장음표시 사용
481쪽
De Doctrina Fidei , de Disciplina tam Ecclesiasica , quam Monastica , G de hises Chrisianae Doctrina , quae Meulis XLIL O XIT
Acreticos Calvinistas, & Lutheranos, qui Waldensium , & Λυ-- bigensium errores suscitarunt, non pudet asserere , Innoeentium M. Pontificem Maximum , antiquam Ecclesiae Doctrinam Saeculo XIII. immutasse, eumque in Concilio Later nensi IV. celebrato anno MCCxv. duo monstrosa
Conse nis Saeramentalis , & Transubstantiationis figmenta inter Articulos fidei reposuisse . . Calvi nus , post hominum memoriam impudentissimus Haeresiarcha, in suo Concilii Tridentini supra on, ne venenum pestifero antidoto ait, nullum per an nos mille fuisse in Ecclesia Confessionis usum , d nis , inquit , Innocentius III. eum pauculis eornutis bestiis laqueum hune populo christiano induxit, 'quem Tridentini Patres adstringunt. Hujus procacissimi haeresiarchae vestigiis insistens 'omnes Ualisas, Se citae Calvinianae Pseud Minister , Catholicum dogma de Sacramentalis Consessionis usu ac neces sitate omni conatu impugnavit quatuor libris an no MDCLxI. Gene τε editis,in quorum secundo probandum suscipit, novitiam esse apud Christianos Confessionis Sacramentalis, seu Auricularis, Di G g in stis
482쪽
sciplinam, ejusq; Institutionem Ianoeentio IV. nistinci Romano acceptam referri debere . Idem e futiunt hqretici de Transubstantiationis Catholico dogmate, cujus pariter Authorem faciunt Innocentitum III. dictitantque, istud Transubstantiationis nomen esse in Ecclesia novum, insolens & peregrianum, in Scripturis non legi, non fuisse ab Aposto lis vel Sanctis Patribus usurpatum, sed a Concilio Lateranensi IV. cui praefuit Innocentius III. post mille ducentos annos in Ecclesiam fuisse invectum. His putidis calumniis haeretici, nugarum merca tores & mendaciorum Architecti, Ecclesiam Romanam infamare satagunt, & quamvis saepius doctissimis Ecclesiae Catholicae scriptorum Polemucorum lucubrationibus, ita ad incitas, fuerint re. dacti, ut nec histere, nec mussitare possent, nihi- Iosecius sic errori obfirmato animo adhaerent illi
insignis pervicaciae homines , ut tot ac tantis a gumentorum molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non com assentur, tantis postremo fulminibus non comterantur , sed potius perfricta fronte vitra fracta , rejectas quisquilias, & confutatas jamdudum suas
in Ecclesiam Romanam jactatas contumelias no- .vam in scenam inducere, easque, crambis i star recoctae, ad nauteam usque obtrudere non erubescant. Has igitur millies elisas haereticorum calumnias hic jure merito silentio praetermitter Possem, maxime cum necessitatis Confessionis S Cramentalis , & Transubstantiationis panis & viani in Corpus & Sanguinem Christi Catholica dogmata satis superque in nostris praecedentibus Coia loquiis ex perpetuo Ecclesiae uti, cx constanti Sa
483쪽
ctorum Patrum tam Graecorum, quam Latinorum traditione, & ex definitionibus Conciliorum adis versus haereticos probaverim , & a novis ac plane absurdis illorum commentis vindicaverim. Verum , Cum in hocce Colloquio de Doctrina Fidei, quae Saeculis XIII. & XIv. obtinuit, dicturi simus ,
- necesse omnino est, ut breviter Ostendamus, Innocentium III. Pontificem Maximum , nihil omnino immutasse Saeculo decimo tertio in antiqua fidei doctrina circa Consessionis sacramentalis necessitatem, & Transubstantiationem panis, & vini in Corpus,& Sanguinem Christi in Augqstissimo E charistiae Sacramento . adeoque explodendam esse hanc male consarcinatam fabulam, quam Pseud Ministri Calviniani, quasi de tripode oracul a pronunciantes, suis Sectariis etiamnum plenis bu cis , inflatisque tibiis venditare solent. Et primo quidem Innocentium III. Summum is Pontificem nihil innovasse Saeculo Ecclesiae decimo tertio in doctrina de Consessione Sacramentali, unico , sed efficacissimo evincam ratiocinio, missis aliis, ut brevitati consulam, bene multis argu mentis, quae ex lactis litteris, ex perpetuo Eccle siae usu , cujus initii nulla memoria habetur, & ex Sanctis Patribus eum Graecis, tum Latinis depromunt Doctores Catholici Polemici. At enim negare haud possunt haeretici,vigere adhuc in Oriente apud Graecos Schismaticos Confessionis Sacramentalis usum, ut manifesto constat non solum ex Synodo Bethleemitica ann. MDcLxxII. sub Dositheo Hierosolymitano Patriarcha celebrata,qui cap. 1 3. ita decemit r. Paenitentia Sacramentum, in quo in
secreta includitur confessis, tunc tradidit Christus
484쪽
cum dixit: quorum remiseritis peterea, remittuntur eis , quorum retinueritis , retenta saxi; Sed etiam id aperte colligitur ex Orationibus, quas Graeci Sacerdotes proferunt super peccatores poenitentes, ut videre est in Euchologio Graecorum , quod doctissiniis Notis illustratum edidit noster Goarus , Vir linguarum Orientalium peritissimus, & in Ritibus Graecorum versati silinus . In una ex his Or,tionibus haec leguntur: Ipse bumane, O malorun toleraror Domine , ex are nunc quoque super servum diuum; in modum Poenitentia , peccatorumque veniam
illi concede; condonans illi per me indignum famulum tuum omne delictum spontaneum paritὰr ac involuntarium . Tu enim dixisti, Domine , divinis Sanctis Distipulis tuisin postolis: Accipite Spiritum,
Sanctum , quorum remisieritis peccata, remittuntur eis, O quorum retinueritis, retenta sunt. Et , quα-
eumque ligaveritis EP solveritis super terram, erunt ligata Osoluta in Coelis. In alia oratione sic Sacerdos loquitur: Deus, qui propter nos homo lectus est, totius mundi peccata tollit, ipse suavissima sua benignitate cuncta hac suscipiat, qua coram indignitate
mea encrrasti, Frater, condonans tibi omnia , in iupraesenti faculo pariter actis futuro. Et deinde inis altera haec pronunciat Sacerdos et Ego absolvo te ab omnibus peccatis tuis, quaecumque coram Deo O mea Indignitate confessus es. Hunc Sacrametatis Consessionis usum vigere etiamnum apud Graecos Schiiamaticos apud omnes Orientales, probant nostet jam citatus Goaras in Euchologio Graecorum,.Ioannes Morinus lib. vI. de Paenitentia cap. 23. sed
praesertim Eusebius Mnaudatius , Vir elarissimus,&
Linguarum Orien ium petitia apprime excu
485쪽
tuS, qui anno MDCCxI I I. typis Parisiensibus edidit Tomum quintum de Perpetuitate Fidei , in quo a pag. a 37. usque ad pag. 29 a. invicte contra Hae reticos demonstrat, vigere adhuc Confessionis S, cramentalis usum apud Graecos, Nestorianos . J cobitas , de alios Orientales Schismaticos, ibidemque ostendit, quiliam sit apud illos peccata confitendi modus , quae forma absolutionis, quae poenitentia tum Ecclesiasticis, tum Laicis pro delictorum gravitate imponatur , quae denique debeantesie internae Poenitentium dispositiones , ut juxta Orientalium ritus percipiant a Sacerdotibus beneficium absolutionis . Negare itaque non possunt Haeretici, nisi in meridie coecutire velint, Consesesionis Sacramentalis usum vigere adhuc apud Gricos, & alios populos orientales , qui ab Ecclesia Romana funesto Schismate sunt separati: Ex quo ipse peremptorium delamo argumentum, quo pa iam evincitur, Innocentium Ita non invexisse in E elesiam Saeculo decimo tertio Confessionis Sacramentalis usum , sicut blaterant Haeretici . Verum enim vero, quis sibi persuadeat, Graecos, & oriem tales Schisnaticos adhuc retinere, & maxima cum religione observare velleConfessionis Sacramentalis usum, si revera ille usus, ut obstrepunt Haeretici, fuisset in Ecclesia Orientali a saeculis ina ditus , de saeculo dumtaxat decimo tertio a b Inno-
centio HL Romano Pontifice esset inductus Quis, amabo,credat, Grscos Schismaticos, qui, ut in s
perioribus Colloquiis observavimus, post Schisma
undecimo saeculo a Miebaeis Ceratario . Patriarcha Constantinopolitano, conflatum, multa. exprobra
runt Ecclesiae Romanae, seu Latinae, ut suunt Schise
486쪽
ma aliquo quaesito colore obducere possent, nunquam tamen Latinis objecisse hunc Confessionis Sacramentalis usum , qui tamen, si Saeculo decimo tertio, ut garriunt Haeretici, ab Innocentis III. in Ecclesiam Latinam invectus fuisset, non levem poterat eis occasionem suppeditare I atinos accusandi, illisque insultandi. Postremo, Graeci chismatici,dum Ssculo XIII. seu an. MCCLxxIv. in Concilio Lugdunensi II. pacem ac concordiam inierunt cum Ecclesia Latina , suas quidem propossierunt controversias , quas cum Latinis habebant de Primatu Romani Pontificis, de Processione Spiritus Sancti , de additione particulae de Λzymo, &Purgatorio , sed de Confessionis Sacramentalis usu ne ullum quidem verbum dixerunt. Quod quidem argumento est, Graecos pro comperto habitisse, hunc Confessionis Sacramentalis usum, non
ab Innocentio m Pontifice Romano recens fuisse in Ecclesiam invectum , uti pertendunt Haeretici, sed illum potius ab ipsis Apostolorum temporibus in Ecclesia orientali ab omnibus Patribus Graecis continua saeculorum serie probatum, & ad sua usque tempora constanter este retentum ς Cujus Samctissimi uius in Ecclesia orientali observati ipsi-met testes oculati erant, illumq; ad posteros suos transmiseruist, qui hodie inviolabiliter ei adhuc adhaerent, etiamsi diro Schismate ab Ecclesia Romana sint divulsi. Hoc unicum , sed effcax argumentum iugulum Haereticorum petit, & abunde lassicit ad existilandum inane illorum figmentum de Institutione Consessionis Sacrementalis facta ab Innocentio M. in Concilio Lateranensi habito
487쪽
Eodem itidem argumento evidentdr demonstratur , Innocentium M. non procudisse Saec. XIII. dogma de Transubstantiatione panis vini in Corpus, & Sanguinem Christi, sicut calumniantur Haeretici. Graeci siquidem etiam post Schisma , quo Michael cerularius undecimo Saeculo Ecclesiam Graecam a Latina sejunxit, transubstantiati
nem panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi
variis vocibus,quibus conversio,transmutatio, trans lementatio significatur, expresserunt; immo eam μ ισοσύω σιν , idest Transiabstantiatione, diserte nominare non dubitarunt, nec etiamnum dubitant . Theorianus,Scriptor Graecus,qui Siculo xII. sub Ma- eis comeno Imperatore scribebat, sic mentem
suam, ea de re aperit in Epistola ad Sacerdotes &Monachos, quam refert Leo Altatius Exercitatione xx I II contra Creygthonum et Divinus panis antequam consecretur , Inquit,sive addimus sit , sive femmentatus , indisserenter panis est , in dieitur a Divina Scriptura, ut ostendemus et postquὰm veris consecrat, rest, nec avmus , nec fermentatus est, sed Domini corpus in caro eadem ipsamet, nec alia pro alia. una
si quidem es-ipsa, qua ex incorrupta virgines cepta est, inque Patris dextera sedet, σ d nobis Orthodoxis musticὸ accipitur. unde Usterium dicitur,ceis secretum , quod multi non percipiant. Si itaque divinum numen commutat proposita dona in corpus,σSanguinem Christi, frustra fuerit contendere, an id ex aedimo vel fermentato fiat, aut albo , aut rubro vino, o ejusmodi fluitas curiositates de tremendis steriis agitare. Quibus verbis Theorianus Tran- substantiationis dogma aperte profitetur . Qui Onim panem quemcumquς cousecratione sic iam-
488쪽
tari in carnem Christi credit, ut neque iam azymus sit , neque fermentatus, is profecto in ea opinione non est, substantiam panis post consecrationem remanere , adeoque Theorianus , qui Saeculo XII. in Ecclesia Graeca floruit, Catholicum dogma , quod Latini Transubstantiationis vocabulo efferunt, hac in Epistola confessus est. Extant inter Acta Concilii Generalis Lugdunensis II. quod anno MCCLxxIri celebratum est , litterae Michaelis Palaeologi , Graecorum Imperatoris , ad Gregorium X. Pontificem Maximum, in quibus im ter alia Romanae fidei capita, & hoc quoque Imperator se admittere profitetur de pane non se mentato , videlicet panem in ipso Sacramento Nererransubstantiari in Corpus, in Vinum in Sanguinem Domini Iesu Christi. Litteras. etiam Synodicas yo- annis Becci, seu Vecci, Patriarchae Constantinopolitani, di Synodi Orientalis post celebrationem Concilii Lugdunensis II. scriptas edidit Odoricus R naidus ad annum Christi MCCLxxv I I. in quibus perinde testificantur, se certa fide credere, AZ mum panem ut di fermentatum vere transubstantiari in Corpus Domini nostri 'esu Christi, er vinum in Sanguinem ejus , per Sanctissimi Spiritus virtutem
GP operationem. Jam vero, cum hanc reconciliationem Ecclesiae Gricae cum Latina a Michaele Pa-
Dologo, Graecorum Imperatore, in Concilio oecumenico Lugdunensi II., initam Graeci Schismatici deinceps nullis non modis detestati sint, eaquide caula Imperatorem istum , ac yoannem Beccum Patriarcham Constantinopolitanum, hujus unionis promotorem , acerbillimis quibusvis conviciis
proscideritat, hodieque proscindere non desinant δ
489쪽
cum adversus varia Confessionis illius ad Gregorium X. Papam misi.e, nec non Synodicarum Becei Patriarchae Constantinopolitani Litterarum capita, ac in primis adversus quatuor illa praecipua, quae utriusque Ecelesiae, Graecae & Latinae, prae caeteris obesie ajunt, videlicet Spiritum Sanctum, ex Patre Filioque procedere , animas Defunctorum Purgatorio igne expiari, azymum panem legitimam esse Eucharistiae materiam, Romanum Pontificem primatum in universa Ecclesia obtinere ;quin immo , adversus peculiaria quaecum qui Latinae Ecclesiae placita ac ritus , virulento aestudeblateraverint Schismatici Graeci , nihilosecius tantum abest , ut Transubstantiatibnis , Grae-' Ce μετουσία σεως , vocem exhorruerint, nedum ip-
summet fidei Catholicae caput, quod ea voco significatur, ut eadem deinceps Schismatici lubentissime usurpaverint. Ad cusus rei confirmati )nem duo hic proferam luculentissima Graecoruui Schiunaticoruin testimonia, quorum primum est Georgii Scholarii, Patriarchae Constantinopolitaui, qui interfuit Concilio Generali Florentino. Hic quippe in Sermone in Parasceve Larari , postquam asseruit, ejusmodi , seu traii substantiationem , ita fieri, ut accidentia destructo subjecto remaneant, ostendit discrimen, quod intercedit inter Incarnationem di Eucharistiam his verbis , quae reseri, & Latine reddidit doctiisimus noster Michael Lequien in suis Notis in caput xI I i. lib. Iv. S.Damasceni de Fide Orthodoxa: Illic enιm, seu in Incarnatione, inquit Georgius Scholarius ,
neutrum in alterius naturam mutatum fuit, sed in sc risi persona disinitas humanitas exsunt: hic
490쪽
mero, seu in Eucharistia, Creatura in Creatorem me dio eorpore transformatur, qua antea extabat sub- 'stantia panis , Dei Corpus fit, ubi Chrsi Corpus eμι- tur . Majus equidem, ob iniones , quas adduxi, omnibus , qua patraverit Deus, miraculis est tran-
substantiatio Graece ---- , panis in Compus Dominicum, sed qua impo ilis non censetur ab illo, cui perspeisa potentia Dei fuerit. alterum testimonium est Nectarii, nuperi Patriarchae Hierosolymitani, qui, ut videre est apud nostrum Michaelem Lequien loco mox laudato, librum contra Latinor composuit inscriptum, de Principatu Papa, qui anno MDCLxxxii. Giasii in Moldavia editus est . In hoc siquidem libro Schismaticus ille P triarcha pag. zos. narrat, hostiam quamdam,quae
nigrorem ex mucore contraxerat, cum in sacro
disco acerrae imposita fuisset, insolito odore templum omne perrudisse . Tumque, juxta versionem i. Michaelis Lequieu, sic concluditi me miraculum factum esse opinor ad evidenti am magni illius, immensi insterii demonstrationem, nempe quod acci . deritia solummodὸ panis corrumpantur:Iubstantia vero panis semel mutata, o invocatione Sancti Spiritus in veram Corporis Chrisi substantiam 'nversa , nullam prorsus sustineat corruptionem, sed incorrupto permaneat, tanqudm verum propriumq;Christi corpus. Eamdem denique doctrinam de conversione substantiae panis, & vini in substantiam CorporA S: Sanguinis Christi omnes etiamnum profitentur Graci Schismatici, eamque mirabilem conversi
nem exprimunt hac μετουσι ς, voce , quae apud Graecos, ut norunt omnes , idem sonat, quod