Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

11 o HISTORIA.

tificiae definitionis transgrestarem Sacra Facultas Parisiensis, ad quam delatus fuerat, proscripsit,

erroneas ejus propossitiones ceserio stigmate confixit, eique docendi munς re interdixit. Hanc F - . cultatis Parisiensis sententiam urbanus V. qui Avenione sedebat, auctoritate Apostolica confirmavit, jussitque Dion io Soulechat, ut Parisiis errores revocaret , sicut videre est in litteris, quas Summus ille Pontifex ad Ioannem Cardinalem Episcopum Bellovacensem ea de re scripsit anno MCcCLxv I II. quasque Odoricus Mynaldus ad eumdem annum Num. xvΙ. refert. Tandem Frater Dion us Souis Bat damnatos errores Parisiis in Ecclesia Fratrum Praedicatorum ejuravit, cujus retractationis publicum documentum extat in Bibliothecis Pa

: D. Nihil hactenus dixisti de V icIessana Hs-resi , quam tamen Saeculo decimo quarto prodiis se , ac multas in Ecclesia excitasse tragidias, me antea praemonuisti M. Quavis Wiclessima haeresis Saeculo XIV. seu anno MCCcLxxv. sub Eduarta Seniore Angliae Rege ex inferis eruperit, Authore Ioanne miriestio , natione Anglo, in Lincolniensi Diaecessi Parocho .& acris ac superbi ingenii Theologo, illius tamen pestilentis haereseos ortum,progressum atque inte ritum commodius reseram in nostris Colloquiis in Historiam decimi quinti seculi, maxime , cum plena impietatis dogmata , quae evomuit ille Haeresiarcha, Hustitarum , Lutheranorum, &Calvi-nistarum Patriarcha, fuerint damnata in Concilio

Generali Constantielisi convocato anno MCCCCXIv.

cujus etiam Concilii jussu, Wici M. post habitum

262쪽

. ECCLESIASTICA. a I

'tum praevium, diligens,& accuratum super ejus im- poenitentia finali ac pertinacia, examen, haereticus fuit declaratus , ejusaue jam licet multis abhine annis vita functi, & sepulti) ossa effossa sunt, exii mala, exusta , Sc cineres in profluentem abjecti . De Wiclestiana itaque Haeresi,nihil in praesentia dicemus , sed integram ejus seriem in Colloquiis in Historiam Saeculi XV. exhibere , & singula, quae ad illam spectant , describere satagemus . Antequam tamen huicce colloquio nostro finem impo namus ; non abs re erit quosdam hic in medium proferte Sectarios , qui Saeculo decimo quarto e roribus Nisi sprotulerunt. Inter illos Sectarios jure optimo numerari debent Lollardi ita dicti a Lollardo quodam Waltero , eorum Antesignano , qui foedissimis per Germaniam , Austriam , & Bo- hemiam sparsis erroribus, peculiarem conflavit

Sectam, cujus errores hemius refert in Chronnico Hirsaugiensi ad annum MCCCxv. Videlicet dicebant isti Lollardi , Massam , Baptismum , & Ex tremam Unctionem , nihil prodesse; . Luciferum , cum aliquibus Daemonibus iniuste Coelo pulsos fuisse , de fore aliquando restituendos; Michaesem

autem , caeterosque. Angelos aeternis cruciatibus, deputandos : Beatissimam Virginem post partum non mansisse Virginem t Dominicum Corpus in Sacramento esse Deum fictilium: Matrimonium: euc

juratum meretricium: Deum nescire, aut certa non punire mala, quae sub terra fierent , unde re

coibant promiscue in speluncis & locis subterraneis r Poenitentiae Sacramenti administrationem Laicis committebant, accepta ut ridicule ajebanx

potestate ligandi atque solvendi ab Elia di Enocho

263쪽

Ecclesiae Praelatos & Statuta contemnebant :Romanam Ecclesiam non Christi, sed infidelium esse dicebant et carnes quovis tempore edebant, & dies festos non observabant: merita de intercessiones, Sanctorum irridebant: periurium non esse peccatum , asserebant, Sc alia impia profitebantur dogmata isti haeretici collardi, qui in Austria , Bohemia,finitimisq; Provinciis adeo propagati sunt,ut, teste citato Abbate Trithemio, plusquam octoginta millia hominum in eam Sectam jurati & prosessi

numerarentur, quorum multi in diversis Austriae locis combusti, in sitis erroribus usque ad mortem pertinacissime , & magna cum alacritate permanierunt. Lollardus Walterus, eorum Coriphaeus ac Princeps , Coloniae exustus est anno MCCCxxII. ut

refert idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi . Hos Haereticos, omni execratione dignos, se tanquam Patres ac Magistros habere glorientur, quantum voluerint, WicIessistae,Hussitae, Lutherani, MCalvinistae , qui, dum vacillantibus sitis Sectis aliquam antiquitatem conciliare nituntur , sitam turpitudinem aperte produnt , seque in malitia& obstinatione Majoribus sitis simillimos exhibent , juxta veterem paraemiam et Mali Corvi ma

alii Novatores Wieles praeiverunt, videlicet Albertus Alberstadensis in Germania Episcopus , &Milhegius Presbiter de Canonicus Pragensis . Prior , stilicet Albertus Epistopus Alberstadensis, anno MCCCLxx II. inter caetera dogmata pravitatis haereticae nefandissima labe aspersa , asserebat contra Catholicam fidem , & Sanctorii in Patrum defini.

264쪽

, ECCLESIASTICA. a 3

finitiones, omnia in hoc modo ex necessitate evenire, & Fata cuilibet homini vitae ac mortis neces.sitatem imponere , subindeque non esse habendum consilium , nec deliberandum de aliquo , cum omnes actus hominum , etiam a libero. arbitrio pro cedentes, noscantur ex necessitate coelestis influe tiae provenire . Hinc negabat nece sitatem bono- . rum Operum, liberum arbitrium, merita & deme rita hominum, nec non invocationem divini auxilii & Sanctorum . Alter, Millecetius. , CanonicuSPragensis anno MCCCLxxIri sub specie lanctitatis inultos errores vulgavit, eoque dementiae proru

pit , ut diceret, jam Antichristum venistς , Eccle sim omnino defecisse, nullam in Papa, Cardina libus, Episcopis,caeterisque Clericis eae veritatem, sed se solum cum suis Setiatoribus viam salutis docere , ut videre est apud Odoricum Rinnaldum ad

insignem blateronem, ejusque contumaces Sect fores,tanquam haereticos puniri jussit Gregorius XL Pontifex Maximus in Lixteris,quas ad Archiepiscopum Pragensem , ejusque sustraganeos scripsit . Perniciosum etiam librum, qui tum temporis in Germania per manus hominum volitabat, inscriptum : Speculum Saxonum, haeresibus ac deliriis scatentem flammis addixit idem Pontifex, & Germ. niae Archiepiscopos ejus damnationem promulgare; δρ Carolum In Imperatorem opem ferre monuit litteris Idibus Octobris anni MCCCLxxiv. datis, si

cut refert Spondanus ad annum MCCCLxx Iv. Postre

mo , suos habuit Wiclessus in Λnglia praecurso

res de emissarios, ut constat ex erroribus XXX.

quos in Provincia Cant ariensi ab incertis auriOribus

265쪽

ribus proseminatos Simon Langbam Cantuariensis Archiepiscopus, Angliae primas, congregato virorum Theologorum & Jurisperitorum coetu, On- . fixit sententia , quam tulit Lambethae quinto Idus. Novembris anni MCCCLxv I II. Complures ex his triginta erroribus ad hoc principium relabuntur , scilicet omnes homines, etiam Saracenos, Iudaeos,& Paganos, nec non pueros in utero materno extinctos habere claram Dei visionem ante mortem suam , eaque visione manente, habere omnes electionem liberam convertendi se ad Deum , vel recedendi ab eo, ita ut si quis tunc elegerit converti ad Deum, salutem aternam sit adepturus, si vero nolit, perpetuae damnationi sit addicendus . Ex hoc semel jacto principio inserebant Novatores , Sacramentum Baptisini non esse necessarium ad salutem consequendam, neminem damnari posse pro solo peccato originali , immo nec pro peccato actuali, nisi ille, a quo committitur, recusaverit se convertere ad Deum stante clara Dei Visione . Tunc enim peccatum ita irremissibile & irremediabile esse idocebant, ut pro illo Passio Christi satis. facere non posset. Non minus absurda & impia Caeterae propositiones continebant, praesertim istae r Pater in diminis est finitus, filius in divinis est finitus, solus Spiritus Sanctus est infinitus . Christus, Beata Maria, se omnes homines beati, adhue veraciter sunt

mortales . Beata Uirgo , omnes Beati, tam Angeli, quam homines , excepto Christo , sunt peccabiles ti damnabiles . Omnes homines damnati in Inferno , in omnes Daemones funt O semper erunt reparabiles ad beatitudinem consequendam. Sed detestabiles illos

errores retulisse iussiciat. ' O ..

D. Hi

266쪽

ECCLESIASTICA. 23

D. Hi sunt igitur omnes Haeretici , qui

Saeculo decimo quarto virulenta dogmata sparserunt l: M. . Praeter illos Haereticos, quos hactenus in medium produxi , Aptem alii non magni ponderis recensentur, quos tamen praetermittere haud debemus, ut integram habere possis Historiam omnium Haeresum , quae Saeculo XIV. Ecclesiam infestarunt. Primus inter illos ordine reponendus est Arnaldus de Villa ua , natione Catalanus,Professione insignis Medicus , qui eruditionem , qua pollebat, pravis de religione opinionibus turpiter foedavit. Ex nefariis siquidem libris ab ipse

editis multos errores excerpsit Uoannes Longerius , Fidei Inquisitor , Ordinis Praedicatorum , quorum quindecim Capita recenset Estmericus ejusdem Ordinis in Directorio Inquisitorum Part. a. quaest. II. Inter caetera absurdissima, quae effutiit, dogmata , ausus est asserere, omnes Christianos in Infernum

detrudi : omnes Monachos adulterare doctrixam chri si , eos Charitate destitutos esse , O aeternum damnari: Opera misericordia esse Deo gratiora Sacrificiotaris: Fundationis Capellarum , aut Prabendaruntis , seu etiam Musarum pro Defunctis non esse opera Charitatis ,sed res ad vitam aeternam promerendam promsus inutiles . Denique , Missis aliis ejus erroribus, ariolabatur, Mundum anno MCCC xxxv. desiturum. Omnes Arnaldi de Villanova errores 'damnati fuerunt a Ioanne Longerio Inquisitore, & ab Ecclesiae Tarraconensis Praeposito vicarioque Gςnerali, Sede Vacante, anno MCCCxv I I. justo autem Dei judicio naufragio miserrime periit Arnaldus de milia- nova, de quo legesis Bernardum Lutgemburgum in

267쪽

Catalogo Haereticorum, & Prateolum Iab. I. Historia Eeries Cap. LXIX. Alter Haereticus fuit Cectus Asculanus, Caroli Ducis Calabriae Astrologus, qui in Tractatu, quem Bononiae edidit, in Sphaera , Stellarum influxibus necessitatem absolutam tribuens,aifirmabat omnia in Mundo necessario evenire, quodque magis impium est, stultd dicebat,ex positura Syderum acci- disie, quod Christus fuerit necessario incarnatus , Pauper natus, & turpem mortem obierit; cum econtra Antichristus , ex positura syderum in ejus nativitate futura, necessario dives ac splendidus sit futurus. Alia hujusmodi vana & blasphema teste Ioanne Villani lib. Io. cap.qI.& qa. cum garriret iste Astrologus, tandem Florentiae captus est, & ab

Inquisitore Fidei de Haeresi, & pravo Astrologi judiciariae usu damnatus, igni addictus es, anno

natione Germanus , meminit Nauclerus rumo 2. Generatione 46. his verbis: Post haec tempora judicabatur Spira Bubardus Berthesdus de urbracb. Hic antea in Herbipoli quosdam articulos recti a Perat ,

videlicet quod Christus inpa ne sua se fuerat . Patre derelictus, quὸdpra nimio dolore dubitaverit , D variae anima sua deberet. Secundus articulus , qu dcbroius in cruce propter nimiam passionem, σ dolo rem maledixerit B. Maria Virgini . Tertius, qηο maledixerit terra , qua suscepit ejus sanguinem cruce . Propter praemissis fugiens Bettholaus de Ror- brach ad Dioecesim virensem venit, ubi articulos hos veros asseruit . Addidit etiam , quod homo in hac vita in tantiim proficere possi, quod nec orare, nec jejunare

268쪽

iunare oporteret, item quod Laicus illuminatus post plus prosicere in docendo , in plus sit sibi credendum .

quam Evangelio , aut Doctoribus Sacra Scriptura .i Item quod homo devotus in perceptione cibi communispo sit percipere tantam gν tiam, ac si acciperet Eucharistia Sacramentum. Et quia relapsus , tradebatur Curiae Saeculari, oe est incineratus, anno MCCCLIX.

Circa idem tempus prodiit quartus Haereticus, seu Martinus Gonfalvus, Conchensis, qui multa perridicula, fatua, haeretica & impia cum propalaret in HKpania, ab Archiepiscopo Toletano damnatus es , de a Saeculari Magistratu igni, ut meis rebatur, traditus . Docebat homo ille lymphatus, se germanum esse Archangeli Michaelis , in locum ex quo cecidit Lucifer, sibi d Deo servari. Secundo , se primam veritatem Scalam Cesi appellabat ,singu- Iisque diebus Coelum se ascendere , O illud osculari dicebat . Tertio, se advenientem Antichristum ad singulare certamen provocaturum , in Cruce Christi di demate spineo ornata prostraturum . Hos insulsos errores huic dementissimo homini tribuit noster Franciscus Diago in Historia Provinciae Aragouiae lib. I. cap. et q. Eadem tempestate quintus ejusdem farInae, parisque dementiae prorupit Haereticus NicolaAsCalaber , qui istos Martini Gonsalvi errores Barcinone publicavit, addiditque, praefatum Gonsalvum esse Dei Filium in Coesis ab aterno genitum , quamvis in terris patrem O matrem habui1se .ideretur : illum

nunquam moriturum: ad ejus Praedicationem Mundum universum conversum iri, O in extremo Iudicii die omnes ad inferorum supplicia damnatos precibus 'ejusdem Gonsalvi salutem consecuturos . Sic asinu S

269쪽

asinum fricat, & similes inveniunt labra actucas. Hos, & alios errores proscripserunt noster Edimericus Inquisitor, & Vicarius Generalis Barcinonensis Episcopi. Ipie vero Nicolaus Calaber Curiae Saeculari traditus est , flammis absumendus, ut refert idem Estmerieus parte a. Directorii Inquisitorunia quasione II. Sub urbano V. Pontifice Maximo sextus serrexit Haereticus, dictus Bartholomaeus Ianoleatus, Majoricanus, qui libellum edidit haeresibus statem tem. Asserebat quippd inter multos alios erro's,

Antichristum die Pentecostes anni MCCCLX. vendu-rtim,& omnia Ecclesiae Sacramenta,atque Incrue tum Sacrificium tempore Antichristi defitura . Suos tamen errores a nostro Estmeriso Inquisitore

damnatos, poenitentiam publice professus, solemni ritu ejuravit ille haereticus, sicut ipsemet omericus refert loco mox a me laudato, di post ipsum Pra-teolus .

Denique, anno MCCCLIII. sub Innocentio VLPontifice Maximo Berengarius de Montes alcowe , Ci- sterciensis ordinis , docuit: omnia , quae facimus , hona, puro Dei amore, non ob aliam rationem, nec spe mercedis aeterna esse facienda. Hunc errorem, quem

novissime suscitarunt spirituales Quietistae, solemni judicio damnarunt Nicolaus seselli Inquisitor ordinis Praedicatorum , & Sanctus Tarraconensis Archiepiscopus ex Ordine Fratrum Minorum aD sumptus. Praetermitto, brevitatis ergo , Fratres Ioannem de Latone, & Petrum de Bonageta ordinis Minorum Prosessores, qui anno MCCCLxx I. hOS errores e sacro suggestu in Provinciis Tarraconensi α

270쪽

ΕCCLESIASTICA. ass

i Caesaraugustana publicarunt. Primo, quod si ho- 'stia consecrata cadat, seu projiciatu in cloacam a lutum, seu turpem quemvis locum , speciebus remanentibus,sub eis esse desinit Corpus Christi. Secundo, quod si Hostia consecrata a mure corroda .., tur, seu a bruto quovis: sumatur, simile ferendum sit judicium . Tertio, quoties Eucharistia sumitii sive ab homine justo, sive a peccatore, dum species . dentibus teruntur, Christus ad Coelum rapitur,nec . in hominis stomachum trajicitur . Quas propositiones ne quis deinceps praedicare praesumeret, districte prohibuit Gregorius M. Pontifex MaximuS, litteris datis ad Tarraconensem & Caesaraugust num Episcopos, quas refert Odoricus Mynaldus ad

annum MCCCLxx D. Num.x I. Praetermitto etiam

Fratrem Arnaldum Montanerii, e Catalonia ortu dum, & ordinis Minorum Professorem,quem a n

stro Estmerico Inquisitore, & Berengario urgetitano Episcopo tanquam Haereticum damnatum Gregorius XL capi jussit, & vinctum ad Sedem Apostolicam itansmitti. Errores, propter quos ArnriduFMontanerii damnatus fuit, refert idem omericus parte a. Directorii Inquisitorum, quaestione II. DO-cebat scilicet, clyri tum Apostolos nihil habuisse

proprium vel commune r Nullum posse damnari , ι'i deferat habitum Sanin Francisci: ad Purgatorium singulis annis defendere Sanctum Franciscum, O inde in Paradi um extrahere quotquot ordinem suum prosi sunt, denique, ordinem S. Francisci in perpetuum duraturum. Has propositiones Arnaldi Montanerii jure merito proscriptas Dermitius Thaddaeus Ordinis Minorum magno quidem , sed inani labore vindicare adnititur in sua Nileia Franciscanae Religionis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION