Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

rog INsTITVT. MORA L. curitatem habendam in posterum, debemus Cos moderate aggredi: Ne parum considerati, incompositi , & immoderati videamur. Quid enim inconsideratius, quam cavelle aggredi , qua: nulla sint ratione aggredienda i Quid mag is incompositum, quam

nec temporis, nec loci rationem habere 3 Aut quid immoderatius, quam a mensura ordineque recedere Timorem cohibet, quia belli pericula, de amis laboriosi , in quantum nimis timentur , retrahunt Voluntatem a via rati nis. Vnde oportet rerum dissicilium imputasum firmiter tolerare . . In hoc igitur medio reposita est fortitudo , ne exuperante animo aut deficiente

vincamur.

Sed non omnis timor a fortitudine cohibetur. Aliquis namque nullo modo cohibendus est . quis enim, nisi demens, diluuio nes non horreat,motusque terrarum, atque incendia' quis,nisi improbus, & impudens, non e imescat infamiam, quam honestum est metuere, & non metuere turpe, & flagitiosiim ; Aliquis vero, ut timor pauperta

eis,cohibendus est quidem , sed a liberalitare, quae est animosa in eroganda pecunia. Et denique aliquis,ut timor exilii,& morbi, cohiberi debet , sed a virtute patientiae; Nam qui contemnit exilium & morbum ,

112쪽

sertis proprie non est quanquam potest,

in iis perferendis, animi inuicti magnitudo elucere . in Sicut igitur excellentiscit medici , grauissimos morbos, lethalesque plagas sanare, sic etiam fortis est viri, in iis se invictum praestare, quae maxime omnium formidabilia videntur. Si quidem fortitudinis materia, & quidam quasi campus, sunt dissicillima quaeque pericula, atque illa

maxime, quae mortem videntur allatura;

qua nihil terribilius, si excipiantur ea, quae omnem captum hominis exuperant, quibus nec vires nostrae sunt pares, nec ullus prudentiae, vel tolerandis , vel peruincendis locus , ut terrae motus, & fulmina. Nec in quocunque mortis periculo, fortitudo versatur, sed ubi aut ex victoria, aut ex morte, laudem & decus acquirimus : siquidem ignauissimi etiam nautae, ferendis procellis allueti, non perturbantur marinis tempestatibus; & tamen non dicuntur fortes, quia mors illorum nihil potest habere praeclarum, nec pro communi utilitate suscipitur. Quare fortis erit ille, qui non ex quacunque morte, sed ex ea, quae futura est pulcherrima , decus illud, cuius maxime

est studiosus, adipisci contendit. Sed cur bellica pericula sunt grauiora

Grauiora sunt, quia, cum sint evidentiora, etiam magis sentiuntur.

113쪽

ijs 1Ns et I TVT. MORA L. Non enim nobis morbo languentibus, aut in mari a tempestat c deprchensis, statim

mors obiicitur ante oculos, nec eius species

apparet tam horribilis. At gladius dum

stringitur, dum micat, dum vibratur, ex ipsa vibratione statim terrificat animam. Difficilius etiam tolerantur, quia vitari possiani ; unde econtra morborum dolores, quia vitari nequeunt, necessitas magis tolerabiles facit. Quaeritur citamur sit dissicilius tolerare , quam a3gredi. Est dissicilius : primo, quia metus, magis, quam audacia fortitudini reluctatur: secundo, quia qui tolerat est in re praesenti; qui aggreditur, malum ipsum, ut futurum

magis, animo cernit: tertio, quia tolerantia est diuturnior , aggressio est breuis momenti : quarto , quia aggressores partes fusicipiunt potiores; qui tolerant partes sustinent imbecilliores. Et ideo fortis magis in tolerantia, quam in aggressione perspi

citur.

Sed cum sortis medium retineat inter timidum, & audacem , pauca quaedam di-ccenda sunt de timidis & audacibus. Timidos non solum pericula , verum rumores vani,& incerti, & ipsa t dici solet in umbra persaepe deterret. Timidis excidunt cogitata, & consilia. Timidi periculis, re-

114쪽

pente oblatis , ita consternantur ut vi

deantur attoniti.

Declarant tyranni quantos impulsi habeat ad crudelitatem metus. Est: audacis proprium, antequ am periculum adeat, supra quam satis est , confidere. Sed quia conatur supra vires, audetque ustra quam ratio recta e xigit, neceste est quod

in ipsa congressione viribus dique animo deficiat. Et licet initio videatur viro forti similis, post tamen ut parum firmis viribussu cumbit, & recidit in timiditatem.

Et sane ventosus est, ac tumidus, pluraque sibi arrogat, ut qui videri fortis vult. Quo degenere sunt milites gloriosi.

Est tamen audax similior torti, quam timidus. Fortitudo enim, quae in animi virilitate consistit, maiorem habet conuenientiam sinquit Caietramus noster) cum audacia , quae animositatem quandam sonat, quam cum timore, qui retrocessiim quendam importat.

Fortitudinis non verae quinque sunt species. Prima est Ciuium, quos vel honorum cupiditas, vel repulsaru m metus,vel supplicii timor, vel loci necessitas fortes reddit. Secunda est eorum qui ob rei militaris peri-riam pericula magna aggrediuntur. Tertia est ferarum, quas dolor & ira impetuos as facit , estque sortitudo maxime naturalis.

115쪽

ria INsTITVT. MORA L. Quod si ira ad electionem accellerit, manabunt mirabiles fortitudinis actiones. In hoc 'rdine fortium collocandi sunt, qui ob amorem pugnant. Quarta eorum, qui ex suae fortunae fiducia, & consuetudine vincendi, adire pericula magno animo solent. . Quinta eorum, qui nulla aestimatione periculiliabita , sed ignoranti a , fortes viden-

Addi posset sexta species ε, & est sortitudo

inuoluntaria quae oritur ex desperationς t, quae melius sub ignavia , quam sub fortitudine collocari debet; ut sentit Aristoteles tertio Ethicorum capituIo undecimo ; &D. Augustinus primo ae Ciuitate Dei. Est enim, ut Statius canit , ubi det vires nimius timormam & timidissimae quaedam

belluae, ubi nullum habere se profugium

clausiae sentiunt, ferociores faistae ob desperationem, etiam acerrime pugnant. Hi sunt quinque modi fortitudinis non verae:Nam vere fortem non honores decreti victoribus ; non poenae statutae fugientibus commouere solent; sed quia honestum per se,ac pulchrum ducit, sortiter facit. Vere fortis non exercitatione fretus, ac digladiandi peritia, sed animi fima late in certamen descendit. Vere sortis non doloris atque irae stimulis agitatus, viciscendi voluptate,

116쪽

EpITO MEM ptate, ut caecus, fertur in pericula ; sed expetit honestatem, ac decus , sequitur non motus violentos , sed rectam rationem. Veis re fortis non est, quem erigunt praeteritae victoriae, ac taliciter saepius tentata pericu-Ia ; Nam qui hac spe congreditur , ubi secus quid accidit, statim incepta deserit, &terga vertit. Vere fortis non ignoratione ducitur ad agendum. hic enim cum rem aliam esse intelligit , fugit.) sed vere fortis est ille , qui agit sesens, atque eligens. Et licet repentinis periculis maxime manifestetur fortitudinis habitus; tamen quantum ad electionem ipsam, fortitudo non est circa repentina, eligit enim fortis praemeditari pericula, quae imminere possunt, ut ea facilius ferat. Enumerauimus etiam fortitudines non veras ; quia posse prodest etiam gemmas ficticias, &falsa medicamenta, & omnia denique quae falsa cuna sint, verum imitan

tur. '

Haec est, auditores, non expressa, sed adumbrata fortitudinis e figies. Adumbratae

117쪽

, ANNUS UNDECIMUS.

IVsticia est habitus voluntatis, quo iusta

volumus. Lex est regula rationis, qua iusta cognoscimus.

Et quia voluntas fertur in praecognitum ideo agendum nobis est prius de Lege, quae facit nos cognoscere , quam de Iusticia, quae facit nos appetere. Sed ante Omnia dicendum de Iure , siue Iusto , quod est utriusque obiectiimi, Legis atque Iusticiae.

Erit igitur , prima disputatio de Iure; secunda de Lege; tertia de Iusticia.

Si eorum bonorum, quae hominibus afferunt voluptatem, & conferunt ad beate vivendum , ea esset copia a Ierum Natura producta, ut omnium cupiditatibus abunde sussicerent; aut hominum tam exiguus esset numerus, ut non ita multis indigerent; aut tam moderatae essent eorum cupiditates, ut paucis viverent contenti: non multum oporteret de Iure disterere. Nam inlati in tanta aeris & aquarum abundantia, quae ubique est,& omnium necessitatibus satisfacit, ablatam quoad eas quaestionem de meo, ac tuo, & omnino de lare, videmus: ita in lamma bonorum co-

118쪽

pia, ut cuncti a matre Natura liberi pro ducuntur, ita etiam libere fruerentur omnibus bonis , quae sunt illis natura communia.. Verum cum res aliter se habeat, & bona sint quantitate quadam terminata ; homines autem innumeri , cupiditas vero tanta, ut vix uni omnia sine satis : necesse est ad omnium vitam tuendam, ut illa hominum naturalis libertas, & soluta facultas versandi circa omnia bona, non quidem penitus adimatur, sed coerceatur , & modum teneat : ut bonorum , quae extant, singuli

sint quadam proportione participes, quo illis fruantur; ac quanto fieri commodius possit , absque alieno impedimento vitam

traducant.

Alioqui, si omnia temere omnium libidini paterent , nulla rerum conseruandarum ratio esset; & singulos oporteret necessariis carere quam plurimis. Perpetuis

quoque inter se disidiis ferino ritu conflictarentur.

Hinc omnium fere gentium communi consensu , bonorum diuisio orta est ; ac iam sua cuique portio est attributa , ut in regionis occupatione, & deductione, coloniae fieri solet. Nec commodior excogitari potuit diuisionis ratio , inuentione Iutis. Siquidem

119쪽

116 I NsTITVT. MORA L. Ius, non est aliud, quam paritas commodorum , gentium lege statuta; ut scilicet pro suis meritis quisque accipiat , & bonis, suo, vel suorum labore partis, potiatur. Hoc Iure inuento cohibentur rerum Ο'nium libidines immoderatae ; & quanquam aliena obiecta illiciunt, ea tamen repellimus , ne iniuste agamus. Nam sicuti homines , licci fame sitique confecti, horrent ta- cn epulas, & pocula, quae veneno insecta susticantur , ne valetudinem , Vitamque ipsam in discrimen adducant: ita etiam ab Ilienis obiectis, licet magnam afferant Voluptatem, & lucrum, nos abstinemus, ne Ius deseratur. Existimandum enim est, iniuriae esse lethale quoddam virus admistum. Nam dum alios laedimus, eos prius contra nos irritamus; deinde caeteros, ipsamque Rempublicam ; quoniam communis res

Q in ipsum Deum ad iram prouocamus,

Iutia communis commodi vindicem. Deserimus simul probitatem, atque humanitatem. Praeterea honorem , dignitatem, animique tranquillitatem, amittimus , Aeonscientiae morsu cruciamur. A tot, tantisque malis homines liberat Iuris amor. Nec ulla compendiosior Viare peritur ad commune commodum alle-

quendum,& ad Vixam cum securitate transla

120쪽

gendam , quam iuste agere & ab omni in

iuria abstinere.

Sed quis neget, Ius valde amabile essea Cum sit in singulis rectitudo in societate vinculum; in bonis quae possidemus partitas , in nobis possidentibus aptitudo ad fruendum,&ex consequenti via ad faelici

tatem.

INTER innumeras Voces , quibus utimur ad explicandos animi nostri conceptus , nulla frequentius uti solemus , quam nomine Iv Ris. Pauci tamen reperiuntur,

qui interrogati quid sit Ius, illius naturam, atque substantiam possint aperire. Neque dicatis: Q olibet scit, an sit iustus, vel iniustus, ergo etiam scit quid sit ipsum Ius; Nam etiam videmus, quenlibet probe intelligere, si valet , aut aegrotat; & tamen

quilibet non cognoscit quid sit ipsa valetudo.

Nec mirum; cum hoc vocabulum sit ob--scurissimum, non solum populo, sed etiam Philosophis. I v R is cognitio est res utilissima in omni genere Vltae. Nec confert tantum Philosophis, Legislatoribus, Iuris Consultis atque Iudicibus, sed etiam omnibus qui in re priuata , Vel publica versantur. Sed praecipue exacta ιuris noticia primis est necessaria, cum nec

SEARCH

MENU NAVIGATION