Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mus curas, contentiones, cursitatione: , anhelituS.. Desiderii expletionem sequitur voluptas, qua perfundimur cum sumus dest. derii compotes facti. Voluptas non est motio animi, sed potius quies, quae consequitur functionem bene dispositae facultatis.

Explorauimus ventos secundos; exploremuS nunc etiam aduersos.Amor, deside . Iium,Voluptas, a puppi surgentes nos eu res sunt prosequuti;& eorum fauorabilis . aura ad exitus peruexit optatos. Nunc re

flantibus odio, fuga, & dolore, repelliamur a portu, quem antea tenebamus.

. Odium est displic entia appetitus in ressi bi minus conueniente. Atque amori op sonitur , ut negatio assirmationi. Afirmat amor cum tendit ad bonum. N egat odium cum recedit a malo ;Et quod assirmatio, & negatio praestant in mente, amor, & odium exercent in appetitu. Ab odio mali oritur fuga, seu auers tio, quae est contractio animi a malo ab

sente.

Remedia importunarum auersationum ab opinionibus sunt, mutuanda. Multa enim auersamur quia falsis, de rebus, opianionibus ducimur. Mortem non auersia-

ti sunt Martyres, quibus illa non est inter-

82쪽

E 13 1 T O M 'itus omnia tollens , Omnia delens, sed portus ex longa nauigatione tranquillus, tutissimum solicitudinu in & laborum per fugium. Fugam subsequitur dolor, qui tunc excitatur cum nos malum praesens e ruciat.

Dolor est tristicia animi det malo praesen te. Imitatur grauium & leuium moram inuitam in loco non naturali. Et quidem moesto detinetur carcere animus ,& quasi ad palum alligatur, cum incidit in malum , quod cauere non po uit. Praeclara doloris medicina est humanae conditionis consideratio. Nam sic cum Epicteto numquam nos quicquam perdi

disse dicemus, sed reddidisse.

Primis assectionum flatibus exploratis, inspiciamus .etiam reliquos, a quit, IS ac curritur, cum primi egent auxilio atque subsidio. Auxiliares in bello, socii condu cebantur ad praelium ex diuersis locis, ut diuersis muneribus fungerentur.

Subsidiarii milites ad longioris pugnae

casus reseruabantur. More isto , atque instituto vivitur in exercitu ventorum , quos furentes, atque luctantes noster appetitus ex antro cordiSemittit. 'Spes affert auxilium desiderio, in ascensa boni dissicili,&arduo. Audacia fugam tre-

83쪽

26 1 N s T i T V T. MORAL pidantem sistit, & reprimit, eique laboranti subsidium opportune submittit. Ira dolori amarulento , ob acceptam iniuriam, instillat dulcedinem ultionis. Spes est appetitio boni absentis, ardui,

possibilis. Sed quia spe, quasi praesentia redduntur obiecta , ideo sperantes dici merito possunt elicere primitias voluptatis. Libat enim spes, dc sperati boni arrham quandam praegustat. Spes accurrit denderio: nam dum illud

suo impetu fertur in finem, haec tota in m diorum difficultate versatur.

Hinc dicitur parandorum bonorum principium: Hinc a natura, quasi ianitrix 'pro foribus est collocata.

Et propterea, cum caetera numina g en

tes fugerent sceleratas, serunt, spem Diis inuisam, in terris solam remansisse. Spei opponitur desperatio, quae est rocessus ab appetitione boni, ex opinione quod nunquam eo sit potiturus. Desperationis effectus sunt negligentia in rebus agendis; cessatio a praeclaris actio nibus ; vita voluptatis mancipata. Sed quandoque etiam quia necessitas acuit ignauiam θ ex desperatione crescit audam

cia, & cum spei nihil est, sumit arma formido.

84쪽

Audacia, quae fugam trepidantem com-.pescit, aggreditur ea , quae sunt sirpra vires , & malum nititur superare. Gignitur ab opinione propriae virtutis, vel aduersariorum imbecillitatis; ab ingenio prae- cipiti , & parum in rebus gerendis cxercitato.

Hinc audaces ubi primum impetum effuderint, ac terribilia longe grauiora fuerint experti, deferuent, ceu aqua seruens infusa frigida , & , ut animalia quaedam, aculeo amisso, torpescunt. Audaciae contrarius est: timor , qui est impendentis mali expectatio. Praecipue autem timor enascitur ex vita in aliorum fide locata; nam cum multi fidem fallant, is, qui se credidit alteri, animaduertit, illam in loco nimis lubrico , & periculoso posuisse.

Illud autem in timore saepe contingit; quod ab eo per expectationem mali plus molestiae insertur , quam ab ipso malo praesente. Ideo qui futurum exilium, aut pugnae exitum expectant, in magna degunt animi acerbitate: si vero patria pulsi, aut victi fuerint, deposita molestia , suauius interdum quam felices ipsi , dormiunt, dc

epulantur.

Et hinc aliqui cum impendentis mali cogitationem ferre non possint , in ipsa mala

85쪽

se coniiciunt ; quasi minorem solicitudinem habituri. Reliquum est, ut dolori quam celerrime ira succurrat, quae ideo merito dicitur affectus illius reponend1 Ira est appetitus vindictae cum quadam sanguinis accensione. Est affectio cum sui

ipsius tormento , quia dolorem , cum referre vult, patitur, & dubia optatae ultionis, amara semper , solicitudine vexatur. Duplex autem existitialtera quidem diuturnior , dc permanentior; altera Vero acrior quidem primo & concitatior, sed cito placabilis.

Primam nostri rancor appellant. Est que illiberalis , & contumacis naturae signum. Et eos in quibus viget, amaros, &dissiciles vocant. Altera a nostris dicitur excandescentia,&in iis plerumque eminere videtur, qui animo sunt ingenuo, & liberali & acuti;& iracundi nuncupantur. Sed generatim, atque uniuerse loquendo, ab impetu irae animi exiles & muliebres cito, & facile diuexantur; quemadmodum corpora imbecilla a vento, sole , frigore, citius & facilius assiciuntur. Magnanimi vero, licet ab innato calore sint ad irascendum promptiores , tardi nihilominus irascuntur, quod vilia p -

86쪽

EDITO ME. 83tant, quae grandia pusillanimis semper apparent.

Prohibetur ira , si iniuria a potentioribus inferatur. Non enim possemus simul timere , dc hasci. Augetur ab excellentia conditionis, &status: nam qui soli elle volunt, excandescunt ; etiam ad umbram , & volatus uscarum. Eadem cessat in timentes , & se demisse gerentes ; quare canes non mordent pro

stratos.

His statibus, quos ordine narrauimus, si sint nimium validi, crescit in immensum noxia cura mortalium. Sed hoc coercet ars nautica Philosophiae. Haec magistravitae, ea nobis iniicit starna, ut solio in alto residens animus, tuum somni ventatisque compescat, dc ignes ad contenti ones incensos premat. Somnus in umbra nos torpentes detinet ,& rubigine conficit ingenium. Luxus auido gurgite exhaurit antiquas diuitias, & subdit cupidinibus faces. Hinc flagrat vetito amorum aestu mens impia , Mimprobam explet ingluuiem. Perfurit indomitae irae violentia, minas a verbera,neces conduplicat:rapit in bella ciues;& cosanguinea c de patrios lares aspex-

87쪽

8 1 N s T I T V T. M o R A L. git. Impellit ad practi a populos, atque vrbes odiis eradicat. Sed tantis malis praecidimus causas, si nostri , sese obiiciat oculis inclyta virtutum series. Nostrum munit pectus Prudentia, quae tarde inquirit , cum perspicacitate siudicat , celeriter praecipit , & operatur. qua huius annui cursus ducetur exordium in Micanti fidere fulget Iusticia, quae humanum genus , assuetum requiescere nemorum dorso , & tolerare vitam sti sylvis, excoluit legibus, & quod immane erat,& solitarium, mansiicfecit, &congregauit. Succurrit Fortitudo, quae, in publico ciuitatis metu ac trepidatione, irruenti sesei ostium fgmini opponit: non tubarum sonum, non equorum hinnitus , non armorum fulgorem, non tinctos caedibus gladios extimescit ; & periculum ab aliis, vitae suae periculo; depellit: pro aris , & focis, pro

templis, ac moenibus, pro salute, ac libertate communi, ictus, vulnera, istortem denique , si res ferat, non excipit tantum ,

sed etiam appetit. Adest Temperantia ; ne turpibus polluantur flagitiis pectora : & dum incipit cupido seruescere, illa nospudore deterret,

88쪽

ne Circes venenum immedicabiIe miseris faucibus hauriamus. Sed quoniam prima bonorum origo ducitur a luminum patre 1, pietas nostra sie attollere coelo incipiat, &, cum vita hominum per varias i actetur procellas, dicamus cum fiducia :Tu qui humanae gentis infortunia , &inanes curas deprehendis, da nos antiquae memores patriae tui simulacra vultus aspicere: & quia in corcas pelagi Syrtes, in saeua Charibdis discrimina, lacera puppi pr cipites ferimur , & frustra obnitimur rapidis affectionum natibus, & tumidis vitior nundis , ne sternamur flatibus , ne mergamur undis.

itineris Dux quam sequi necessarium est omnibus, qui non penitus aberrare , sed ad beatam vitam peruenire contendunt. Haec eadem ostendit, c lamitates , quae nobis obueniunt , non auferre faelicitatem , non euertere prouidentiam , non expugnare constantiam. Terum , ac tertium ciuilem Philoso phiam tradere incipimus. Haec est illa

89쪽

rit; Cur caeteris artibus perpetuo inuigi let anxia cura mortalium: hanc vero artem artium, quae, quo pacto illis uti conueniat, sola docet, mirifice negligant; quasi conia Piratione facta. .Quid enim proderit militaris facultas, aut familiaris, aut iuris prudentia, aut medicina, si parta demum victoria, diuitiis, cognitione iusti, &iniusti, & prospera valetudine , ita utamur, ut ex iis potius incommoda & dedecora, quam commoda & decora nobis compa

Iemus Noccnt particulares fines, nisi in uniuer- sagem reserantur. Et ideo omnibus artibus laborandum est ad normam ciuilis artificis, cuius extremo sine reliquarum fines continentur.

Ita fabri minores sudant ad praescriptum& imperium Architecti, cui libri manus pro instrumento est mVerum incuria, desidia haec, non aliunde existit, quam, quod omnes ingenii fiducia hanc artem nobis a flumimus , & tan' quam insitam, & nobiscum natam, vendi

camus.

Nec quisquam est tam iners , aut tam ignarus rerum agendarum , qui eam profiteri non audeat, & qui non se prudentissimum credat , & doctum fatγs ,

cum sibi ipsi prospicere, tum alterum ad

90쪽

Hanc hominum nimiam confidentiam Socrates deridebat in Alcibiade , indole quidem egregio , sed nondum adepto maturitatem , atque prudentiam. Hic adeo de se ipso poIlicebatur, ut existimaret, se commode posse administrare Rempublicam ;& , qui imperito sutori pelles pro calceis conficiendis non credidit Set, sibi humanarum actionum imperitissimo praeclaram atque arduam gubernationem populorum confidentissimus arrogabat. Idem Socrates de coelo in terram deduxisse dicitur hanc vitae magistram Philosophiam ; quia omnium primus a contemplatione ad actionem hominum studia traduxit. Sed non idcirco putetis, eam diuinitus infundi.

Hanc posuere Dii vigiliis & sudore pa

randam.

Et tamen ipsam dormire, & praeiertim in nostra Italia, exclamat maxima cum impatientia Caietanus. Quare hanc artium reginam, quae usque ad haec tempora iacule, & stertuit, e somno

excitemus: non voce suaui & canora oratorum , quae potius blanditur dormientibus,

sed graui de aspera philosophorum , quapnos cogat e pςxSi ς; r

SEARCH

MENU NAVIGATION