장음표시 사용
451쪽
ter, & summo cum examine undique conquisita , octo in tomos distributa curavit publica luce do . nari, Romae anno MDLxxxv I II. ut videre est apud adinabum in Bibliotheca Minorum, ubi de operibus S. Bonaventura fusissimὰ disserit. Praecipuam S. Bonaventura in scribendo dorem Trithemius in Chronico dilucide exprimit his verbis . Profundus est, non verbosus ; subtilis , non curiosus; disertus non vanus e flammantia,non instantia verba proferens tiandὸ securias legitur, facilliss ab amante intelligiatur , frequentatur dulciiss , O fluctuosius retinetur .Ejusdem Sancti Doctoris opera hoc elogio celebrat S. Antoninus 3. parte Chronicorum tit. xxIur Intellectus ejus perspicacitatem , inquit, omnia opuscula ejus redolent iis, qui divinam scientiam requiarentes, bane libentius, quam vanitatem Aristotelicam
S. Bonaventura coaevi fuerunt duo illustres ordinis Minorum Scriptores, natione Angli, Ro-gerius Baeonus , & Mchardus de Mediavilla, quorum primus, Sacrae Theologiae Doctor Oxonien
sis fuit, a Ioanne Pico, Mirandulae Comite, Vir ingeniosissimus & ab hominibus sui temporis Doctor Mirabilis dictus . Ad eum S. Bonaventura opusculum suum misit De paupertate, labore manuum , in legendi studio . Reconditos naturae reincessus merius Baconus acutissimo suo ingenio pe- netravit, curiosa quaeque rimatus est , latentes rerum causas penitius indagavit,& mirabiles quosdam essectus longe supra communem hominuma Captum extulit in lucem , adhibitis ad id machinis non sine summa ingenii solertia excogitatis . Hinc non tantum apud imperitum .vulgus, sed
452쪽
apud doctos etiam , et impactum est Magi nomen. Quamobrem . in Magicarum artium suspicionem adductus, in judicium vocatus est ab Hieroumo de Esculo totius Ordinis Minorum Generali Ministro
fano MCCLxxv I II. ut videre est apud V acubum
in Bibliotheca Minorum , ubi ejusdem REgerii Baconi operum accuratum texit Catalogum . Rchardus de Mediavilla , Oxoniensis Academiae Doctor
itidem fuit, tamque celebre , id aetatis sibi nomen comparavit , ut Doctoris solidi, copiosi, Er fundatis yhiri nomen consecutus sit . . Multa scripsit hic Doctor, in Theologia Scholastica, in Sacris Litteris , jure Canonico peritissimus , de . quibus legendi
sunt Baleus Centuria Iv. De Scriptoribus Britannicis pag. 3 39.Pitseue De Scriptoribus Angl.pag. 386.& adlubus in Λnnalibus, & in Bibliotheca Minorum . His duobus Scriptoribus Anglis merito addi debet Ioannes Pec amas , ordinis Minorum , natione pariter Anglus, qui in Oxoniensi Academia cum magno Auditorum applausu & admiratione publice praelegit, eaque eruditionis fama claruit , ut ad Sedem Cantuariensem , per cessionem . ivberti nil.arbeii Archiepiscopi Cantuariensis vacantem , a Nicola IL Pontifice Maximo fuerit sublimatus, & Romae anno MCCLxxv I I I. u. lius Ecclesiae Archiepiscopus consecratus. Permulta scripsit opera IoannesPecitamus quorum quidam edita sunt, videlicet Collectanea Bibliorum e Constitutiones quadraginta septem de variis argumentis et Perspectisa Communis. Alia vero ejus opera ine-dita sunt, de adhuc MSS. latent in Bibliothecis A gliae , sicut testantur in & Pisseus in Catalog.
Scriptorum Anglorum . Floruit etiam in Λngli
453쪽
circa annum MCCLx. Ioannes Guallensis, ordinis Minorum , ob eiamiam doctrinam passim Arbor Uita appellatus . Eius Opera tam edita , quam inedita recenset Baseus cap. 68. Centuriae IV. De Scriptoribus Britannicis. Ad ordinem Fratrum Minorum Saeculo XIII. hoc est, anno MCCXL. tra
siit Albertus , Coenobii Stadensis in Dioecesi Bremensi, ordinis S. Benedicti Abbas. Apud Fratres Minores , quorum Institutum amplexus erat, tantam existimationem sibi peperit, ut totius ordinis Franciscant Generalis Minister fuerit electus . Scripsit Chronicon ab orbe condito ad annum MCCLv I. in quo melioris notae Authores sequutus , Historiam vetustiorum temporum, tum vero praecipud res Germanicas illustrat. Primus istud Chronicon edidit 'inerus Reineecius Hem-staldii anno MDLxxxv II. quod fuit postea rec sum item bergae anno MDCUI II. Sub finem Saeculi XIII. floruit in ordine Fra , trum Minorum Guillelmus Lamarensis, qui adversus Doctrinam S. Thomae Aquinatis , cujus aemulus erat , librum edidit, quem inscripsit: Correctorium operam Fratris Thoma. Λt . idius timanus , Scriptor ejusdem taculi, ex gente colamna, apud Italos illustrissima, oriundus, ordinis Eremitarum S. Augi stini, & Prior postea Generalis , necnon Archiepiscopus Bituricensis, hunc librum Guilleia mi Lamarensis egregid confutavit, atque ad vindicandam doctrinam Sancti Thomae, inter cujus Discipulos primarius, illiusque doctrinae studiosissimus semper fuit, librum composuit, qui ius cribitur et correctorium corruptorii Fratris Thoma, seu
19efessoriam Fratris Thomae, in cujus libri Apologe-
454쪽
tici Prstatione merito invehitur a uictus manus in quosdam male feriatos, qui, ut inqui
S. Thomae, qua fulget Ecclesia, immὸ veritatem,quam docuit, depravare nituntur, ipsius Sermonibus veritare plenis , Er Spiritu veritatis snstigante conscriptis ,
detrahentes . Hunc eximium Doctorem , quem is
Academia Parisiensis tanti fecit, ut Dotioris Pundatismi honorificum nomen ei detulerit, doctrinae suae vindicem habere meruit S. Thomas,TheologoruPrinceps, & Scholarum Angelus, in quem Guille
inus Lamarensis , togae suae nimium amans, alienae impotenter aemulus, aperto marte insurrexerat . D. Tenenturne Fratres Minores sequi in Scholis doctrinam Alexandri Halensis, aut s. Bonaventura , sicut Fratres Praedicatores in verba Sa
ctae Thoma jurare, & ab ejus doctrina ne latum quidem unguem desciscere obstringunturi Fratres Minores nec in Alexandri Halensis,nec in S. Bonaventura verba jurare coguntur, sed Ioannis Scoti Doctoris Sacret Facultatis Parisiensis , Theologi subtilissimi, quem Magistrum veneran, tur, doctrinam in Scholis sequuntur , pro ea acerrime pugnant,& Scotistarum nomine gloriantur . Qua de re olim Gersonius, Sacrae Facultatis Parisiensis Cancellarius , in Epistola jam citata ad quemdam Fratrem Minorem Lugduni commorantem, conqueritur paulo durioribus hisce verbis rEt ecce prob dolori Doctores isti duo Ales cir Bonaven-ι ura, videntur euasi sepulti eum illis, quorum non est
memor amplius,prasertim in eordis amore . Extolluntur alii quidam, quorum sint utinam nomina in libro zita i non enim Studiosis invidemus . Sed multa al
quos ipsorum littera fecerunt sub nomine subtilitatis
455쪽
insanire , eum sequacibus eorum oee. Sed quidquid dicat Gersonius, quem in Scotum , ejusque discipulos, mimis aequum fuisse assierunt Fratres Minores, certum est , Joannem Scotum novam instituist Scholam , quam anno Mcccxx. florere coepisse , &progrestu temporis celeberrimam evasisse probae doctissimus Antonius Pagius, Urdinis Minorum, in sua Critica Historico Coronologica Baronii ad an
D. Expone, quaeso te, paulo uberius , quis fuerit iste Ioannes Scotus , novae Scotistarum Sch lae institutor, & qua in re potissimum excelluerit lM. Qua ex patria oriundus sit Joannes Duns, cognomento Scotus , nihil certi affirmare possum , maxime cum ea de re Angli, Scoti, & Hiberni acerrime inter se digladientur, singulis certatim illum sibi vendicantibus, asserit tamen Lueas Uadlubus , Minorum Annalista, eum natione fuiste Hibernum, & Dunt in Ultonia natum . ordini Fratrum Minorum juvenis adhuc nomen dedit, rein Philosophia ac Theologia Scholastica adeo excelluit, ut Doctor Subtilis fuerit appellatus . Nihil erat tam obscurum, densaque caligine involutum, quod ille, sibi saltem, non redderet perspicuum, declarum; nihil tam occultum & abstrusus, quoa actutum ingenio suo ad litteras plane faαο, & admiraculum subtili atque acuto,non penetraret, nihil denique tam nodosum , quod ille non dillislveret. Theologiam docuit primum Oxonii in Anglia, deinde Parisiis. Asserunt nonnulli Scriptores, Joannem Scotum , dum Oxonii in Anglia doceret, tanta sui nominis gloria hanc Cathedram Theologisam fuisse moderatum , ut triginta plusquam
456쪽
Scholarium millia, ejus audiendi gratia, Oxonium undique confluxerint. Multa opera Philosophica & Theologica scripsit subtilis ille Doctor , quae
duodecim tomis comprehensa, ac Notis illustrata Lucas madiubas , una cum ejus vita, Lugduni edicuravit anno MDcxxx I x. In hac adiuhi operum
vlectuntur magnum Scoti Commentarium in Iv. libros Sententiarum, dictum Oxoniense, eo quia Oxonii a Scoto fuisset elucubratum . TOmuS vero undecimus continet uportatorum Parisiensium libros Iv. qui quasi compendium rude sunt jam cit ii magni Commentarii Scoti in Iv. libros Sententia rum , quod Oaoniense appellatur. De hoc opero 'portatorum Parisiensium hanc censuram fert adlubus: praeter Dium longὸ diversum . scripto Ox niensi , distrepat etiam ab eodem valdὸ domina. A de, longὸ humilius O inferius ese priori opere, proindὸ ingenio jam provetitoris Loboris subtilis indiagnum . Hactenus Uaditabus; qui hac ratione factum esse ait, ut, neglectis Asportatis Parisiensibus, omnes inhaereant Oxoniensi commentario. Sed de Operibus 'oannis Scoti consule eumdem ditabam tomo 3. Annalium, & in Bibliotheca Fratrum Minorum. Scribit in Annalibus Ecclesiet noster Baovius, secutus Paulum Iovium, infelici vitae exitu 'oannem Scotum suisse extinctum , eumquo comitiali morbo laborantem, & nimis festinato
funere elatum, cum, redeunte vita, sero morbi
impetum natura discuteret, frustra miserabili m gitu opem petiisse , pulsatoque diu, lapide , eliso tandem capite periisse. Verum , hanc fabula pluribus momentis refellit adlubus , quorun
457쪽
praecipuum petitur ex usu, qui in Conventu Coloniensi Fratrum Minorum, ubi mortuus est Ioannes Scotus, semper obtinuit, sepeliendi videlicet Fratres non in Sepulchris concameratis, sed in humo e sta, alligatis manibus & pedibus defuncti, atque injecta supra Corpus Cadaveris terra. Iuxta quem ritum siquis, etiam vivus sepeliatur , neque spirare, neque mugire , neque gradus ascendere , neque lapidem pulsare poterit semel sepultus. Explosa itaque hac fabula , hoc unum certum est, Joannem Icotum , Doctorem iubtilem obiisse Coi
niae anno iacccv III. sexto Idus Novembris.
Duos ejusdem ordinis Fratrum Minorum eximios Theologos, Scotus , discipulos habuit, videlicet , di Guille mum Oh um . Primus natione fuit Gallus, e Diniensi Provinciae Oppido oriundus, Theologus F cultatis Parisiensis , S Doctoris Acuti nomine clarus. Exercitationem illam celebrem a Facultatis Parisiensis Baccalaureis in Aula Sorbonica haberi solitam instituit hic Franciscus Moronius, quam vulgo Sorbonicam appellant, & quae incipit a sexta hora matutina, & desinit in sexta vespertina, sine praeside, sine socio, sine prandio & pallu, sine ulla emigratione n eadem perpetua corporis & animi contentione, per duodecim horas continuas omnibus de singulis arguentibus respondetur. Quam exercitationem absque gliquo salutis detrimento vix fieri posse facile credidissem, nisi ipse dum Actus meos Academicos Parisiis quatuordecim abhinc annis in Rudio Licentiae peragerem , contrarium proprio experimento didicissem . Scripsit Franciscus Madironius Commentarium in
458쪽
Iv. libros sententiarum i librum unum de Fodi malitatibus:Sermonum de Tempore librum unum: re alterum librum Sermonum de Sanctis . Scripsit
etiam quaestiones Quodlibetales , quas in Codice
M S. vetustissimo , in quo plures continebantur
quaestiones , quam in Quodlibetis editis , apud se
habuisse testatur Antonius Pagius ad annum MCXC. num.xti Guillelmus Ohamus , gente Anglus , di J
annis Scoti alter discipulus fuit, sed ejus doctrinae postea impugnator acerrimus . In Aristotelica Philosophia adeo profecit, ut ob Logicas meditationes,& caetera Philosophica & Theologica The remata subtiliter inventa, subtiliusque firmata , Venerabilis inceptor, & Auctor invincibilis vulgo appellaretur . tiliolam Nominalium instauravit , eorumque subtilitates & argutias jam pene obso
letas SQ emortuas excitavit . Ad Ludovicum Bavi.
rum , Imperatorem, qui id aetatis Ecclesiam funesto Schismate turbavit , sese contulit , eumque sic assatus est: Tu me defendas gladio , in ego te defendam calamo . Partes Petri de corbario, Franciscant Antipapae, strenue fovit, & adversus Ioannem XXILlegitimum Pontificem , a quo fuerat excommunicationis fulmine percusius, acerrime scripsit, prε- sertim in Tractatu,quem contra Summi illius Pontificis Constitutionem , quae incipit. Quia Vir re- p robus Michaes, edidit, quemque inscripsit: Opus nonaginta dierum , ubi Summum Pontificem Ioannem XXIL passim insectatur, centies repetitis his
verbis: Dicit Me Haereticus . Tractatus, quos edidit Guillatinus Ohamus advers8is Joaanem XXIL editi sunt a Goliasso tomo a. Monarchia , sicut & alii Tractatus, quos adversus eumdem Summum Pontifi-
459쪽
tificem scripturivit chael Caesenas, ordinis Fratrum Minorum Generalis Minister, quia Ludovici Bavari Imperatoris partibus stetit,& a goane XXII.
atque a suis merito damnatus est anno MCCCxxix.& MCecxxx I. ut videre est apud Spondanum. Multa
alia opera scripserunt Guillelmus Ohamus , de Miacbael Caesenas , de quibus legendus est Madinouae in AnnaIibus, & in Bibliotheca Fratrum Minorum , ubi etiam probare nititur, Guillesmum OO-mum, & Michaelam Casinatem ad meliorem frugem sese recepisse, & poenitentes obiisse . Quod licet ipse inficias ire nolim, incerimn tamen eis puto, dicente S. Augustino in libro de Doctrinata Christiana r Sicuti non potest mali mori, qui bene vixit, ita vix benὸ moritur, qui malὸ vixit. Et sane, multos legimus in omnibus Ecclesiae Saeculis surrexisse erroris & Schismatis Duces, atque ab avita Religione populorum animos abalienasse ; Sed qui reverterentur deinde deserta in castra, suisque se
asteolis subducerent, vix unum alterumve legimus.
Ut ut sit, proterviam Guillelmi Oomi, & Michaelis enutis retudit, & pro Ioan e XXII. Apologiam adoriravit Alvarus Pelagius , ordinis Fratrum Minorum, Episcopus primum Coronensis iaAchaja , & postea Antistes Silvensis in Lusitanidi . constitutus, qui vixit eodem Saeculo XIV. hoc est,, circa annum MCCCxL. Scripsit etiam idem Amarus Pelagius duos libros de Planctu Ecclesia, quos nuncupavit Petro Gomesio, ordinis Fratrum Minorum Generali Ministro, & alia opera, de quibus legendus est madiubus in Bibliotheca Scriptorum Ordinis Minorum pag. 13. Praeter Moronium, & Ohamum , duos alios Tom.n F f cel
460쪽
eelabres Discipulos habuit Ioannes Scotus , quos hic praetermittere non debeo. Primus est Antonius Andreas, ordinis Minorum, Philosophus & Theologus insignis, Doctor Latii us a suis nun atus , qui Commentarium strips,t in Iv. libros bententiarum . AIter est Ioannes Bassolis, ordinis Minorum, Doctoris Ordinatismi nomen cotist cuius , qui Miscellanea Philosophica di indica,nec non Commentaria in iv. libros Sententiarum ad hosteros transini sit. Denique , ne ita aliis recensendis ordinis Fratrum Minorum Scriptoribus in immensum diffundar , quatuor dumtaxat celebriores subue- tam , videlicet Nisolatim de Lyra , Petrum Aureo tam , mesanum, di Romundum Lusium, qui Saecu-IO XIV. floruerunt. In primis, Nicotius de Ur , natione, non Brabantinus, nec Flaudricus, nec Anglus, ut falso putarunt varii Scriptores, sed Normannus, e Normandis vico, Iudaicis pa- rentibus Ortus est, unde Dranus vulgo dictus. Urdinem Fratrum Minorum in Coenobio Vernoliensi Proseisus est, & in Sacra Facultate Parisiensi Doctoralibus Infulis exornatus , per plures annOS S cram Scripturam Pariliis Summa cum laude later in Pretatus est. Praeter quaestiones. veteris di novi
Testamenti, Posiliam pariter edidit , seu brevia LCommentaria ita universam Scripturam Sacrano, quae simul cum ordinaria Strabi Glossa , & Interi,neari Anselmi Laudunenss reperitur.Scripsit etiam idem colaus Loranus Tractatus in Iudaeos,Commentarios in Iv. libros Sententiarum, & alia opera, de quibus legendus est Lucas Wadiaghus in Bibliotheca Scriptorum ordinis Minorum. Obiiclocesaua Lora a Parisiis die xxi II. Octobris an-