장음표시 사용
101쪽
8 INsTI Tu T. MORA L. Bonorum seriem in figuram pyramidis disposuit Deus. Homo dum nascitur, visum cono figit, & putat, bonum, quod primo occurrit, esse summum ; quia maius illo non videt. Sed si longius progrederetur oculus,bona cerneret longe maiora; Et tandem ad aduersam basim accedens, summam Multimam intueretur isticitatem. Dum saeuissima pestilentia hapc perua staret urbem, & inclusum serperet in venassai sellae plebis venenum, haec nobiscum ipsi pie, dcvere meditabamur. Quid enim nobis peregrinis in hac vita , habentibus mortem in procinctu, tam aptum, tam di cemiseriarum solamen, quam meditatio aeterni & beatissimi domicilii. Et ideo Peripateticis valere iussis , qui detinentur in cono pyramidis, ad S toicos, vi audivistis, profecti sumus, qui videnturire Iongius, & propius accedere ad basim . Sed adhuc spatia ampla supersunt, & columnas , quas fixit Hercules , nobis est transeundum & strenue dicendum,
Omnes qui de beatitudine loquuntur,i intelligunt , illam esse bonum perfectum, in quo solo est nostri desiderii quies. Sed quod recipit magis & minus , non potest esse bonum persectum ; quia in eo non deuenitur ad maximum simpliciter ,
102쪽
quo non possit dari maius ': Errauerunt igitur ii, qui in diuitiis, honore, voluptate,
virtute, faelicitatem, posuere. sed si finis ab origine pendet, repetamus quaeso primi parentis exordia, & eius incunabula curiose contemplemur. Deus propter se hominem creauit, ut haberet suum alimum finem. Ornauit illum ratione, & libero arbitrio , ut per rationem ortum suum, & conditorem intellige-.set, & per liberum arbitrium amaret; ac sibi a Deo data naturaliter bona sursum erigeret, & moraliter multiplicaret.
Posuit illum in paradisio voluptatis, id
est, animam purissimam in corpore terreo
flexibili, & obedienti. Dedit ei potestatem totius paradis , id est, totius corporis , veomni s sensibus uteretur. Pr cepit, ne comederet de ligno posito in medio paradisi; id est , ne per liberum arbitrium abuteretur ratione, & sua principia deord inaret; per superbiam in terram vertens inferius quae inobedientia fuerunt sursum plantata : At parens ille primus cecidit , spe seductus inani , & confestim, tanquam exul, eiectus est de Paradiso; id est, rebellio facta est in corpore contra ani
Haec labes,& macula , a primo parente, tanquam a radice, contracta, om nes Poste in
103쪽
ros suo extremo fine privasset, nisi tulisset opem misericordia Saluatoris. Tunc homo iterum caerit erectos ad sy-dera tollere vultus, & respexit suum vi--timum finem: Qui certe non est actio, ut docuit Aristoteles, sibimet contrarius: Nam si omnis actio bonum appetit, ut ipse confitetur, actio non eritiaelicitas, sed potius via ad faelicitatem, &, ut ita dicam, licitatio. Et, sicut videre non est obiectum ocu-Ii , ita nec operatio intellectus , & voluntatis, nec actio secundum virtutem, erit viti mus finis.
Quare non selum absurda Philosopho rum ingenia, sed etiam eruditissima, dely-
Sed demus, Philosophos non d yltimo
fine , sed de consecutione , poliristone, usu, & fruitione ultimi finis, fuisse locutos; non tamen propterea dicendum , eorum desiderium in basi bonorum conquieuisse: quia mens quiescere non potest in eo. cuius habetur cognitio incerta. Quod si etiam certa cognitio, quam fidei lumen illustrat, sub nube quadam, & sine euidentia intelligit, in hac praesenti v ita ; quid dicendum de
contemplatione, cui tantum affulget natura, non gratia ', Septem sunt contemplationis gradus,
104쪽
Primo gradu fit vi sio in sensu secundum
imaginem,&tunc utimur mundo , ut speculo. Secundo fit visio in imaginatione, &tunc non mundo , sed mundi imagine utimur ut speculo. Tertio fit visio in imaginatione secundum rationem ', quando ratio imaginis quaeritur , & cum admiratione inuenitur. Quarto in ratione secundum imaginationem ; quando per visibilium similitudines ad inuisibilia rapimur. Quinto in ratione χ-cundum rationem , quando ex cognitis ad incognita ratiocinando progredimur. Sexto super rationem ; videndo in eleuatione ea, quae mentis rationem transcendunt, ut me articuli fidei. Et tunc septimo venit quies ;quia raptus, siue extasissequitur,in qua Rachel, id est, ratio, moritur, & Beniamin , id est, perfectio cotemplationis, generatur. Sed sicut sextus contemplationis gradus naturali lumini denegatur ; ita septimus & vltimus non possidetur a viatoribus, licet fidelibus ; sed tantum habetur in
Variatur autem ascenses in Deum, qui est ultimus finis secundum personas ,
Aliqui per viam Mendentes , vident per speculum in aenigmate septem gradibus ; in vestigio; in imagine; in vestiue oopazMA ,
105쪽
rex IssTITVT. MOR A L. eum; in imagine animae, in fide inso mi; in fide sormata; & contemplatione. Alii praeter viam vicent per speculum, inlumine; ut prophetae; Moyses facie ad faciem ; Ioannes super pectus dormiens; Adam in statu innocentiar, quando intellectu eius fuit purus sine aenigmate. Non intilli supra viam vident , cuiusmodi est , isto Adae dormientis ;sἰilicet extasis, dc raptus; & visio B. Virginis. Visio in patria, est glorifica torum in corpore, & anima; est Angelorum; est B. Virginis. Super has omnes est visio Christi; primo per gratiam
comprehensionis, qua omnes comprehendit orcaturas; secundo gratia unionis Deitatis, qua anima Christi naturam diuinams bivnitam persectius cognoscit. Ex parte Deitatis est ipsamet visio, quae est visio totius Trinitatis, respectu cuius omnes aliae praedicta visiones, & cognitiones, sunt in per sectae.
Qhod si Christi fideles si paucos exci
piamus non ascendunt in hac vita in Deum, qui est ultimus finis, nec praeter viam nec supra viam ; quid dicemus de iis, qui paruo & obscuro lumine tantum naturae ducuntur in finem ρEt tunic praecipue caecutiunt ii, quos Natura & gratia duplici lumine illustrat ; dum contemplantur in hac vita suam ultimum
106쪽
finem ; id est, mirabilem Deum, qui neque est muneri singularis, neque pluralis, sed unitrinus, & triunus. Occurrit nobis impossibilitas;quod trium pluralitas, sine quibus Deum concipere nequimus , sit pluralitas sine numero. Dicimus unum, unum, unum; dicimus ter unum; sed non dicimus tria. Non pota sumus dicere ter, sine tribus ', & tamen non dicimus tria. Num , cum dicimus unum ter, replicamus idem, δc non numeramus ' Numerare enim est, unum alterare ; sed unum&idem tyiniter replicare,est ,plurificare sine numero. Vnde pluralitas, quae est in Deo, est alteritas sine alteritate ; quia est alteritas, quae est identitas. Claudit murus Paradisi potentiam omnis intcllectus. Sed aliquo modo nobis ipsis referamus hanc sine numero pluralitatem. Nam,etiam
in figura, dulcissima est praegustatio finis nostri , quantulacunque sit ; Et cum illius
solidam dc expressam effigiem nullam teneamus, utamur umbris , & imaginibus .. Ego dum me ips im amo , sum amans, amam bilis , & nexus inter amantem, & amatum. Vnus est igitur amor, sine quo non posset aliquod trium esse. Ego unus sum, qui stim mans, & ille idem,qui suin amabilis,&ille idem, qui sum nexus, exurgens ad amore a PQ me amo. Ego sum unum, & sum tria.
107쪽
Io INsTITVT. MORAL Esto igitur, quod amor meus sit essentia mea , uti in Deo; Tunc in unitate esIentiae meae esset trium praedictorum unitas; & es
sent cuncta in mea essentia contracte eo modo, quo in Dao video veraciter & abso lute existere. Et tamen amor amans non esset amor amabilis, nec nexus. Et hoc expcrior hae Praxi. Nam per amorem amantem, quem ad aliam rem, extra me, extendo; quasi ad amabile extrinsecum, sequitur nexus, quo
illi rei astringor : sed illa res mihi non iungitur eo nexu ; quia me forte non amat. Vnde licet eam amem; ita quod amor meus amans se extendat super ipsam; tamen non trahit secum amor amans meus amorem amabilem meum: non enim fio amabilis ei; de me enim non curat, licet ipsam valde amem. Et ita experior , amorem amantem, non esse amo n amabilem , nec nexum ; sed distingui video amantem ab amabili , & nexu .
. Quae quidem distinctio non est in essen
ti amoris ; quia non possem amare siue me , siue rem aliam a me , sint amore , qui ex suppositione est de essentia trium.
Et sic video trium prae lictorum simplicissimam essentiam , licet inter se distinguantur.
diuinae na- Expressimus praegustationem
108쪽
EPITO ME. Iesturae in similitudine. Et conati sumus infigurabilem gustum diuinae dulcedinis figurare. In figurabilem dico; nam Philosophi, detinetur in cono pyramidis ; fides intendit animum ultra ; sed tamen neque ipsa potest basim contingere. Tanta tamen est bonitas summi Dei, quod sinit etiam caecos de lumine loqui.
Interea, dum nobis, Volentibus in hac vita cernere finem nostium, aer densatus apparet , cauendum est, ne decipiamur falsa imagine obiecti; existimante ς, nos elle in termino, dum adhuc sumus in via; nos esse in basi; dum adhuc sumus in cono . .
I Ransimus hoc anno ad explicationem
Fortitudinis. Et quia illius duo sunt munera; sustinere' pericula, & aggredi t, nos etiam, ut nostro fungamur officio, sustinebimus in docendo labores, & aggrediemur in disputando dissicultates. Duas fortitudi nes recentes quidam scri-
flores enumerant, bellicam unam ; domesticam alteram. Haec domi intra priuatos penates existit, naturales, Sc fortuitos casus constanter ferendo ut morbum , o rb-tatem, inimicicias, exilium, paupercalem
109쪽
1o6 INsTI TVT. M o R A L. Versatur illa in bellicis periculis, quae repente obiiciuntur, perserendis, & peruincendis. Sed sortitudo domestica , magis proprite loquendo, vocatur patientia, siue canstantia ; ex antiquorum decreto. Tanto in pretio fuit bellica Fortitudo priscis illis temporibus ut eos, in quibus maior videretur , & heroes vocaret, & vGneraretur antiquitas , & illis triumphos, statuas, arcus, & diuinis honoribuo proxima ornamenta decerneret. Contra vero maxime omnium contem.
psit illos, qui cuncta retulerunt ad voluptatem : non illam quidem, qua nec ipsa vacua est Fortitudo , saltem ex consiae ratione sui actus, & sinis in sed illam umbratilem,
quae habetat animi vires, rationemque ip- La m de hominis custodia deturbat. In homine , cum constet ex animo &corpore, duplex est voluptas , Vna quidem sensuum ministra; altera vero socia actionum , in quibus animus imperat.
Ac prioris quidem species apparet initio blanda : sed qualis sit in exitu, satis docet
Posterioris vero voluptatis origo a laboribus manat. Sed finis ipse apparet iucundus. Nihil enim est iucundius gloria. Itaque ut voluptas illa enervata & lan
guida quam longissime a Fortitudine a best;
110쪽
sic eam Fortitudo voluptatem assequitur ; quae recte & honeste factorum cs
Nec sunt improbandi labores; nam sunt necessarii cum nascamurius agendum , nec nisi agendo virtus & talicitas comparetur. Et nihil miserius homine in otio mentis dccorporis constituto. Et quemadmodum sunt necessam labo res, ita etiam affectiones animi non sunt frustra homini a natura tributar. Necesse est enim moueri, atque assici; ncc nisi prius assiciamur, ad actionem accedimus Otiamur namque atque torpescimus; si destituamur omni aura appetitionum. Sed quia passiones, si vehementiores suerint, impellunt; ideo in iis regendis, atque sedandis, debet ratio primo versari, ut animus leniter incitetur , non abruatur. At inspiciamus qui sint affectus illi, quibus regendis, atq; sedandis sortitudo praeponitur. Amamus bona, odimus mala ; dictante Natura. In ea , quae odimus, audacia &timore excitamur. Ad malum dissicile accedimus audacia. Ab eodem recedimus timore; qui sugam quandam importat. Et hanc audaciam moderari, hunc timorem cohibere, spectat ad virtutem fortitudinis. Audaciam moderatum, quia, etiam quando oportet hostes exterminare, ad se