장음표시 사용
71쪽
c8 INsTITVT. MORA L. credibile est, quod quis una tantum viri
te, aut altera praeditus, caeteris careat ; sicut non est absonum veritati, quod una tantum, aut altera prudentia iniit, & nemo absolute sit prudens. Sed non possiimus dissimulare silentio
inanem Iuris definitionem, quam tradit Aristoteles, cum statuit, ius esse proportionum paritatem. Proportio non est propria differentia, sed omnibus rebus com munis, non cst quid reale, sed logicum. Vnde magis dici deberet paritas commodorum, quam proportionum. Nec videtur verum, Ius distributivum in Geometrica , commutatiuum vero in Arithmetica proportione consistere. Sed in utroque Iure. arithmetica proportione in commutatione pretio aestumantur bona tradita, & accepta, nec habetur ratio personae, ita in distributione a stimatur labores, & merita ipsoru Ciuium. Neque nos fallat,quod in Republica o ditimates capiunt plura caeteris, licet non via deantur plus laborasse. Non enim iis
plura dantur, quod plus egerint, sed quod
arentum meritis, quorum ipsi sunt haer es, δί creditores, plura debeantur. Quo fit, ut eandem ubique rationem sequamur, si ut in commutatione merx merci ita proceditur Nam, Vi
72쪽
ξ P a T O M E. ς' in distributione praemium labori compa
Illa etiam Iusticia uniuersalis eadem quod ad ambitum cum omni virtute quia cuicunque suum praescribit ossicium ) nullo pacto videtur admittenda. Non enim, qui pugnat iussus a lege, fortis dicendus est, quia non sponte , sed inuitus conserit manus. Hic ergo dicet ut iusta agere ; tu huius modi iusta non sub uniuer ali Iure ab Aristotele excogitato , sed sub commutati uocontinentur. Nam qui pugnat iussu Principis , tribuit patriae ius suum ;Auod Iuri L
consulti Iuris particularis EL proprie dicti
Neque Iusticia videtur praestare caeteris virtutibus : imo tantum abest quod virtus praeclarissima sit, ut neque sit virtus ex nu- . mero earum, quae in benefisa societate gunt gratia honestatis. Nam iustus bonum publicum, & priuatum, sine spont nea sui laesione & incommodo quaerit; at virtute proprie dicta, alienum quaeritur commodum, etiam cum aliqua laesione, EDincommodo agentis sponte accepto. Denique admiratione dignum videtur, solam iusticiam ex omnibus virtutibus dici ad alium, & alienum bonum assectare. Et qui hoc asserit , videtur paru inspicere virtutum moralium naturam, eu praecipue lia
73쪽
o INsTITVΤ. MORA L. berali vis ; & sequeretur, quod illa non posset pecunias ad alienum commodum erogare, sed dumtaxat ad suurn. Alicui fortasse vestrum nimis imprudens videbitur audacia , imo etiam improbum, ac pene furiosum, leges Principis Philosophorum abrogare, eique diripere honoris,& auctoritatis insignia longi temporis p taescriptione acquisita. Sed comprimat parumper murmura, & erumpenetiem iram.
Penelope, ut fidem seruaret Vlyssi, noctu retexehat, quod interdiu texuisset , &nos conabimur lucubrationis nostris soluere quod confirmari us , & destruere quod effecimus: ne cum prima ab adoles' centia in castris Rei pubi cae Peripateticae Sacramento dixerimus , nunc videamur defecisse, Scopulos Ai istotelici maris demonstrauimuS , Ut caute, & strenue nauigemus, &tanto maiore contentione animi, atque
conatu quisque nostrum se comparet ad hanc praestantissimam facultatem, quanto magis philosophandi ratio videtur pe
Sunt omnibus igniculi quidam iudicii diuinitus inditi quare qui sine alia inspectione, aut eXamine ducuntur mDre pecu
dum in aliorum sententias,&iuraiat in v cr-
74쪽
E v I T O M E. 71ba doctoris quasi sponte amisso visu oculidextri, sinistro tantum lumine alpiciunt. Propria,& mutuata luce, ut faciunt itellae, nostrum scintillet ingenium.Mutuata quIdem maiorum inuenta percipiat leti propria pervestiget ea,quae maioribus ruerunt ignota. Neque id fatis in facultate Mora li. Namque ea quae ab aliis accepimus , dc per nos ipsos inuestigauimus, appetitionibus' nostris a bona educatione profectis examinari etiam debent quemadmodum aurum, igne, aut lapidi Lydio probari io let. Quare exempli gratia de veritate huius pronunciati. Abstinentia passiones superantur. 1nIrrogandus est appetitus recta ratione Coomitus, qui dictae propositionis saepenumero fecit experimentum. Nec conqueri debemus de ipsa natura, quod rerum scientias tot obduxeiit dissicultatibus , & Delicitatem ipsam, quan d
ris obuolutam corticibus, nobis tradiderit enucleanaama, Gemmae, non in summo, sed in montium venis delitescunt: δc multo charior , & pretiosior rerum notio, quae in abdito conditur, & sadoribus com
. Qu0d si in subtilitate, & eloquentia di
serendi, in verum naturalium causis pervestigandis, in coeli motibus describendeta
75쪽
να ΙNsTi TVT. MORA L. Occupamur, multo magis oportet diligenter , & laboriose versari in ossiciorum scientia, in optima omnium disciplina ;vi de manat honestatis cognitio, & beatitudinis consecutio; ad quam referre debemus cuncta nostra consilia. Sed cum hoc veluti fundamentum scientiae moralis subiiciatur, virtutem in actione consistere, rem adeo eximiam, positam in vigore animi, non traducamus ad solas: δisputationes. Nam id facientes amplerecteremur verba pso factis,uaniloquentiam prosapientia. Definiamus quidem, &ratiocinemur, sed ut agamus non insistentes, tanquam
in ultimo fine, in nostris definitionibus, &
PRaeclaram , & necessariam scientiam tradimus de Ossiciis, ex praescripto non bis ussicio. Ossicium est quod unusquisque facere
debet pro conditiine personae. Fontes unde manant ossicia sunt virtutes Mor
Ies. Hi puri sunt, & perspicui; quia in ta do residet pars saeculenta & lutulenta a sectionum , quae sunt assimi quasi sedimentum, & faecem
76쪽
E PIT O M E. 73 Quod si affectiones non sunt compar biles faecibus, de sedimento, cum rationi inserviant, si corrigantur in certe animus virtutibus Sc prudentia ornatus est similis naui, instructae nautis, & gubern tore. Affectiunes sitiat venti: Officium n vigatio.
In hoc probo de pulchro nauigio gube patrix prudentia nauigat , quae sedet in puppi , clauum regit, scit quomodo dc
quando oporteat nauigare. Virtutes sunt nautae, quorum munus est apte vela tractare. Tunc vero suum in plent officium, cum nec nimis vela contrahunt, nec furentibus affectionum ventis tota permittunt.
Et quidem cum maris si uetus omnino quiescunt, & languent, nauis se loco mouere non potest. Cum statibus validis minaces undae attolluntur,deprimitur, vel in aestuaria compellitur. Sed cum aequatae spurant aurae,iuta,& secunda est nauigatio. Otiatur aliquando animus, atque torpescit, destitutus omni aura appetitionum. Laudem, gratiam, dignitatem sperniti iuria atque socordia. Interdum affectiones vehementer urget; Sc tunc rationem prosternunt;sibique assumunt imperium, Quandoque leniter excitantur , dc rationem sequuntur ducem.
77쪽
Innumeris, quasi ventis mare, affectionibus agitamur, quae si placidae insusurrant animo, nos in officio excolendo iuuanti Si mutae silent, vel nimium furentes ins niunt; officium Omne peruertunt. Sed primae tantum bodierna die nostris mentibus obuersentur. Nam etiam nautae ventos flantes a quattuor coeli regionubus praecipue obseritant: In reliquis vero quos latcrales vocant i cum sint prim rum participes virium non admodum et
Astectionum numerum quaerimus 3 No bis cum loquamur: siquidcm rebus indubiis, non ab extraneis, qui nos plerumque decipiunt, consilium petere debemus sed consulere nos ipsos, & ab internae mentis domesticos oracula responsum verissimum
expectare. Quare animum nostrum hac de re percontari, eumque vicissim audire decremimu S. ille interrogatus talem profert ex per turbato, sed tamen veraci corde sentet
Si mihi obiectum aliquod sub ratione
boni proponitur, amore propendeo. Si longe abest, accendor desiderio. Si prae- .sens est, afficior delectatione. Si offertur aliquid naturae contrarium,
78쪽
EPITO ME. 7s excitatur odium. Si imminet, oritur fuga. Si me nolente aduenit , nascitur dolor.
Quod si in bono absente assequendo in est aliqua difficultas , sed occurrat mediu , quo illud assequi possim, spe recreor.
Si vero nulla est via, fel peratione colicior.
Pariter, si in malo absente repellendo est. aliquod impedimentum , superabile tamen ; in me insurgit audacia. Sed si s
perari non potest, me timor invadit. Et tandem cum ineuitabile malum sua praesentia me excruciat, irascor; & si illud non possum propellere, conor taltem, in eo qui intulit, vindicare. Has undecim perturbationes auidis a ribus excepimus animo dictante magistro.
Amor rerum dominus, poetarum carminibus inclytus, principem sibi vendicat
Huius tanta potestas est, ut superos st ctat , & agrestium corda demulceat. Dictus est etiam Acheronta mouere cum inexorabilis infernus iudex,qui in caeteros stricto rure utitur, solis amantibus reditum ad nos benigne permittat. Hinc fortasse dictatori comp aratur , quo creato cessant omel magistratus. Sed mittamus fabulas, atque metaphoras.
Non hic vos carmine ficto, Atque porambages , ta longa exorsa tenebo.
79쪽
Amor est complacentia appetibilis: est habitudo intima ad id quod animo est iucundum: est quoddam quasi pondus in obiectum. Sed non est motio appetitus, ut quidam. falso existimant, nescientes amorem a desiderio distinguere. Et quidem motio, quae est via in terminum , termino praesente languescit; sed Amor, dum praesentibus fruimur, magis flagrat, & viget. Casto, & nobili accendimur igne, cum
ex terrae coeno emersi mentem erigimus ad coelestia. Amore indigno deuincimur, cum a superna pulchritudine avertimus oculos, eosque ad materiam conuertimu .
Et ut solem directo obtutu intuetur Aquila, caeterae vero animantes id ipsum aegre ferunt, sic in diuinum fulgorem ii solum aciem mentis obvertunt, quia sordibus purgati dedignantur materiae com
Prima amoris proles est desiderium;quod
est motio,& extensio appetitus ad bonum, absens, aptum, & conueniens naturae.
Corrigitur desiderium,si versemur in vita sicut viri nobiles & temperantes in corna. Si fercula ad illos perueniunt, ea modeste capiunt: si transit qui fert epulas, illum detinere non audent. Si nondum adest,
80쪽
non longe extendunt appetitum, sed dum
Villae quaedam in agro Vicentino sitae,. iuxta Aeoliam, quam specus horrendum,&saeui spiracula Ditis,dixisset poeta, excipitat
Ventos cum quodam moderamine, & certa quadam mensura: atque hoc novo, & ad
mirando flab ello tenue frigus ventilant aestuantibus. Ita cor nostrum facere debet in excipiendis flatibus affectionum. Nimii instant, moderati addunt honestis actioni bus robur, & firmitatem. Quod in honoris cupiditate praesertim perspicere licet. Nam si illa consurgit insaniens, nos tumidos,& ambitiosos facit , si leniter amat, moderatam honoris appetitionem inspirat. Sed contemptus rerum humanarum non solum corrigit cupiditates, sed eas radicitus euellit. Hinc quidam Germaniae populi , quibus mira feritas, foeda paupertas , non arma, non equi, non penates,
victui herba, vestitui pelles,cubile humus,
non conspiciebantur agris ingemere, non illaborare domibus, nec suas , & alionas fortunas, spe metuque versare. Si non admirabimur purpuram , nec nos strangulabit honorum sitis. Si sperne-Πius diuitias, nec vulturis rostrum aut ungues praecordiis patiemur. Ita eorum, qui