장음표시 사용
511쪽
eium habere, quod nullam inordinationem importat, esset illicitum. Denique , concludit S. Thomas: sine quibus circumstantiis tutum non est plures habere Praebendas , quantumeumque Dispensatio interveniat; eo quod dispensatio humana non aufert ligamen Iuris
naturalis , sed 1 tam ligamen Iuris positivi, quod per hominem statuitur , O per hominem dispensari potest.
Ex qua S. Thomae dogrina manifesto colligitur, Beneficiorum pluralitatem, quae his munita non est circumstantiis ab illo Doctore Angelico assignatis, illicitam esse, meritoque damnatam Canone x Ix. Concilii Lateranensis IV. sub Innocentio m. anno MCCxv. celebrati, quem Canonem postea Saeculo XIV. renovarunt Summi Pontifices Ioannes XXII. in sua Decretali, quae incipit, Execrabilis Oc. & urbanus V. in sua Constitutione, cujus initium, Horribilis Oc. Refert etiam Odoricus naidus ad annum Moccx I. fuisse Ecclesiae Gallicanae Praesulem Anonymum, qui in Concilio Generali Viennensi contra Beneficiorum pluralitatem acriter invectus est his verbis: Hodid, quod eum dolore referendum est, una persona , aliquando minus idonea, quatuor vel quinque in diversis Ecelsis obtinet B neficia , idest , quinque vel quatuor dignitatex, aliquando tres vel duas ς-immis, quod non est min mum inconveniens vel absurdum, una persona, cui δε- euniam statum suum una fusceret canonica vel P benda, decem vel duodecim in diversis Ecelsis Obt ner , in aliquania plures , sicut vidi. Heu i aliquan-d4 una persona tot obtinet dignitates, Persionatus vel
Dia, quot ex eis posset quinquaginta vel sexaginta exercitatis em litteratis personis suscienti mὸ provideri . Ex quo pernicios abusu sequitur de actio E
512쪽
clesiarum, defectus servitiorum Ecclesiasticorum, ener- vatio σ dissipatio studiorum , quae modernis temporibus ubique terrarum depereunt, propter hoc quod bonis Scholaribus exercitatum ingenium babentibsts provideri non potest per Praelatos Oc. Hanc generalem observationem de pIuralit te Beneficiorum Saeculis XIII. & XIV. inultis Summorum Pontificum & Conciliorum Decretis proscripta, altera excipiet observatio de Residentia, quae Episcopis , Canonicis, de Curatis, oinnibusque Beneficia curam animarum habentia obtinentibus fuit iisdem Saeculis XIII. & XIV. Sacris Ecclesiae Canonibus imperata. Episcopi tamen a Residentia legitimer dispensati aliquando censebantur, tum ob causam pietatis, quando videlicet ad- eunda erat Apostolica Sedes , ad reverentiae, '&obedientiae significationem ei exhibendamia , tum etiam ob causam necessitatis, nimirum quando interesse debebant Conciliis Generalibus , vel adibant Concilia Provincialia, quae Metrinpolitani singulis annis celebrare tenebantur, ut sanxit Concilium Generale Lateranense IV. sub Innocentio m Summo Pontifice, Canone vI. ubi sic statutum est : Sicut olim d Sanisis Patribus noscitur institutum , Metropolitani singulis annis eum suis Suffraganeis Provincialia non omittant Concilia celebra re . In quibus de corripiendis excessbus , O moribus reformandis, prasertim in clero, diligentem habeant cum Dei timore tractatum σc. Hanc Conciliorum Provincialium celebrationem , quae sensim sinisensu Ssculo decimo quarto in desuetudinem abire cceperat, imperavit Pontifex Maxumus, in Epistola ad Petrum Airchiepiscopum NM-
513쪽
di in suis Ecclesiis Beneficiarios studentes, eorumque Professores dispensavit Saeculo XIII. Honorius III. in Decretali super specula ; De MagiFris ,
cujus haec sunt verba: Docentes vero in Theologica Facultate , dum in Scholis docuerint, O studentes in ipsa , integrὸ per annos quinque percipiant, de licentia Sedis . epostolica, proventus Praebendarum, O Beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consu tudine vel Statuto, cum denario fraudari non debeant in Vinea Domini operantes. Istam Honorii III. Dein cretalem Saeculo decimo quarto Clemens V. anno
Clericos Beneficiarios bonorum Ecclesiast corum dispensatores dumtaxat & oeconomos,sed non dominos esse,saepius declararunt Concilia Nationalia Saeculis XIII. & XIV. celebrata, quorum Canones in Colloquio IV. laudavimus. Eamdem doctrinam S. Thomas, qui Saeculo XIII. vixit, diserte tradit Secunda Secundae , Quaestione CLxxxv. Art. v II. ubi Episcopos bonorum Ecclesiasticorum dispensatores & procuratores , non dominos esse docet his verbis: Aliter est dicendum de propriis
bonis, qua Episcopi possidere possunt de bonis E
clesiasticis. Ram propriorum bonorum verum domi nium habent. undὸ ex ipsa rerum conditione non' obligantur ut ea aliis conferant , sed possunt ea veisibi retinere , vel etiam aliis pro libito elargiri. Possunt ramen in eorum dispensatione peccare , propter ruor dinationem assectus, per quam contingit quod velsibi plura conferant, quam oporteat, vel aliis etiam non subveniant , secundiis quod requirit debitum charita
514쪽
tis . Non tamen tenentur ad restitutionem, quia bu jusmodi res sunt eorum dominio deputatae r Sed Eccle- fasticorum bonorum sunt dispensatores vel procurato res . Sunt autem bona Ecclesiastica non solumi usus Pauperum, sed etiam ad cultum Divinum o necessitates Ministrorum expendenda .... si aliquidsibi retinuerit visiopus de bis, qua sunt pauperιbus er ganda , vel etiam in usum Ministrorum, aut in cultum Divinum expendenda, non est dubium quin contra
fidem dispentationis agat, O mortaliter peccet, ad
Clericos exactionibus, procurationibus, Vectigalibus, pedagiis subdi passa non est Ecclesia
XIII. & XIV. Saeculis, etiam ratione patrimonii &haereditatis , nisi uxorati essent, vel mercaturam exercereiit,& Censuris Ecclesiasticis eorum immunitatem defendit. Districte quoque prohibuit Eoclesia , ne Clerici Laicum Iudicem sibi constituerent , aut ad Laicorum Tribunalia traherentur, ut videre est: in multis Conciliorum Canonibus,quos in quarto Colloquio retulimus. Hanc Ecclesiarum, Clericorum , & bonorum Ecclesiasticorum imm nitatem . egregie , ut alibi observavimus, Petrus Bertrandus AEduensis Episcopus . & postea S. R. E. Cardinalis , Saeculo XIV. totius Ecclesiae Gallicanae nomine coram Philippo Valesio , Galliarum Rege,tuitus est contra Petrum de Cugneriis Regium Advocatum , pro Baronibus, & SaecuIaribus M gistratibus perorantem , qui, licet non dissileretur , judicium de causis clericorum ad Episcopogde jure spectare, aliquos tamen excipiebat casus scilicet primo crimen furti. Secundo, Clericorum
conjugatorum cilicta. Tertio , si absquc Tonsura
515쪽
& veste Clericali essent in crimine deprehensi . Quarto,si de ipsorum conjugibus ageretur. Quinto, Clericos in terris Baronum a Ministris Ecclesiasticis capi non posse pertentedat. His excepti nibus Immunitatem & jurisdictionem Ecclesiast,
cam limitare ac elevare pro viribus studebat Petrus de Cugneriis, quem adeo nervose consutavit laudatus Petrus Bertrandus Episcopus AEduensis ,
ut Philippus Valesius, Rex Christianissimus, libratis
aequa lance hinc inde momentis , Immunitatem de Iurisdictionem Ecclesiasticam sartam tectam in suo Regno conservari voluerit, & Petrus de Cugneriis, qui eam impugnare ac labefactare ausus fuerat, in vuIgi fabulam abierit. Caeterum, etsi Clerici Sae cutis XIII. & XIV. ab exactionibus liberi essent, de Laicorum Iudicum Tribunalibus exempti , interdum tamen Summi Pontifices, ob publicas Ecclesiae necessitates, praesertim pro Expeditione Sacra, di ad bellum contra Haereticos Albigenses confisciendum, legem imposuerunt Clericis Decimas persolvendi Regibus ac Principibus Laicis ad cer. eum tempus praefixum, ut constat ex multis exemplis, quae reseruntur a Scriptoribus horum temporum , & quae, brevitatis ergo, silentio praetermit to. Permiserunt etiam Summi Pontifices Galliarum Regibus, ut flagitiosos Clericos propter crismina homicidii, mutilationis , aut alterius enor mis facinoris, vel etiam super hujusmodi criminisbus publice diffamatos , in carceres suos detrude
rent, non ut jus aliquod in eos exercerent, sed Praesulibus traderent, ne in effraenatam licentiam
impunitatis spe prorumperent isti Clerici gravissimorum crimavita nota inulti . Hoc privilegium
516쪽
Nicolaus IV. Pontifex Maximus concessit Philippo m. Regi Christianissimo, anno MCCLxxxv I I I. ut videre est apud Odoricum Risnaldum ad hunc annumnum. xxxv I I. Idem Privilegium yoannes XXII. anno MCCCxv II. indulsit Phidippo Regi Christianissimo, sicut ad hunc annum num. XIII. refert citatus Odoricus Raynalus.
Denique, circa Disciplinam Ecclesiae, quae in administratione Sacramentorum Saeculis XiII.& XIV. frequentari solebat, generatini observare debes primo,viguisse adhuc Saeculo XIII. antiquum morem baptizandi per immersionem, sicut S. Thomas, qui eo Saeculo vixit, aperte testatur 3. Parte sus Summae Quaestione Lxv I. Art. v II. ubi ait: Quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis, quia hoc habet communior usus . Et in responsione
ad secundum sibi propositum argumentum inquit:.Ad secundum dicendum, quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae ctristi, O ideo bie modus baptizandi communior est O laudabilior . id etiam confirmat Articulo octavo ejusdem quaenis, ubi docet , quod communis ἐν observatur in Baptismo trina immersio, o ideo graviter peccaret alitὸν baptizans, quasi ritum Ecclesia non observans. Ast, sub finem Saeculi XIV. evanuit apud Latinos ritus baptizandi per immersionem, & obtinuit mos conferendi baptismum per effusionem , ut liquet ex omnibus Ritualibus, quae a tempore Sae culi XIV. edita sunt, in quibus, omissa immersione , solius etasionis in baptismi administrationi modus praescribitur. Cur autem Ecclesia Latina hunc antiquum per immersionem baptietandi mo
517쪽
plex ratIo a Theologis afferri solet. Prima est , quia Ministri, ubi in Ecclesiis desiit Diaconorum copia, baptizandos, adultos praesertim , immer
gere vix potuerunt. Secunda,quia cum parvuli recens nati majorem constituerent baptizandorum numerum, periculum fuit, ne ex eorum immersio ne eorum valetudini aliqua labes inferretur. Teristia,quia Ecclesia tam ministrorum,quam suscipiet liuni Baptismum pudori consulere voluit, cui quidem pudori, cum non amplius extarent Diaconis,sae, quibus sceminas, quae erant baptizandae, immergendi cura olim incumbebat, dissicili negotio consultum fuisset, si baptisma, steminis praesertim, ut fiebat antiquitus , per immersionem fuisset col
Praeterea, circa administrationem Eucharistiae, quamvis Saeculo XIII. antiqua adhuc vigeret consuetudo communionem dandi sub utraque specie, nihilosecius in quibusdam Ecclesiis communio sub unica tantum specie, scilicet panis , popu- lo porrigebatur. Hujus consuetudinis testis est Iocupletissimus S. Thomas, qui 3. Parte suet Summi inaestione Lxxx. Art. xI I. haec habete Ex parte au i tem sumentium requiritur summa reverentia, oe caui tela, ne aliquid accidat, quod vergat ad injuriam tant ii Usterii; quod praecipuὸ posset aceidere in Raguinis i sumptione , qui quidem si ineaatὸ sumeretur, de facilii posset est undi: O quia erevit multitudo populi Chri-1 Iiani, in qua continentur senes in juvenes o parum i si , quorum quidam non sunt tanta discretionis, ut 1 cauretam debitam elaea usum hujus Satramenti acti
beant, ide)providὸ in quibusdam Melesiis observa' i rur, μι populo sanguis sumσndui non depur , sed solam
518쪽
d Sacerdote sumatur. Contendunt multi Viri eruditi post do,issimum P. Ioannem Morinum , Congregationis Oratorii Presbyterum , in libro Poenitentia, formam absolutionis , quam Sacerdotes in tribunali Poenitentiae adhibebant, fuisse in Ecclesia Latina ad duodecimum usque seculum dumtaxat deprecativam, quali etiamnum Graeci utuntur in Sacramento Poenitentiar, sed non fuisse indicativam, seu his verbis conceptam et Ego abso vo te ἀ peceatis tuis . At, ut ut sit de hac Patris Morini, de aliorum Theologorum sententia , quam hic discutere animus non est , certum est, Saecu- Io XIII. formam Sacramentalis Absolutionis in is Ecclesia Latina non fuisse deprecativam, qualis est apud Graecos, sed indicativam, sicut nunc usurpatur in Ecclesia Latina . Hujus rei testem omni exceptione majorem proferam S. Thomam, qui in opusculo xx II. cap. II. impugnans aliquem Scriptorem , qui Saeculo XIII. multa antiquorum Authorum laudabat testimonia pro sola deprecativa absolutionis forma in Sacramento Poenitentiae adhibenda,sic respondet Doctor ille Angelicus ; Nunquid etiam si nune viverent idest illi Authores citati ab illo Scriptore, quem refellit praejudicare
possent communi sententia Magistrorum Parisiis regentium , qui contrarium sentiunt, decernentes absqueois verbis r Ego te absolvo, absolutionem non esse per solam deprecativam orationem . Praetermittere hic
non possum observationem, quam mihi suppeditat idem S. circa Jejunium Quadragesimaleo , quod ad duodecimum usque saeculuin in Ecclesia Latina vespere tantum solvebatur, sed ineunte Saeculo XIII. mox ille antiquua mutatas est, & hora
519쪽
nona solvi coeptum etiam in Quadragesima ieiunium, sicut testatur Doctor Angelicus Secunda SNcunda: Quaestione xLvI I. Art. v I I. in quo inquirit,
xtrum hora nona convenientὸν laxetur ad comedendum his , qui jejunant i At jejunium etiam tempore
Quadragesimae, quod, teste S. Thoma, Saeculo XIII. solvi dumtaxat poterat hora nona, tandem cade te Saeculo XIV. hominibus majorem ad relaxationem pronis, ad meridiem solvi coepit, & ad jej nium quadragesimale satis superque, sufficere uisum est, si Oificio vespertino circa meridiem pernsoluto pranderetur, Ecclesia infirmitati hominum indulgente , ut caenae mutarentur in prandia meridiana , modo, quae jejunio essentialis est, refecti nis unitas servaretur, nec meridie pransi vesperet Coenarent. Hinc merito inseras Coenulam serotis nam , quae Collatio vulgo vocari solet, fitque nunc tempore Quadragesimalis jejunii, ex hominum relaxatione ortum habuisse , eique nec Sanctos Patres , nec Conciliorum Canones suffragari, nec Ecclesiam lata lege consensisse unquam, quamvis eam
D. Placent mihi admodum generales istae , quas hactenus in Disciplinam Ecclesiasticam. Sqcuviorum XIII.& XIV.praemisisti Observationes.Nunc Particulatim percensere debes praecipua Disciplinae Ecclesiasticae capita , quae spectant Iura & Oitacia Metropolitanorum , Electiones, di jurisiicti
nem Episcoporum, ordinationes Clericorum, co rumque ad Ecclesiastica Beneficia promotiones . . Haec erant Saeculis XIII.& XIV. Iura di ossicia Metropolitanorum. Primo , absolvere poterans
ςORqui excommunicati fuerant a suis Suili4ganeis,
520쪽
vel eorum ossicialibus, si a sentetitia lata ad eorum tribunal appellatum esset, illos tamen absoruuere non poterant qui ab Archidiaconis, aut aliis Subditis Susaganeorum suorum erant excommunicati , quia horum Iudices non censebantur , sed Episcopi, seu Metropolitanorum Sustraganei, ut constat ex capite Venerabilibus t in Sexto ; Titulo
De Sententia Excommunicationis. Secundo, Metropolitani supplere poterant Suffraganeorum Epist Porum defectum ac negligentiam in Collationibus, Institutionibus, Electionibus, & Confirmationibus Beneficiorum Ecclesiasticorum, ut habetur in Capite Licet, lib. I. Decretalium , tit. Io. De sup plenda negligentia Praelatorum , quod est Innocentii HL Poterant etiam Metropolitani, si vacante aliquo Episcopatu, Capitulum administrationem spiritualem aut temporalem Dioecestos negligerer, instituere. . & delegare ad illam Cathedralem Ecclesiam vacantem aliquem Visitatorem aut Admbnistratorem, sicut decrevit Bonifacius VIII. Ponti ex Maximus , in Sexto, cap. Ecclesia, tit. De supplenda negligentia Praelatorum. Tertio, Metropolitani Provincias suas visitare tenebantur, quae cor rectione indigebant, pastorali sollicitudine emendare , & nodos Provinciales convocare, ut ad huc vigentia sedulo tenerentur, retinerentur colla. bentia , prorsus collapsa renovarentur, & sacri ad instaurandam Ecclesiae Disciplinam sanciti Canones , quos Summus Pontifex S. Leo Magnus Epist Ia 8q. ait, Spiritu Dei conditos, ac totius Orbis reve
rentia' esse consecratos , executioni mandarentur,
-sicque radicitus evellerentur pravae quaedam inolbiae consuetudines ac corruptelae, quas Episcopi di'