratis doceant, iubet observari, sicut in Lateraneis Concilio pia fuit institutione provi unis , idest in Concilio Generali Lateranensi III. cujus
nonnulla Decreta Concilium Generale Lateranense IV. in suis Canonibus confirmavit, eorumque executionem imperavit sicut jam observavimus contra Dupinum,de alios, qui in hac re decepti sunt, non animadvertentes, ea, quae sub nomine Concilii Lateranensis laudantur in Canonibus conditis a Concilio Generali Lateranensi IV. non esse reserenda ad istud Concilium Generale Lateranense IV. sed referri debere ad Concilium Generale Latera-nense III. ab Alexandro III. Pontifice Maximo convocatum, cujus plurima Decreta Concilium Oecumenicum Lateranense IV. sub Innocentio m. habitum in suis Canonibus approbavit, eaque in rem Ecclesiae executioni mandari praecepir.Canon XIV.Clericos incontinentes puniri jubet. canon XV. S a Cle-
287쪽
. luna Parochum intelligendum volunt, quorum sententiam Ioannes Launuus Doctor Sorbonicus in libro qui iiiscribitur: Explicata Ecclesiae Traditio circa
canonem: omnis utriusque sexus, mordicus tenet,
ac prolixe probat. Alii nomine proprii Sacerdotis Summum Pontificem, Diceceianum Episcopum , de Parochum designari contendunt. Alii denique nomine proprii Sacerdotis intelligendos esse putant omnes promiscue Presbyteros tam Siculares,quam Regulares a Romano Pontifice & Episcopo Dioece- sano ad audiendas Confessiones sine restrictione sapprobatos . Hanc graviissimam quaestionem magno animarum aestu hinc inde ventilatam , quae me Iongius abduceret, hic discutiendam non aggrς-dior , sed solum inhaerendo vestigiis Sancti Thomae,. Doctoris Angelici, quo Magistro glorio ac trium Plio , quod mihi hac in re veritati magis consonuni videtur, breviter aperire non gravabor . Censco itaque cum Doctore nostro Angelico , nomine proprii Sacerdotis intelligendum esse Parochum , salva tamen Summi Pontificis in toto orbe Christiano . α Episcoporum in suis Dioecesibus auctoritate , ita ut qui peccata sua semel in anno ipsis vel Presbyteris, sive Saecularibus , sive Regularibus , quos ad id muneris absque ulla restrictione delegarunt , confessi fuerint, Canoni Omnis utriusque sexus Pa ruisse ac secisse satis censendi sint. Et primo quidem, quod nomine proprii Sacerdotis intelligendus fit Parochus, id diserte docet S. Thomas in Supple-mςu' 3.partis suae Summae quaest. 8. art. . ubi inquirit , utrum sit necessarium , quod homo confiteatur Proprio Sacerdotii Respondet S. Thomas assirim eive, idque in Argumento secundo Sed contra Pro
288쪽
bat hac ratione: Sicut Episcopus se habet ad Diaeee- sim suam, ita Sacerdos ad suam Paroebiam , sed non liacet uni visicopo in Diaces alterius Episcopale licium
exercere secundὰm statuta canonum , ergo non licet uni Sacerdoti Parochianum alterius audire . Ex quibus
verbis liquet, S. Thomam nomine proprii Sacerdotis intellexisse Parochum, sicut post Sanctum Thomam bene multae Synodi Nationales, quae variis in locis
fuerunt convocatae,& quas longum esset hic recen
sere, eodem plane sensu nomen proprii Sacerdotis acceperunt, pro Parochiali scilicet Presbytero. Secundo, S. Thomas Artic. s. jam laudatae quaestio nis principalem movet difficultatem,utrum aliquis
possit alteri, quam proprio Sacerdoti,confiteri ex privia legio .el mandato Superioris i Et postquam partem affrmantem probavit, respondens ad objectionem sibi quarto loco propositam, haec habete Nullus te metur confiteri peccata, quae non habet, ideo si aliquis Poenirentiario Episcopi, vel alteri ab Episcopo commissionem habenti confessus fuerit, cum sintsibi dimissa peccata, in quoad Deum, o quoad Ecclesiam ,
non tenetur ea confiteri proprio Sacerdoti, quantumcumque petat. Et infra: Bonum est, quod ille, qui auctoritate Episcopi confisionem audit, inducat confitentem ad hoc quod confiteatur proprio Sacerdoti et quod si nolueriti nihilominus eum absolvere debet . Denique , S. Thomas in opusculo contra impugnantes Reli- gionem, postquam ostendit, saceruoles Regulares ex commissione Episcoporunt, & Superiorum Praelatorum .esse idoneos ad Praedicationis &Confessionis exercenda ossicia , inter diluendas sibi propositas objectiones, ad eam , quae ex Canone XXI.
Concilii Lateranensis IV. Omniι utriusquesexus, Petita
289쪽
tita est, sic respondet: Sacerdos proprius non est Dium Parochiusia, sed etiam Episcopus , vel Papa, ad quos
etiam magis pertinet cura ejus , quam ad Sacerdotem , ut multipliciter ostensum est. Proprium enim bic non accipitur, secundum qxod dividitur contra Tommune , sed secundum quod dividitur contra alienum . und8
qui confessus est Episcopo suo , vel alicui habenti vicem ejus, confessus est proprio Sacerdoti . Quo loco innuit
S. Thomas , proprii Sacerdotis nomine in Lateranensi Canone ita designari Parochum ut tamen Summus Pontifex, Episcopi, eorum Poenitentiarii, di quivis Sacerdotes, cum Saeculares, tum Regulares absque rettrictione ad excipiendas Fidelium Consessiones approbati, nequaquam excludantur . nec incurrant poenas Canonis , qui apud ipsos peccata semel lin anno deposuerinE, immo praecepto Ecclesiae omnino satisfaciant . Hanc geuuiuam Sancti Thomae interpretationem circa sensum Canonis Lateranensis, Omnis utriusque sexus, approba runt Romani Pontifices, quotquot fuerunt a tem .pore Gregorii IX. ad nostra usque tempora , ut linquet ex eorum Constitutionibus , in quibus concedunt Religiosis Mendicantibus licentiam absqui ulla limitatione audiendi Confessiones Fidelium , jubentque Episcopis , ut eos ad id muneris obeundum benigne suscipiant. Inter illos Romanos Pontifices, Ioannes, dictus vige limus secundus, damna
vit in Extravaganti Vas electionis, anno MCcCXXIa
Ioannem de Posiaco Theologum Parisiensem , quod ast ereret,Cofestiones Sacerdotibus Religiosis factas iterandas esse Parocho, neq; Pontificem Sacerdotibus Regularibus dare posse facultatem, ut Fideles tempore Paschali alteri,quam Ecclesiis suaeParocho, S 4 con
290쪽
confiterentur. Eosdem Ioannis de Poliaco quos nonnulli anno millesimo quadringentesimo nono vindicare, ac mordicus defendere temerario ausu praesumebant, Alexander m confixit Dipi mate, quod incipit: 'g ηs in exeelsis Oe. Sed haec ad veram assequendam intelligentiam hujus Cano nis Lateranentis , Omnis utriusque sexus , breviter dicta sussiciant. Consule, si plura desideres, Natalem Alexandrum Dissertatione Iv. in Historiam Ecclesiasticam SaecuLXIII. & XIV. De sensu canonis, . Omnis utriusque sexus.
, Alii Canones, qui conditi sunt in Concilio Generali Lateranensi IV. pertinent vel ad inhiben- vim simoniam, quae tum in dispensandis Sacra- mentis, tum in conserendis Beneficiis, tum in Monialibus ad Monasterium admittendis committi lebat; vel ad judiciorum Ecclesiasticorum formam
'ectant ; quorum omnium explicationem, ut brevitati stude , hic non trado. Hoc unum dumtaxat te monitum velim, nempe in Iure Canonico , quoties sine addito Concilium Generale laudatur ,
intelligi Concilium Lateranense IV. Quandonam , a quo, & quibus de causis indictum est Concilium .Generale Lugdunense primum M. Concilium Lugdunense I. quod est inter
Oecumenica decimum tertium,annq MCCxLv. die
Lunae proxima post Festum Nativitatis S. Ioannis Baptina caeptum est Lugduni in Galliis apud AEdes
Monachorum S. I usti Et praefuit Innocentius Pontifex Maximus , a quo fuit convocatum. Ad fuere etiam , praeter Cardinales, qui, iam Purpura