Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ni McccxL. & in Aula Capitulari Conventus Fr

trum Minorum sepultus. Petrus Aureolus , nati

ne Gallus, Vermetiae, oppido ad Isaram fluvium, natus , Ordinem Minorum professus, Laurea Doctorali in facultate Parisiensi insignitus. est. Dein . ad Archiepiscopatum Aquensem anno Mcccxx promotus fuit, atque ob ingenii perspicaciam Doctor Facundus appellatus . Edidit Petrus Aureolus Breviarium Bibliorum, sive Epitomen universae Scripturae Sacrae juxta sensum litteralem:. Cominpendium Theologiae: Commentarios in I v. libros Sententiarum : librum de Conceptione B. Virginis Maria: Tractatum de Paupertate & usu pauperi

rerum: Sermones &c. uesanus , natione Italus,

ex Asia, Subalpinorum urbe nobili. oriundus, ct ruit in Ordine Fratrum Minorum, & scripsit Summam Casuum Conscientiae in octo libros distrib tam , quae vulgo mesana dicitur, obiitque circa

annum Mcccxxx. Asesanum alterum paulo post in Ordine Minorum floruisse, Auctorem Commentariorum in libros Sententiarum,S in Apocalypsiin, ac Sermonum de Tempore, recte observat

abus in Bibliotheca Scriptorum ordinis Fratrum Minorum. Circa Radimundum Lusium, quem Tertio Ordini S. Francisii, nomen dedisse, de Saecu- Io XIV. floruisse scribunt Authores Minoritae, nonnulla jam observavimus in Colloquio tertio , ubi ostendimus primo, multas propositiones, ex libris A mundi nulli excerptas, a Gregorio M. Pont. M ximo fuisse ceu Haereticas proscriptas, ut liquet ex ipsius Diplomate,relato a nostro umerico in Dire-όorio Inquisitorum, quod Diploma nec subreptitium,nec ilipposititiu esse bidem evicimus,secunia o F f a do,

462쪽

q a. HISTORIA

do, commonstravimus , R mundo Lusio , propter illas propositiones haereticas, infamem haereseos dicam impingi non debere,quia certissime constat, eum correctioni & iudicio Ecclesiae omnia sua subjecisse opera, ut multis probat adlubus , Min xum Annalista, & post annes Baptiua Sollerius, continuator Bollandi in Dissertatione Histo rica de orthodoxia in libris B. R mundi Lusii genuinis ae supposititiis, quam inseruit tomo v. De Actis Sanctorum mensis Iunii. Ex quo sequitur, non minus Orthodoxiam; immo & sanctitatem mundi Lusii vindicari posse ; quam vindicari solet Orthodoxia, & Sanctitas Ioachimi Abbatis, quem, sicut observavimus in Colloquio III. in Historiana saeculi duodecimi , Honorius III. Pontifex Maximus defendit contra eius Calumniatores ; tametsi Α,

hatis liber contra Petrum Lombardunis

Oecumenici Concilii Lateranensis Iv. judicio fuisset confixus, idque ea solum de causa, quod Λ has Ioachimus scripta sua mandavit tima no malimi vignari Apostolicae Sedis judicio approbanda , seu etiam corrigenda, ut ait ille Summus Pontifex inta Brevi Pontificio, quod ad Antistites Culantinum,& Bisiniacensem in gratiam Abbatis Ioachimi d sinavit. De Vita, & Gestis Rismundi Lulli, ortu Majoricensis ; lege sis post ' adlubum, jam citatum Ioannem Baptiuam Sollerium ad diem xxx. mensis Junii, ubi ex variis Scriptoribus omnia collegit, quae spectant conversionem Romundi Luruli,frequentes ejus peregrinationes, pro dilatatione Fidei Catholicae susceptos labores, heroicas viri hes, Martyrium pro fidei defensione , ei a Saracenis Bugiae in Λfrica illatum, cultum, quo Majoricensea

463쪽

ECCLESIASTICA. ques

censes eum ut Martyrem venerantur, & miracula, quae patravit post mortem. Quae licet omnia in dubium, hic revocare non ausim, his tamen fidem adhibere non teneor, quia Ecclesia Romana, caeterarum Mater & Magistra, necdum Rismundi Lusii Heroicas virtutes , Martyrium , & miracula vindicavit . Innumeros pene libros scripsit R mundus Lusius, quorum Catalogus , quem post madin-gbum exhibet ad diem xxx.Iunii pag.697. Sollerius,r Bollandi continuator, tomo v. de Actis Sanctorum, complectitur libros trecentos triginta & unum , non computata Appendice aliorum librorum, qui sub esus nomine circumferuntur, quique ad Chimiam malori ex parte attinent. Sed, ut candidε fatear, dissicild in animum meum inducere posesiim , ab uno Radimundo Lalis, tot variis occupa tionibus , peregrinationibus , & concionibus distracto, tantam librorum copiam, non dico com poni attentius, sed vel transcribi commodὰ potuisse. De Scriptis Radimundi Lulli varia ac diversa sunt Authorum iudicia, quibus reserendis, ne longior sim, consulto supersedebo, unum dumtaxat,

quod Lullistissuspectum esse haud potest, prose

ram judicium Wadiubi, qui tomo 3. Annalium Minorum ad annum MCC xv. quo obiit Rarmundux Lusius , sic de ejus operibus censet: Quid de genuinis Lusii operibus sentiam, inquit, liberὸ pronuncia bo. Opus Theologicam in libros Sententiarum , eis majorem ingerit admirationem , quὸ copiosius , miris σ inusitatis modis loquendi, omnia fidei comprehendit arcana , deque singulis Theologiae controversiis plures instituit quaestiones. Libri de Contemplatione , O pio qη que argumenta, qua tractat, devotionem

464쪽

x uint,'sidei dilatandae praeferunt ardorem. Praeter . haec ,varii sunt Tractatuli, vario fine oe tempore compacti , qui vagum-versatile, in ad omnia paratum hominis indicant ingenium. . rates Magna , O Par .a , Oraveativa veritatis, admirabiles habent ambages , oe sinuosos anfractus, per quor nec Daedala liaceat incedere, nee ingeniosissimis aliquando Uris etiam

filum susticiat Ariadna, quin in itinere , vel judicio

sepe de iant. Paucos, vel nullos invenias, qui hanc artem, vel artium omnium secretissimumst steri sum , quod singunt, Seminarium, vel, ut, alii volunt ludibrium, perfidia assequantur ...... in universis autem hominis operibus Dius inconcinnus , inaqua- sis , non solum humilis, verum passim barbarus, idiotismis aliorum idiomatum ubique scatens. Methodus irregularis , lucusta oe confusat urum gestarum neque seria , neque lenis, sed levis Em aspera, aliquan-dὸ ridicula, vera tamen O sincera narratio. Modi ,σ termini loquendi d communi dissident loquela The logorum , GP pleraque ejusdem assertiones ὰ communi nostri avi doctrina. Candide etiam fatetur ibidem

adhubus, majorem partem propositionum,quas noster Dinericus in suo Directorio Inquisitorun tanquam haereticas perstringit, offendi in Operibus Asmundi Lulli: sic enim inquit: Poria ex reliquis propositionibus, quas Estmericus centum exscripsit in Directorio, major O potior pars verὸ in ejus operibus reperitur, quarum nonnulla duriores Ocrassoressunt, quάm eas communis Theologorum sebola admittat, aut sine censuris elabi permittat. Hactenus Nasubus, cujus accurato de Finmundi. Lusii operibus judicio lubentissime subscribo. D. Iam intelligo, benemultos ex utroqui

465쪽

ordine Fratrum Mendicantium, Praedicatorum , de Minorum Saeculis XIII.& XIV. prodiisse praeclarissimos Scriptores, nec dubito, quia in aliis duobus ordinibus Mendicantium , videlicet Eremitarum S. Λugustini, Ge Carmelitarum , celebres iti-ddm floruerint scriptores, quos profecto silentio praetermittere haud debemus. M. In ordine Fratrum Eremitarum S. Iustini floruit sub finem Saeculi XIII. & inirium Saeculi XIV. gidius, patria Romanus, ordinis emitarum S. Augustini Prior Generalis, deinda Bituricensis Archiepiscopus. S. Thomae Aquinaris,c- discipulus fuerat, acerrimum sese praebuit

vindicem, & , sicut antea Observavimus, contra Guilleliarum Lamarensem, Minoritam , qui S. Thomadoctrinam primus impugnaverat, librum composuit, quem inscripsit Correctorium Corruptorii operum F. Themra . Laurea Doctorali in Sacra Facultate Parifiensi donatus, ob eximiam , qua fulge bat , eruditionem, Doctoris Fisdatissimi, omnium virorum eruditorum calculo, promeritus est. Interfuit Concilio Generali viennensi celebrato amno MCCC I. ac demum Avenione meritis plenus obiit die xxII. Decembris anni MCC xv I. Multa

scripsit . uidias υmanus Philosophica, Theologica, Moralia, Commentarios in Cantica Cantic rum , in Epistolam s. Pauli ad Romanos, & in Epistolam primam ejusdem Apostoli ad Corinthios , nec non librum de Ecclesiasti a Potestate , quem Philippus Bergomensis in Supplemento Chro-

.nicorum ad annum MCccxv I. recenset, ubi etiam

uictum manum miraculis claruisse, & ελει- tatis merito Beatum Doctorem appellatum scribis.

466쪽

Praeter Onidium manum , alii duo esusdem Ο dinis .Eremitarum S. Augustini Priores Generales Saeculo XIV. Theologiam Scholasticam perdoctis suis lucubrationibus illustrarunt, videlicet Thomas Argentinensis , & Gregorius Ariminensis, quorum primus , seu Thomas Argentinensis, natione Germanus fuit, patria Argentorateruis , unde nomen traxit, Theologus Parisiensis , ordinis Eremitarum S. Augustini Prior Generalis electus Parisiis anno MCCCxLv. cumque annos xII. Magistra

tum gessit let, e vita migravit Viennae in Austria

anno McCCLv I I . Extant etiamnsim Commentarii,

quos edidit in I v. libros Sententiarum . Caeterum, iconiandi haud dobet iste Iraomas Argentinensis lcum altero ejusdem cognominis Thoma de Argentina ordinis Praedicatorum, qui sub finem Saecu-Ii xv. hoc est, anno Mccccxcv. claruit, & scripsit Sermones , Meditationes , Epistolas, & -stiones, ut testantur Tritbemius , &. Simierus. Alter Ordinis Eremitarum S.Augustini Generalis Prior, seu Gregorius Ariminensis, natione fuit Italus , patria Ariminensis, Facultatis Parisiensis Doctor,&Theologorum sui temporis subtilissimus. Edidit Commentarios in I v. libros Sententiarum, in Epi- solas S. Pauli, & in Epistolam Canonicam S. cobi, librum de Uuris, de Sermones de Tempor & de Sanctis. Inter Illustres etiam Saeculi XIV. Scriptores Ordinis Eremitarum S. Augustini, iure ac merito recenseri debent Augustinus Triumphus, di secbardus Hampolus. Summam de Potestate Ecclesiasica edidit Augustinus-Italus,quam Ioanni XXII. nuncupavit , necnon Milleloquium S. gustini, quod Bartholomaeus urbinas , ejus dia

467쪽

scipulus, absoluit, & Clementi re dicavit, testo Trithemio. Natione Anglus & patria Eboracensis fuit Ricbardus Hampolus, qui in plures Sacrae Scripturae libros edidit Commentarios, &alia quaedana opuscula ascetica , quae extant in Bibliotheca Patrum tomo xxv I. Praetermitto , brevitatis

ergo, alios complures ordinis Eremitarum gustini Scriptores, qui Saeculo κIv. in Theologia Scholastica versatissimi Commentarios in I v. libros Sententiarum adornarunt, vel in arte concionandi diu multumque exercitati Sermones ediderunt ,& alia id genus opuscula Sacra . In ordine Carmelitarum Complures itidem Saeculo praesertim x I v. extiterunt eruditi Theologi Scholastici, qui Commentarios in I v. libros Sententiarum scripserunt; eximii Scripturae Sacrae Interpretes , qui Commentarios in Scripturam Sacram concinnarunt; Egregii Concionatores,qui Sermones, & libros de Vita Astetica lucubrarunt, de quibus singillatim disserere, cum mihi non permittant angustiae temporis , duos celebriores hic tantum laudabo , quorum primus , & unus instar omnium est Ioannes Baconas , natione Anglus , in Sacra Facultate Parisiensi Disor Theologus , qui tantam in resolvendis Theologiae Scholasticae quε-ctionibus famam consecutus est,ut Doctoris 'soluti nomen obtinere promeritus fuerit . Scripsit Commentaria in I v. libros Sententiarum ., Compendium Legis Christi; Quodlibetica quaedam Carmeliticum ordinem spectantia , Commentaria in libros Sancti Augustini de civitate Dei, & de Trinitate , in libros Sancti Anselmi de Incarnationeyerbi, Tractatus varios adversus Judaeos, Serm

468쪽

hes varios , & alia opera, quae adhuc inedita sent, quorum Catalogum satis longum texunt Baleus , Piseus , aliique , qui de Scriptoribus Anglis , eorumque operibus disserunt. Alter Scriptor ordinis B.Maria de Monte Carmelo, qui Saeculo XIV. floruit, est Gaido de Perpiniano, e Ruscinonensi Comitatu oriundus, qui hujus ordinis Prior Generalis fuit, deinde Majoricensis in Insulis Balearibus Episcopus, demum Elnensis. Scripsit librum de Haeresibus ad Gaucelinum Cardinalem Episcopum Albanensena,

di concordiam quatuor Evangelistarum . Ejusdem Guidonis Commentarium in Decretum Gratiani extare MS. in Bibliotheca Regis Christianissimi testatur Stephanus Balueius in suis Notis in Gratianum pag. 6qa. & casimirus Oudinas in Supplemento Bellar mini de Scriptoribus Ecclesiasticis asserit, Tractatum de perfectione Vita, quem scripsit idem Gu do de Perpiniano, reperiri MS. in Bibliotheca Col-bertina . Si plura de Scriptoribus Ordiuis Carme-litarum scise aveas, legesis yoannem Baptistam de

Leeana , qui eorum Annales concinnavit, Trith

mium, qui de illorum origine & laudibus scripsit . D. De his Scriptoribus plura scire non desidero, sed unam dumtaxat sub finem hujusce Colloquii percupio habere notitiam illorum Authorum,quos in decima classe Scriptorum S l.XIV. N XIV. reposuisti, quique de Iure Canonico scri

pserunt, aut Epistolas Decretales Romanorum Pontificum in unum corpus redegerunt .

M. Seriem Authorum , qui Saecias XIII. &XIV. de Iure Canonico scrisperiint,incipiam a d - , cti semis Romanis Pontificibus,qui his duobus Sa culta Ecclesiam rexerunt, Epistolas Decretalus edide-

469쪽

ediderunt, quarum deinde variae factae sunt Compilationes, quae ad Jus Canonicum , seu Pontificium attinent. Et primo quidem Innocentius III. Pontifex Maximus , bene multas scripsit Epistolas, quas duobus libris collegit, edique curavit Guillelmus Siristus , postea Cardinalis, Romae anno MDxLIII. His duobus Epistolarum Iunocentii III. libris , quatuor alios ineditos ex manuscripto Codice Bibliothecae Collegii Fuxensis adjecit,ac evulgavit Tolosae anno MDCxxxv. Franciscus B sequetus , postea Episcopus Montispessulanus,a quo etiam additae sunt eruditae Notae. Verum,omnium curas longe superavit Stephanus Balueius, qui Parisiis anno MDCLxxx II. pulcherrimam & castigatissimam adornavit Editionem Omnium , quas reperire potuit, Innocentii III. Epistolarum, quae ceridquantum ad Historiam Ecelesiasticam illius temporis illustrandam , & ad jus Canonicum excole dum conferant, iam observarunt Viri eruditi . Praeter tot Epistolas, quas,ob varia Ecclesiae emergentia negotia , scripsit Innocentius III. alia ejus opera seorsim edita in duos tomos coniecta sunt, quorum priori continentur in primis Sermones,VM riique pii Tra tus, ut de Usteriis Milo, de eon. temptu Mundi, de Sanctorum Nemratione ,--cta atque Decreta Contilii Lateranensis, vinnue etiam in ristum in ejus Matrem. Honorius III. multas etiam scrIpsit Epistolas. Quamvis enim tres tantum illius Pontificis Epistolae in Collectione Conciliorum habeantur, aliae tamen occurrunt apud Odorieum Risnaldum , BZο-vium, Vadisghum, Duchenium , di alios Ecclesi sticos Scriptores,praeter Compilationem integra

470쪽

Decretalium ab Innocentio Cironio,Cancellario Ecclesiae Tolosanae, editam anno MDCxLv. Inter Iuris Canonici peritos Pontifices Romanos censeri debet Gregorius m. cujus sexdeclin Epistolae inter Pontificias relatae fuerunt, & aliae non paucae variis in locis publicatae reperiuntur. Hujus Summi Pontificis justu , sicut antea observavimus, S. Asmundus Pennasortius , Ordinis Praedicatorum , Decretalium libros quinque ex prioribus Compilationibus collegit, & anno MCCxxx. vulgavit . QSod quidem ut clarius intelligas, observare debes,post editum Gratiani Decretum novas subinde a sequetItibus Romanis Pontificibus emanasse Epistolas , &Constitutiones, quae cum jus facerent in rebus Ec- clesiasticis, earum accessione locupletari Canonicam Disciplinam necesse fuit. Primus itaque Berin, Praepositus Papiensis , ac deinde Episcopus Faventinus , Decretales praesertim suae aetatis Pontificum Epistolas in quinque libros collegit paulo anter annum MCxC. Haec est prima Collectio, seu Compilatio Epistolarum Decretalium Romanorum Pontificum. Emergentibus deinde aliis subinde Sedis Apostolicae Constitutionibus, secunda Collectio, seu Compilatio ter a tribus Authoribus conse est, Gilberto videlicet Abbate, Alano Episcopo Antisiodorensi,& Ioanne Galensi seu GDiensi , Volaterris in Tuscia nato. Praevaluit tamen ea Collectio, seu Compilatio, quam Ioannes Vadisinis composuit. Tertiam Collectionem ex Regestis Innocentii M. compilaverat Bernardus , Archidiaconus Compostellanus , quae non est recepta . Unde Innocentius m. aliam Collectionem , quam

vocavius Tertiam, cunsici jussit, di auctoritate pu

blica

SEARCH

MENU NAVIGATION