Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Quae cum Ita sint, vehementer mirari subit , qua fronte Haeretici audeant asserere, Innstentium IILPontificem Maximum, invexisse Saeculo XIII. dogma de Transubstantiatione, seu de conversione ssubstantiae panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi, cum tamen ipsimet Graeci Schismatici ante & post Innocentiam III. ad haec usque nostra tempora constanter propugnent, fieri in augustissimo Eucharistiae Sacramento conversionem substantiae

panis. & vini in Corpus & Sanguinem Christi,

eamque conversionem esserant hac ι---ις --

ce , quae idem apud Graecos pollet, ac apud Latinos Transubstantiatis . Credibile autem non est , Graecos Schismaticos, qui Ecclesiam Latinam is acerrime insectantur, voluisse a fide majorum suo. rum circa Eucharistiae Sacramentum discedere, Scamplecti dogma de Transubstantiatione, seu diconversione substantiae panis de vini in Corpus &Sanguinem Christi, si revera illud dogma, ut fin-punt Haeretici, ab Inuocentio M. Pontifice Maximo in Concilio Lateramensi I v. habito ann. MCCxv. in Ecclesiam fuisset invectum. Facessant ergo Hae retici, sitasque crassiori filo consutas fabulas ta dem aliquando decantare desinant. D. Fuitne semper in Ecclesia Graeca, seu orientali, usurpata haec μει πή-u vox, di in Ecclesia Romana, seu Latina, perpetuo usu consecratum istud Transubstantiationis nomen ad significandam conversionem, quae fit in Eucharistiae Sacramento, substantiae panis & vini in Corpus & Sanguinem

Christi

M. Certum est,utramq;Ecclesiam tam Grais

492쪽

Domino ad haec usque tempora semper credidisse, fieri in augustissimo Eucharistiae Sacramento comversionem substantiae panis & vini in Corpus.&Sanguinem Christi, idemque dogma etiamnum profiteri non solum Ecclesiam Romanam , .sed etiam omnes Orientales, tam Catholicos , quam

Schismaticos, & Haereticos, licet in aliis fidei capitibus a se invicem communione disiuncti sint, ut in Jacobitis, Eutychianis, Nestorianis, Moscovitis, de aliis, qui per Orientem iunt dispersi, videre est, quos eamdem fidem de conversione substantiae panis di vini in Corpus & Sanguinem Christi adhuc

retinere, Sole claruis demonstrat Antonius .arna,

dui in suo opere perpetuitate Fidei . Cum igitur omnes totius Orbis Christiani Ecclesiae in hoc fidei

dogmate semper consenserint, & adhuc conse viant, ineptum omnino est, inquirere, utrum antis quitus Graeci ad significandam conversionem, subitantiae panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi usi sint hac voce mτουσίωσις, & Latini hanc Tra substantiationis vocem ante Concilium Generaleti Lateranense IV. usurparint Sufficit quippe, ut antiqui Patres Graeci in Ecclesia Orientali, di ant, qui Patres Latini: in Ecclesia Romana conversi rnem substantiae panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi, quam nunc Graeci per ια-- vicem,& Latini per Transubstantiationis nomen signi-' ticant, aliis aequi nollentibus vocabulis tradiderint. Porro, inter antiquos Patres Graecos cbr clomita conversionem panis & vini in Corpus di Sangiu-nem Christi nominat Gregorius Nisienus , Cyrillus Hierosolymitanus ρα---, α Sanctus Damascenus ει--πιν, quae om nia

493쪽

n Ia voeabula significant Conversionem, Transmutationem , Transelementationem , eamdemque plai ad habent significationem , qua pollent istae voces msσιωσις, εc Transubstantiatio , quarum prima nunc Graeci , altera Latini ad exprimendam conversi

nem substantiae panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi, uti solent, ut videre est apud iam citatum doctissimum P. Michaelem Leauten in suis Notis in Cap. XIII. libri IV. S. Damasceni De Omthodoxa Fide. Esto itaque ad exprimendam conversionem panis de vini in Corpus & Sanguinem Christi non semper Graeci hac μετουσί. ne voce uti fuerint, de Latini hoc Transubstantiationis nomen ante Concilium Generale Lateranense IV. sub Innocentio III. habitum non usurpaverint,inde tamen perperam inferunt haeretici, Transubitantiationis dogma ab Innocentio III. fuisse Saeculo XIII. in Ecclesiam invectum . Nam licet antiqui Patres,cum Graeci, tum Latini, hasce voces, quibus nunc utuntur Graeci & Latini, non usurpaverint, alias tamen aequi pollentes, & eamdem pland significationem .habentes ad exprimendam conversionem panis &vini in Corpus ti Sanguinem Christi adhibuerunt. Alioqui, si quid roboris haberet istud haeretic

t rum argumentum, dicendum esset, antiquos Pa-i tres Graecos & Latinos, necnon Christianos triumi priorum Ecclesiae Saeculorum non credidisse, Ver- , Dum Divinum esse consubstantiale aeterno Patri, i quia non usi sunt hac ὁμοήσιας, seu consubstantialis, i voce , quae solum in Concilio Nicaeno I. celebrato, anno CCCxxv. contra Arianos fuit in Ecclesia con-

secrata, & in usu apud fideles. Dicendum quoquei esset, antiquoi Patres Graecos & Latinos, atquet i Hli a omnes

494쪽

omnes Christianos non credidisse ante haeresiai Q cham Nestorium , MARIAM Virginem esse Dei- param , seu Matrem Dei, quia usi non sunt hae θωτοκος, seu Matris Dei, voce, quae tantum in Concilio Ephesino ad configendam Nestorii haeresim anno CcCCxxx I. indicto apud Christianos frequentari coepit. Certὰ norunt omnes , qui in Historia Ecclenastica sunt versati, Ecclesiae Catholicae solemne semper fuisse novas haereseon pestes novis nominibus refellere . Sic Patrem Ingenitum appellavit . Sic nomen 'postasis , nomen Incarnationi

nomen ipsum Trinitatis, in sacris licet litteris non usurpatum adhibuit. IQuorsum ergo ad veritatem sacrosanctae Eucharistiae a Christo Domino traditam, ab Apostolis praedicatam , a Sanctis Patribus Graecis ἀe Latinis perenni traditione propagatam

clare exprimendam, & contra prophanas haereti- Corum novitates tutandam, non potuerunt Patres Concilii Generalis Lateranensis IV. ab Innoceu μεio Q. convocati hoc Transubstantiati is nomen

solemni Decreto adoptare , & in Ecclesia Catholica consecrare t Addo etiam falsum esse, istud Tran- substantiationis nomen fuisse primum a Concilio Lateranensi IV.invectum, cum illius aperte memi merint Stephanus Eduensis , & Petrus Busensis , qui Saeculo XII. vixere , quanquam tamen in usu iam, Ilari apud omnes non adhiberetur ante laudatum istud Concilium, quod praedictum nomen, ad ines fabile illud mysterium explicandum perquam aγPositum, publico usu, ad obstruenda haereticorum ora, consecratum in Ecclesia es e voluit. D. Observasti in secundo Colloquio, Ioari

nem, vulgo dictum vigesimum secuddum ., Sα-

495쪽

culo XIV. Romanum Pontificatum tenuit, haereseos insimulari a nonnullis,qui asserunt,hunc Summum Pontificem non solum ex animo propugnasse

veterem quorumdam erroneam sententiam, quod

Sanctorum Animae ad supremi diem usque judicii Visione Dei Beatifica non fruantur; sed eam, ut dogma Fidei Ecclesiae credendam proposuisse .

Hunc Summum Pontificem ab hac calumnia hic Vindicare debes, quo certissime constet, Doctrinam Ecclesiae Romanae Saeculo decimo quarto pu ram ac illibatam perstitisse . M. Certa suppetunt monumenta, quibus facile evincitur, Ioannem XXII. Pontificem Max, mum nullo unquam decreto approbasse, nedum toti Ecclesiae credendam proposuisse veterem re erroneam illorum sententiam, qui censebant, pro crastinandam esse visionem Dei beatificam, hoc est Sanctorum Animas Visione Dei ante supremi iudicii diem non fruituras. At enim non potest melius nobis innotescere, quamam fiterit mens & sen- itentia dioannis XXII. circa statum animarum post mortem , quam ex eodem Summo Pontifice , qua

saepius declaravit ac professus est, ea, quae de dii tione beatitudinis Sanctorum usque ad diem judisti nonnunquam praedicaverat, ac defendisse visus erat, a se fuisse prolata tantum ad veritatem indagandam, nec quidquam super hac re unquam demuitum esse. Id primo diserte testatur Ioannes XXII. . in Epistola,quam anno McccxxxIII.scripsit ad Phiasinum Galliarum Regem , in qua haec habet: Propter hoc, ut veritas possi melius aperiri, Nos interdum in nostris sermonibus mentionem habuimus, non

proferendo verbum de uestro rapite, Ad dicta Script

496쪽

Sacra, O Sanctorum t multique tam cardinales ,

quam alii coram nobis, σ alibi in suis sermonibus pro contra, de ista materia sunt locuti,, nedum in Ier- monibus , immo publicὸ , P latis, ae Magoris in Tbeologia praesentibus, est in Curia pluries quae, io lu-j modi,uisic plenius possit in veniri veritas,ai putata. Idem scripsit Agoannes XAILin altera Epistola,quam anno sequenti, seu Mcccxxxiv. direxit ad Galliarum Reginam. Ex quibus duabus Epitiolis, quas

Odoricus Rivnaldus ad annum MCCcxxx III. &MCC cxxx Iv. restit, manifesto constat, Ioan. XXII.

permisisse dumtaxat, ut haec quaestio de dilatione aheatitudinis usque ad supremi judicii diem, quae

tum temporis decretorio Ecclesiae judicio necdum eliquata erat, de in dogma fidei transierat, in utramque partem ventilaretur, ut ex publicis Ilieologorum disputationibus patesceret veritaS. At, cum nonnulli malevoli & iniqui obtrectatores, quos inter erant Michael Casenas, Guillelmus Ohamus, Bonagratia, Franciscant, & iiii, qui Ludovici Bavari Imperatoris Schismatici partibus adhaere-hant,inde ansam & occasionem arriperent sinistros rumores spargendi contra Ioannem XXII. eumque

Palam calumniandi, quasi negaret Animas, qui spost hanc vitam nihil superest flammis piacularibus purgandum,potiri Visione Dei beatifica usque ad supremi judicii diem: tunc Ioannes XXII. publicuna Cardinalium Consistorium indixit die rata mensis Januarii anni Mcccxxx Iv. in quo, Tabellionibus publicis etiam praesentibus, fidei suae declationem edidit his verbis r Ne quis sinisero interpre- rari post, Nos sensisse aliquid, aut sentire, quod Sacra Ariptura obviet, ot Fidei orthodoxae, auimuin Er

497쪽

protestamur expressὸ, quod quidquid in quastione , seu

materia visionis animarum, videlicet an anima a peccatis, O poenis peccatorum purgatae videant Divinant sentiam illa visione, quam Apostolus appellat faci lem . seu quacunque alia materia in sermonibus O co lationibus nostris diximus, allegavimus ,seu proposuimus. non intendentes aliquid determinare, vel decid re, seu credere , quod esset quovis modo Scriptura sacra obvium, vel contrarium Fidei orthodoxa, sed

Ilud Diam tenὰre, O eredere , quod O Scriptura po- est O poterat,oe catholica Fidei convenire;σ si Dr' an in praedictis sermonibus, .el collationibus aliqua a qua vel Scriptura sacra , seu Fidei orthodoxa quovis modo essent, vel viderentur obvia , ipsa prater inten tionem d nobis fuisse prolata, dicimus es' asserimus,

eaque revocamus expres/, non intendentes illis adb rere, nec ea in prasenti defendere , nee etiam in futuo rum. Quin, die III. mensis Decembris ejusdem anni Mcccxxxiv. Ioannes XXII. lethali morbo cor

reptus, ac propedidm moriturus fidei suae circa' Visionem beatificam hoc reliquit testimonium, di

cenS: Fatemur, or credimus , quod Anima purgot- ,

separata d corporibus, sunt in Coelo , σ Qident Deum ac Divinam Essentiam fucis ad faeiem . Utramque Fidei Ioannis XXII. declarationem Benedictus, Vul O dictus XII. ejus in sede Pontificia Successor, in .seruit suo Diplomati dato Avenione an.McccxXXV. quod ex MS. Vaticano integrum resert Odoricus R naidus ad annum Mcccxxxxv. Praeterea Dan nis XXII. mentem ac sententiam, circa statum Ani marum post mortem, perspectam,ac exploratam

reddunt tria ejus Diplomata, quorum unum dedit pro Canopuatione S. Thomae Aquinatis,

498쪽

pro Canonietatione S. Ludoviei, Episcopi Tolosani,& tertium pro Canonizatione S. Thoma , Hersorisdiensis Epilcopi, in quibus protestatur Summus ille Pontifex, Sanctos illos cum Christo regnare in Coelis, & Uisione Dei beatifica perfrui. His certi ssimis monumentis aperte falsi convincitur insepostura Haeresiarchar qui librotionum cap.7. haec impudenter scripsit: Expungant, inquit, d numero Pontificum oportet, Ioannem XXV. qui palam asseruit, Mimas esse mortales, undque eum eorporibus interire usque ad diem usurrectionis . Atque ut videas totam Sedem cum praecipuis suis D turis tunc prorsus concidiise , nemo Cardinalium huic se tanta insania opposuit. Sed Sc bola Parisiensis I gem Galliae compulit, ut ad palinodiam hominem cogeret. Rex ejus communionem suis interdixit , nisi morae resipisceret; idque de more publicavit per praconem . Hac necessitate adactus ille, errorem abjuravit, di ad marginem ait: Testis dioannes Gerson , qui tune vis bat. Hactenus petulantissimus ille Heresiarch- , cujus quot verba, tot putida sunt mendacia: Priamum mendacium est, dum ait, 'oannem XXII. asseruisse Animas esse mortales, unaque cum corporiabus interire usque ad diem Resurrectionis, cum is 'men ex antiquis monumentis , & ex locupletis, His testimoniis probatae fidei Scriptorum coaevm

rum certissime constet, Ioannem XXII. nunquam aD struisse, animas eue mortales, unaque cum corpo

ribus interire usque ad diem. Resurrectionis , sed .

illum dumtaxat,ut Doctorem privatum,plus aequo 'visiet sententiae: quorumdam veterum Patruma

inca procrastunatio'em Visionis Dei usq; addi a

499쪽

ris, ut iam observavimus, necdum solemni Eccleosiae judicio erat proscripta, utpote quae confixa s lum fuerit in Concilio Generali Florentino habito

anno Mccccxxx IX. qua tamen non obstante iselius Concilii oecumenici definitione,scelestissimus Haeresiarcha caminus eamdem opinionem, ab Ecclesia licet ut haereticam damnatam, obstinato animo propugnavit, sicut alibi ostendimus. Alterum mendacium profert Calvinus, dum assirmat, ne misnem fuisse, qui huic sententiae se opponeret; cum tamen Academia Parisiensis in Saltu Vincennarum congregata hanc sententiam de dilatione beatitudinis usque ad supremi judicii diem damnaverit, suaeque censurae ad petitionem Philippi Ualsi Galliarum Regis authenticum porrexerit Instrumen- tum, Magistrorum omnium subscriptione & sigillis munitum, quod integrum Responsioni sua ad πι- flerium iniquitatis inseruit noster Ioannes Co etea. Massiliensis Episcopus, illudque uassius Bulaus t mo I v. Historiae unisersitatis Parisiensis ad annum Μcccxxx I I. iterum retulit, ac originale in manis bus Fratrum Praedicatorum se Lutetiae vidisse testatur Pbilippus Gammaeheus, Doctor Sorbonicus, in primam Secundae, quaest. q. cap. a. Contra eam dem sententiam de dilatione Beatitudinis usque ad

supremi judicii diem doctissimum scripsit Commentarium noster Durandus ά S. Porciano, Episcopus Meldensis, quod odoricus Ronaldus ex Codice Vaticano descripsit, suisque Annalibus inseruit. Tertio, mentitur Calvinus,dum scribit, quod Sch Ia Parisiensis meis Gallia eompulit,ut adpalinodiam Ioannem XXII. eogeret; cum potius Academiae Pa

risiensis Doctores, jussit Philippi Ualesii, Galliae

500쪽

llegis in Saltu Vincennarum, ut mox dixImus . congregati, istud de Ioanne XXIL testimonium Regi perhibuerint, dicentes: Multorum fide dignorum relatione audivimus , quod quidquid in hae materiac scilicet de procrastinatione gloriae Sanctorum uiaque ad diem judicii ) Sua Sanisitas dixit: non asserendo, seu opinando protulit, sed solummodὸ recitando. Quarto, a vero omnino abhorret, quod subjungit Caminus, dicens et Isxs seu Philippus Valesius , qui tunc in Galliis regnabat, P ejus, seu Ioannis XXIL

commundonem suis interdixit, nisi mox resipisseret . Hae necessitate adactus ille errorem abjuravit. Id, inquam, a veritate Historiae omnino alienum est, tum quia apud nullum Scriptorem coaevum legitur , Philippum Valesium, Galliarum Regem, communionem Joannis XXII. suis subditis interdixisse ;tum quia etiam, omnes ad unum Scriptores, si e cipias Guillelmum Ohamum, qui Ludo.iei Bavari Imperatoris Schismatici stipendiarius erat, testantur,

Joannem XXII. nullum unquam errorem Propugnasse aut abjurasse,eo quod sententia de dilatione Visionis Dei usque ad supremi judicii diem, in .

quam Joannes XXII. ut Doctor privatus, inclinare visus est, nondum ab Ecclesia esset damnata, nec ullo solemni Decreto ab ea definitum, Animas corporibus exutas , ac plene purgatas, in Coelum mox reeipi, O intueri elarὸ ipsum Deum trinum in uanum

scuti est. ae tandem veritas plane dilucidata , de totius Ecclesiae judicio in Oecumenica Synodo Grentina sancita ac firmata est. Non me fugit, Retrum de Asinuo, Cameracensem Episcopum , α postea S.R.E. Cardinalem, in quadam orationi,

4m habuit coram Carolo n. m. Idus Ogcombris

SEARCH

MENU NAVIGATION