장음표시 사용
271쪽
in qua cuin bene multa non tam studio veritatis, quam sua erga Sacrum ordinem , quem profitebatur , pietate motus scripserit, mirum videri iis debet, quod saepius in Annalibus Ecclesiasticis ab Odorico Asnaldo pro meritis sitis castigetur, quamvis Lucas maestahus Franciscanus in libro de Scriptoribus ordinis Minorum, suo affectui plus aequo itiadem indulgens , eum maximo commendet elogio. Sed haec de Haeresibus, & Controversiis, quae Saeculis XIII. & XIV. in Ecclesia obortae sunt , dicta sufficiant. D. Verd dixit Spiritus Sanctus per os & calamum Apostoli Pauli I. epist. ad Corinth. cap. I I. v. 19. Oportet hareses esse, ut O qui probati sunt, manifesti stant in sobis, dum videlicet fideles indivulse adhaerent Ecclesiae Romanae,quae est sola vera Sponsa Christi, & cujus veritatis hoc probatissimum signum est, quod cum omnes haereses & Schismata adversus eam vexillum erexerint, ipsa tamen sem-Per inconcussa ac victrix perstiterit, juxta Christi Domini oraculum Matthaei cap. I 6. Porta Inferi non praevalebunt adversias eam . Sed Ecclesiae triumphos accuratius expendemus in Colloquio,quod crastiua luce habituri sumus de Conciliis tam Oecumenicis, quam Nationalibus, in quibus serpentes confossae sunt Haereses, & restituta fuit Ecclesiae Disciplina. COL-
272쪽
nalibui, in quibus gliscentes Saeculis XIILXIRHaeresi fuerunt damnatα, .
restituta est Ecclesiae Disciplina.
Uanti sint operae pretii ac mo, menti Conciliorum definitiones, Statuta, & Canones , dO- cumento sunt Ipsi Ecclesiis hostes, Haeretici hodierni, qri , postquam Sancto rum Patrum & Theologorum doctrinam, quasi pura hominum inventa conati sunt dissipare , non ib1 quieverunt, neque his finibus suas coercuerunt impietates; sed ulterius prosilientes , Romani Pontificis, & Conciliorum, quae ab ipso convocantur, au thoritatem ali ipso Christo Domino profectam im- Pugnare ausi sunt, & aperta aggressione , ubicumqς praevalent, Romani Pontificis Primatum everterunt, Pastorum Romano Pontifici subditorum auctoritatem subalternain a se prorsus abdicarunt,
jugum suis cervicibus a Christo impositum , quasi furentes & indomiti tauri excusserunt, & sacrilegis assertionibus,atq;impiis dogmatibus avita Ecclesiae Catholicae fidem corruperunt.Cum igitur Concili rum potissimum definitionibus consigantur Haeret, corum errores, & iactis, qui in eis conduntur, Ca-uonibus sanciatur Ecclesiiae Disciplina, permagRitua interest, ut scias omnia Concilia, quae Saec.XIlI,N XIV.tam ad profligandas Haereses, quam ad san ciendam Ecclesiae Disciplinam variis in locis sucrun Convocapa. R a
273쪽
D. Cum Oecumenica Concilia Ionge majori in Ecclesia polleant auctoritate , quam Concilia Nationalia, seu Provincialia, nostrum , si placet, incipiamus Colloquium a Conciliis Generalibus ,
quae Saeculo XIII. fuerunt celebrata', quorum convocatlanis causam, tempus, locum, Praesidem , numerum Patrum, & singula, quae tum ad proscriben- Udas haereses. tum ad sanciendam Ecclesiae discipli- nam in his gesta & statuta sunt, a te in praesentia discere percupio. M. Tria Concilia Generalia Saeculo Ecclesiae decimo tertio indicta fuerunt, videlicet Lateranen- se IV. Lugdunense Ι. & Lugdunense II. quorum historiam hic describam, & Canonum, rerumq; prae- .cipuarum in his gestarum notitiam tibi compen-- diosa narratione tradam . In primis, Concilium Generale Lateranense IV. quod est inter Concilia
Secumenica duodecimum , convocatum est ab Innocentio III. Pontifice Maximo anno MCCx III. ut
constat ex Diplomate illius convocationis , quod datum est ab eodem Summo Pontifice, xIII. Kalendas Maji ejusdem anni & cujus exemplaria ad Pa. triarchas, Archiepiscopos, Episcopos , Abbates, &Priores transmissi sunt. Causas convocationis illius Concilii indieat Summus hic Pontifex in eodem Diplomate, ubi asserit,se istud Generale Concilium , juxta priscam Sanctorum Patrum consuetudinem,convocasse ad recuperationem Terrae Sanctae, ad extirpanda vitia, & plantandas virtutes, corrigendos excessus , S reformandos mores, ad
eliminandas haereses, ad roborandam fidem, pie das discordias, di stabiliendam pacem,comprimen da. oppressiones, de . libertatem fovendam. Post
274쪽
hiennium ab illa convocatione habitum est Romae anno MCCxv. Concilium Generale Lateranense IV. ita dictum, quod in Lateranensi Basilica fuerit celebratum . Ei praefuit Innocentius m Pontifex Maximus, interfueruntque duodecim supra quadringentos Episcopi, Patriarchae duo, Constantinopolitanus, & Hierosolymitanus: Primates, & Metropolitani septuaginta septem Abbates & Priores, ultra octingentos, absentium Praelatorum, & Capi-' tulorum Procuratores innumeri; adsuerunt etiam ut testantur Abbas Urspergensis , hujus temporis Scriptor, Matthaeus Parisius) Imperatoris Co fiantInopolitani, qui Latinus erat, & Imperatoris Occidentis, Regumque Franciae, Angliae, Hunga .riae, Aragoniae, Siciliae, Cypri, aliorumque Principum, Magnatum & Civitatum Legati. Patriarcha vero Antiochenus gravi infirmitate detentus venire non potuit,sed Episcopum Antheradensem misit, qui ejus locum supplevit. Alexandrinus etiam Patriarcha, qui sub Saracenorum tyrannide gemebat, Germanum Diaconum , qui suas in Concilio vices ageret, deputavit. Laurentius Surius in Praefatiun- cula ac Concilium Lateranense IV. ait istud Concilium fuisse Oecumenicum,quia in eo de negotiis υ-ligionis,de Graeca Latina Ecclesia concordia tra a- tum est, cui interfuere Patriarchae consistinopolitanus O Hieroso mitanus, Archiepiscopi tum Latini , tum Graci, septuaginta , Episcopi quadringenti undecim nec defuere Legati Graci ω υmani Imperatoris, segum Hierusalem Oe. At, und' isthaec hauserit Carthusianus ille Scriptor eruditissimus φPlane me ignorare profiteor . Adfuisse Concilio Latςranenfi IU. Iatinorum Orientaliuni Patriar
275쪽
chas,Constantinopolitanum & Hierosolymitanum, quin etiam, ut mox dixi, Patriarcham Antioche-uum, nonnisi propter valetudinem, & Patriarcham Alexandriuum propter Saracenorum, qua Preme batur, tyrannidem ad Concilium Lateranense IV. accedere haud potuisse, Laurentio Surio , aliisque lubens concessero. Tunc enim illae civitates Latinis Principibus parebant, sicut ostendimus in Collo-.quiis primo & secundo. Nec etiam inficias ibo, Episcopos Graecos diversarum regionum , quas La tini itidem subegerant, illuc convenisse . Sed Graecos Antistites, quorum Imperator Theodorus La--βaris, capta a Latinis Constantinopoli anno millesimo ducentesimo quarto, Nicaeam concesserat, ad. Concilium Lateranense IV. accessisse, ne verisimile quidem puto, maxime cum Patres istius Concilii Canonem quartum condiderint contra GraecQs , qui tunc temporis vehementius in Ecclesiam Romanam frendebant, & Latinos tanto odio prosequebantur, ut in Altaribus, in quibus Latini Sacrificium obtulerant, ipsi offerre nollent , nisi prius ea velut per hoc inquinata Iavissent, & pueros a Latinis baptietatos denuo baptietarent. Quapropter.
nullatenus existimo , Episcopos Graecos , qui erant sub dominio Theodori Lascaris, Graecorum Impera toris, ad Concilium Generale Lateranense IV. venisse, ac subinde in eo de Graecae & Latinae Ecclesiae conCordia tractatum fuisse . D. Iam probe teneo causas convocationis Concilii Lateranensis IV. tempus illius celebrationiS, locum,Praesidem,S numerum Patrum,qui huic interfuerunt. Expendamus modo, si placer,singuia, quae in eo Concilio tam ad configendas haereses,
276쪽
quam ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam fuerunt statuta.
M. Congregatis simul omnibus Episcopis in
Basilica Lateranensi, Innocentius M. Pontifex Maximus die x I. mensis Novembris S. Martino sacra anni MCCxv. Concilium aperuit eleganti, pio,atquς erudito sermone, sumptis pro themate his Chri iti Domini verbis apud Lucais cap. 21. Desiderio desideram hoc Pasiba manducare vobiscum , antequam patiar . Postea, contra varios Haereticorum erro
res explicata est Catholicae Ecclesiae fides, Albigen sium damnata Haeresis, decretumque,ut Ditio mundi Comitis Tolosani, Albigensium Haereticorum acerrimi fautoris, esset inposterum in plena potestate ac possessione Simonis Comitis Montis- fortis, viri strenui & Catholici , qui plus caeteris in debellandis Albigensibus laboraverat, ac plu're S terras ejusdem υγmundi Comitis Tolosani armiS Occupaverat . Sententiae hujus concessionis factae Simoni Comiti Monfortio a Concilio Lateranensi IV. meminit Petrus de Valle Cernati in sua Hi-soria Hostensium cap. Lxxxi1I. Extat etiam eadem Concilii sententia tonio 7. vieilegii, ubi eam Luca Dacherius, doctriimus Congregationis S. Mauri Be nedictinus, edidit,& inde in postrema Conciliorum Collectione transcripta est . Insanam Almarici Haeresim, & librum Abbatis Ioachimi damnarunt itidem Patres Concilii Lateranensis IV. Qirae omnia ,
cum in superioribus Colloquiis fuerint jam a nobis
observata, levi brachio hic attingimus. Confixis in hoc Concilio Haereticorum errorribus, Innocentius III. cui ad recuperandam Terram Sanctam acres stimulos admoverat memorabilis . illa
277쪽
illa,cuius in primo Colloquio mentione m fecimus, victoria, qua Latiui sacro bello foederati Graecos expugnarunt, Constantinopolim subegerunt,& Imperatorem Constantinopolitatium crearii ni Balduinum Flandriae Comitem, hoc, inquam, fausto Latinorum successu excitatus Innocentius IIL Expeditib- nem in Terram Sanctam unanimi Patrum consensu decrevit, varia privilegia di indulgentias ad eam properantibus concessit, triginta millia librarum od hoc opus donavit, non solum omnes omnino Clericos tam subditos, quam Praelatiss, sed se ipsum quoque cum Cardinalibus ad decimae collationem in subsidium Terrae Sanctae obstrinxit, Crucesignatos ab oneribus publicis immunes esse jussit, Piratas & eorum fautores item, Christianos,qui saracenis arma, naves , aut machinas bellicas suppeditarent, excommunicatione perculit, postrem praecepit omnibus Principibus Christianis: ut pice
inirent, eamque per quadriennium conservarent,dc
necessaria ad bellum sacruri peragendum subsidia
D. Condiditne Concilium' Generale Lai eranense IV. aliquos Canones 'Μ. . Sunt nonnulla scriptores , . qui levissimis adducti coniecturis asserunt, nihil a Concilio Lateranensi IV. sancitum esse , sed Canones nomine li juste Coiicilii inscriptos, unit Innocentii HL Pontificis Maximi opus esse arbitratitur. Inter illos Scri .ptotes recensentur .antonius de Dominis Spalatensis
Archiepiscopus, & Ioannes Barctijus in vindiciis adversus librum Cardinalis Bellarinini de potestate Pontificis in rebus temporalibus . Ficulialas utriusque Scriptoris conoectιira s recoxit novissimus Scriptor
278쪽
ptor Ellias Dupinus,Sacrae Facultatis Parisiensis Do- .ctor, in libro, quem edidit De antiqua Ecclesia I sciplina Dissertatione 7. parag. q. pag. 372. ubi adprobandum istos Canones,qui sub nomine Concilii
Generalis Lateranensis IV. circumseruntur, non a toto Concilio, sed ab Innocentio III. conditos fuisse, has duas profert coniecturas, quarum prima petitur ex testimonio Mutthaei Parisii, qui in Historia Angliae ad annum MCcxx. haeAcribit : Facto prius ab ipso Papa exhortationis Sermone , recitata sunt in pleno Concilio Capitula sexaginta , quae aliis placabilio , aliis videbantur oneros . Ex quo infert Dupinus,haec Capitula non a Concilio, sed ab Innocentis III. confecta fuisse, e usque jussu in Concilio lecta. Altera coniectura desumitur ex ipsismet Canonibus,qui tribuuntur Concilio Lateranensi IV. In his quippo citatur Concilium Generale, quasi iam fuisset celebratum, ut videre est in Canone XI. qui fic habet: -in Lateranensi concilio pia fuit institutione provisum. In Canone etiam XV. in Lateranensi Concilio noscitur fuisse probibitum, & in Canone XXXIX. De multa providentia fuit in Lateran. Concilio prohibitum idem legitur in pluribus aliis Canonibus, qui adjudicantur huic Concilio Lateranensi I v. Ex quo loquendi modo insert Dupinus , ho. Canones non fuisse editos in hoc Concilio Lateranensi IV. quia si istud. Concilium de se ipso loqueretur, diceret
potius: Haec Sancta σ Oecumenica Ouodus Lateranensis saluit Oc. Hae sunt duae Dupini conjecturae , quae, cum jejunae & sublestae adatodum sint, levi flatu exsulflari possunt. Et primo quidem, quid ex testimonio Matthaei Parisii in suae sententiae praesidium cxtundere possit Dupinus, certe non video .
279쪽
Ait Matthaus Parisius Canones fuisse lectos & promulgatos in Concilio Lateranensi IV. Hoc nemo negat. Sed inde conigi debet, hos Canones editos fuisse a Concilio Lateranensi I V.quoniam Capitula, seu Canones in Conciliis legere & promulgare, nisi qui Sacro approbante concilio sanciti fuissent, in inore & Disciplina Ecclesiae positum nusquam fuit.
Ait itala per Matibaeus Parisius , horum Canonum ,
seu Capitulorum, quae te Aa sunt in Concilio Lateranensi IV. nonnulla aliis placabilia , aliis visa fuisse oneros. Id profecto Dupino non suffragatur. Esto enim nonnulli ex his Canonibus lectis in Concilio Lateranensi IV. ad disciplinam ac judiciorum ordinem spectantibus, omnibus non arriserint,potio ri tamen parti Patrum placuerunt, quorum suffragiis accedente InnocentiiPontificis auctoritate,sanciti, approbati, atque promulgati fuerunt. Sed
demus etiam Dupino, revera Matthaeum Parisium
scripsisse , nullos a Concilio Lateranensi Iri editos filisse Canones , non tamen illius Scriptoris testimonio suam sententiam fulcire pos et Dupinus,tu a quia Matthaeus Parisius in ea narratione statim in apertum labitur errorem, afferens sexaginta Capitula, seu Canones lectos fuisse in Concilio Lateranensi IV. cum tamen apud omnes in conse sit, septuaginta Canones lectos & promulgatos fuisse in hoc Concilio Lateranensi IV. Tum quia etiam testiinqnium Matthaei Parisii praeponi haud debet testimόniis probatissimae fidei omnium Authorum , qui a Concilii Lateranensis IV. temporibus scripserunt quique septuaginta illos Canones Concilio
Oecumenico Lateranensi IU.constanter tribuerunt,
zOsqtie velut totius Orbis Christiani consensu edi-
280쪽
ECCLESIASTICA. 26 9tos se in per laudarunt . Quod adeo verum est , ut ipsim et Centuriatores Magde burgenseS, quibus, Ob doctritiam Transubstantiationis,& Confessionis Sacramentalis, exosa sine dubio fuit Generalis ista Synodus Lateranensis IV. hos tamen septuaginta Canones ab eadem Synodo conditos & approbatos fuisse nunquam negare , aut in dubium revocare sausi sunt, sicut videre est in centuria XIII. cap.9. De Duodis. Demum, Matibaeus Parisius in his, quae narrat de Romanis Pontificibus, & de doctrina Ecclesiae Romanar,nullam meretur sidem, quia pro-Iusit haereticis nostri temporis,& in Romanos Pontifices petulantis linguae tuit, sicut facile colligitur ex his, quae de Innocentio III. qui praefuit Concilio Lateranensi IU. scripsit Matibaeus Parisius in Historia minori, ut refertur in Antiquitatibus Britannicis in Vita Stephani Langilioni: Concilium istud Generale seu Lateranense IV. inquit Matthaeus Parisius, quod more Papali grandia prima fronte pr se tulit, in risumstscomma, quo Archiepiscopos, Episcopos , Abbates , omnesque ad concilium accedentes
ludificatus est seu Innocentius III. desiit. Illi enim,
cum jam nihil geri in tanto negotio cernerent, redeundi ad sua cupidi, veniam sigillatim petierunt, quibus Papa non concessit, antequam sibi grandem pecuniam promisissent, Mercatoribus Romanis prius accipere mutuo. Papaque solvere coacti sunt, antequam dissedere Roma potuissent. Papa , jam accepta pecunia, quaestuosum hoc concilium distolvit gratis, totusque clerus abiit tristis . Quae omnia a veritate historiae penitus aliena, & contra Innocentium III. de Patres Concilii Loteranensis IV. a Matthaeo Parisio de industria fuisse conficta certissime constat. Nec minus facile re