Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D3 INsTITVT. MORA L. tuto, nec commode possint, sine exacta Iuris definitione, certa methodo in scribem. do procedere, & se ab omnibus questionibus expedire ; aut condere Ieges ; aut respondere de Iure aut aliquid de Iure de

cernere.

Et quidem, si loquamur de ipsis Phi-

Iosophis) ab ipsa Iuris definitione maxima pars pendet Philosophiae: cuius Conclusiones propriae, & necessariae, nec colligi possunt , nec demonstrari , si ipsum Ius, vel nullo modo vel negligenter defi

niatur.

Itaque existimamus, hanc utilissimam esse doctrinam , Philosophis , Legislatoribus, Iuris Consultis, atque iudicibus spraeterea cunctis hominibus ; ad commercia, dc ciuilia negotia examinanda, ad lites fugiendas, vel diumendas, ad actiones hominum laudandas, vel vituperandas, &omnino diiudicandas, eaque persuadenda, quae agere quenqu3m oportet , & dissuadenda contraria.

Vnde merito Ius potest appellari Norma,

atque mensura omnium rerum.

Quare exactissima ratione est procedendum i nec sunt afferendae vel metaphoricae vel communes definitiones. Sed ut verum fateamur , adhuc nemo ex iis, qui ipsum Ius desinite ten-

122쪽

tarunt inspexit suas ultimas differen tias Ut mirandum non sit, Iuris interpretes

suae artis principia apud Philosoplios non

inuenire.

Quamobrem , non quod existimemus nos posse plus caeteris : non quod velimus carperessem mos ingenio & doctrina viros: sed ut occasionem , pro viribus nostris, aliis praebeamus, bonas artes methodo exacta explicandi , prouinciam hanc libenter, hoc anno , suscipimus. Non movemur spe operis perficiendi, sed desiderio caeteros ex citandi ; ut postquam intellexerint haec a veteribus non absolute , sed leuiter fuisse tentata , maioribus viribus idem opus, quod illis monstramus , animose aggrediantur.

ANNUS DUODECIMUS.

IN optimo animae regno, non semper ratio appetitum regit imperio, quicquid sapiens dicat Antiquitas. Modo in puppi , modo etiam in prora sedet. In puppi quidem; Nam cum, ea quae sunt ad finem, nobis non determinauerit Natura; sed reliquerit inuestiganda rationi,ideo veritas rationis , est regula rectitudinis in appetitur lectitudo namque appetitus determinatur

H iiij

123쪽

per hoc , quod consonat rationi verae. Et hinc illud, quod ratio affirmat, appetitus prosequitur; quod ratio negat, appetitus

fugit. '

Sed ratio etiam in prora sedet. Nam eum finis statutus sit homini a Natura ; naturalis rectitudo appetitus, respectu finis, est mensura veritatis in ratione. veritas namque rationis secundum concordiam ad appetitum rectum definitur. 3Et sic mutuum est rationis, & appetitus, imperium ; mutua utriusque obedientia. Sed cum imperat appetitus, non eget aliqua virtute aduenticia in exercendo imperio : nec ratio tunc, cum obedit, eget aliqua externa virtute in eodem imperio exequendo.

At cum ratio praescribit ea, quae stat ad

finem licet ea possit ex se simpliciter praescribete; id tamen praestare facile non valet absque virtute prudentiae : nec appetitus potest facile exequi ea quae, ratione praescribuntur, nisi probe assiciatur virtutibus moralibus, quae ita auferunt in determinationem, quam habet, proposito obiecto, ut rationi praescribenti non reluctetur. De virtutibus quae auferunt hanc indeterminationem ab appetitu , iam di

ximus.

Nunc de Prudentia, quae ration in in rς-

124쪽

E P 1 TO ME. I 2Iae praescribendo adiuuat, hoc anno, dicetur. Et sic subiecta erit oculis nostrisiniae ra actio proba moralis ; quae cum requirat rectum iudicium rationis, &rectam inclinationem appetitus, perficitur necessario ex prudentia, perquam ratio recte praescribit, & ex virtutibus moralibus , per quas appetitus rationi pra cribenti libenter obtemperat.

Electionibus,& actionibus praefixus est finis ; cuius gratia movcmur. Etenim in eligendo , & agendo alicuius rei species

optanda nobis apparet. Nam cum in summa rerum omnium indigentia constituti simus, necesse est, ut earum cupiditate te

neamur. .

Hinc ingenita est homini rerum utilium

cura.

Hinc artes inuentae, quas excitauit in opia. Mullia etiam post excogitata, maioris commoditatis & copiae gratia ; atque etiam voluptatis : quae socia data est a natu- .ra hominibus, non solum in agendo, verum etiam in contemplando. Quo fit ut utilia, &iucunda naturaliter cupiantur, & eligantur. Sed omnes fines ad unum tandem reseruntur. Quemadmodum enim summa totius Reipublicae administrandae ad unum, eumque summum refertur magistratum; summa

125쪽

belli gerendi ad Imperatorem sic fines se ipsi omnes ad unum cumque summum in

referuntur finem; propter quem omnia suscipiuntur, de ossicia ,& opera, & ad quem suum quisque dirigit cursum , perinde ut inportum qui nauigat. Atque ut inter magistratus alius cedit alii , minorque maiori, sic inter fines 1squirefertur ad a i terum, alteri cedit . ut res rustica faciendi aram cedit agricultura: ; agricultura cedit rei familiari. Omnium autem praestantissimus & maxime optabilis erit ille, qui propter se ipsum tantum, & quaeritur, & expetitur, Acuius assequendi gratia cςterae omnes aetwnes & itae suscipiuntur. Prudentia, ex fi ne i impraestitui o natura , ea quae sunt ad finem dictat , atque rencludit. Illius namque est ossicium, qu a via assectatum quis finem adipiscatur, ostendere, &quasi manu ducere homines ad eum locum, ad quem agendo contendunt.

Sed cum non solum ad agendum , sed

etiam ad contemplandum homines nascantur; aliique munus unum prosequantur, alii in altero tantum se excerceant: hinc effe-etium est ut duplex sit genus humana vitae;&eorum,qui in caetu vivunt, ciuilia obeuntes munera , & eorum qui contemptis re

126쪽

rum ciuilium administrationibus in sola

tantum cognitione conquiescunt. Vtriusque alitem vitae moderatrix est

ratio. Munus siquidem est eius, &actiones moderari, & naturae arcanis perscrutandis sic intendere , ut de recto prauoque , de vero item ac falso , sententiam ferat. Quo fit ut, & virtutum moralium curam suscipiat , & ad eandem reserantur cuncta quae ad rerum cognitionem pertinent. Et hinc modo prudentiae , modo scientiae habitu instructa , de

agendi, & contemplandi est parens &origo.

Sed quia adhuc latet nos quid si t pruden

tia ; eam primo per verba negati , deinde pera firmativa definiamus. Dicimus ergo , eam non esse scientiam, neque artem , neque habitum principiorum , neque sapientiam. Et quidem scientia non est. Nam cum munus prudentiae sit deliberatio, & versetur in iis, quae dubii sunt consilii, & cogatur saepius ob ea, quae repente accidunt,mu tare agendi rationem; quonam pacto erit scientia , cuius est proprium demonstrationibus uti, rebusque inniti maxime certis, di necessariis 3 Nullam secum affert dubitationem illud en nuntiatum; Si ab aequalibus aequalia demas, reliqua sunt aequalia.

127쪽

xi INsT VT. MORA L. At statim ante oculos mentis versabitur caligatio quasi quaedam ; sit, nec ne, assentiendum; si quis in Senatu Christiano pro-hosuerit suscipiendum elle bellum aduer-1us Turcas s Atque ubi ratio ipsa suscipiendum docuerit; rursus alia orietur dubitatio ; Sit ne mari gerendum, vel terra; an &matitimis,& terrestribus simul copiis administrandum 3Tertio loco dubitabitur , quibus ducibus, quo etiam numero nanium . ac milliatum Z Itaque consultationcs ipsae in rebus versantur du biis. Quibus a rebus, scientia prorsus est aliena. Praeterea; neque ars haec ipsa prudentia est : cum ars sit opificiorum, & eorum quae manu fiunt ; prudentia vero sit rerum agibilium. Itaque agendi habitus non idcm qui & faciendi. Sed neque prudentia est habitus principio. um , cum hic versetur in Tebus necessariis, prudentia vero in iis quae pollunt aliter se habere. Distat longo etiam interuallo prudentia ab ipsa sapientia. Haec enim coelestia, &naturalia perspicit ; humanis rebus praeteritis, & neglectis. At prudentia humanas

res tantum perscrutatur. Itaque , eorum

qui sapientes sunt habiti, non pauci rem familiarem neglexere , rcbus coelestibus,&naturalibus occupati. Nam, & Anaxa-

128쪽

EPITO ME. Iasgoras ad vitae extremum fame laborauit, α Democritus a curis sese abdicauit ciuilibuS. Quocirca Aristotelem secuti statuimus , Prudentiam esse animi si abitum , qui recta cum ratione, consiliendo, iudicando,& praecipiendo in iis versatur agendis . quae sunt homini bona , vel mala. Et haec, est definitio per verba assirmativa. Consilere , seu deliberare , est quaerere. nam quaerimus, cum consulimus, & deli

beramus.

Non est autem consultatio de praeteritis rebus, sed futuris. Res enim de quibus deliberamus , non praeter vires nostras, sed pro viribus suscipiuntur. Nam praeter vires suscipere negotia , non esset prudentia , sed teme

ritas.

Praeterea oportet consilium esse bonum; cum prudentia sit virtus.. Hinc praedonis, & sicarii recte quidem considere deflagitiis patrandis consueuere,

bene autem consulere nullo modo.

Nam & si quod bene, idem recte; non ubique tamen quod recte, idem quoque Abene. Sed bene consulere nequaquam pos sumus, si animus teneatur amicicia, auaricia, dolore, ira , misericordia, odio, volu

ptate. .

129쪽

i 16 INsTITVT. MORA L. Hinc, ut est apud Poetam, Dosor, iraque mentem praecipitant. Sed qui consilium sibi capturus est , aut aliis daturus, debet plurima circumspicere : loca, te Ora , personas , rerum praesentium statum examinare , facultates, clientelas, opes ex pendere 1, praeterita diu multumque in animo vertere , eaque prassentibus conserre : de agendi modo esse sollicitus , venon solum quid sequendum sit , sed qua illud via sequendum , perspectum ha

beat.

Ad celeritatem autem consilii maxime confert natura, & inditum ad illa ingenium. Ad maturitatem vero , & perfectionem usus ipse, atque experientia: hinc probatum consilium, senile idem dicimus, quod videlicet plurima senes experti sunt: contra vero praeceps consilium iuuenile appellamus ; quando iuuenes ipsi, dc parum omnino experti sunt, & aetas illa affectibus intemperatioribus mrxime est sub

tecta. Quocirca in consultandis rebus apud Homerum primae partes traduntur Nestori, propter rerum usum , & propter ae

tatem.

De iudicio & pra cepto prudentiae alibi

dicetur.

Sed prudentia non est una , sed ex sub-

130쪽

EPITO ME.' Ia iecta materia diuiditur in plures. Nam cum prudens circa humana bona versari dicatur ; & bona vel circa se ipsum vel circa alios sint ; propterea prudens non minus aliis, quam sibi prouidere studebit Ex his itaque prudentiam diuidimus in eam, quae est ad alios, dc eam, quae est ad seipsum. Ea vero quae est ad alios . vel in societate politica , vel ceconomica cernitur. In utraque , tam politica, quam inconomica Cato Portius, & alii complures claruerunt , ut & optimi Senatores, & patres

familias sint habiti. Et sane Politica prudentia vel est in uniuersalibus legibus condendis ; & dicitur Prudentia architcctonica; haec est in optimo Principe; &suit in Solone, Lycurgo, Pompilio: vel est in particularibus casibus, dictis, factisque explicandis ; & nomine generis Politica dicitur, seu Legalis; haec fuit in Scaevola, Paulo, Vlpiano: vel est in belli administratione; & dicitur militaris; haec fuit in Q Fabio , qui sedendo, si cunctando omnem hostibus conserondae manus opportunitatem adimebat; in Caesare, qui susceptis negotiis adhibebat celeritatem; in Annibale, qui intentus ad singula, neminimas quidem occasiones frustra labi patiebatur.

Et quidem legalis , dc militaris, si , cum

SEARCH

MENU NAVIGATION