장음표시 사용
271쪽
doloris signo intrepidi ac hilares intersi
Consilium it que sua natura dissicile,
quandoquidem de mediis diuersis es con trariis eundem finem; mediis quoqde iiDdem fines diuersos ; de mediis etiam prauis finem rectum de optimum assequi licet. Ideoque, non sunt semper & ubique verae in materia ciuili tuta propositiones physica: : diuersum ut diuersam semper facit diuersum : Idem ut Idem semper facitidem: effectus est similis suae causae. Super est, qualis esse debeat, qui consilium daturus est.
O si tarij dotes. TR ia sunt, quae hominibus fidem conciliant : Prudentia; vir tu S, beneuolentia. Nam homines qui consilium dant, vel decipiuntur imprudentia ita ut non in telligant , quid sit utile , aut si intelligunt, habent aliud in ore aliud in corde, & secus ac sentiunt loquuntur. Idque duplici de causa: nimirum improbitate, vel odio erga eos, quibus consilium sunt daturi. Consiliarius itaque sit prudens, vir bonus , eique cui consilium dat amicus; nec
272쪽
DE CONsILIARIO. dubium, quin prudentiae in consiliis pri mae debeantur. Nam ratio , per quam acceleris animantibus distinguimur , & segregamur duplicem habet vim. Altera versatur in iis, quorum est scientia, quae semper eodem modo se habent, suntque necessaria, aeterna, immutabilia , eiusque finis est adeptio veritatis , neque ullum alium habet finem. Altera versatur in iis, quae possunt se aliter atque aliter habere.
Et haec in duo genera diuiduntur. Alia enim propriὸ dicuntur effici , quorum
opus remanet, & pertinet ad artem. Alia non dicuntur effici , quorum finis est Actio; atque haec referuntur ad prudentiam, cuius proprium est intelligere, quid agendum sit , quid fugiendum, ut bene
Prudentia igitur est habitus rationis, qui nos disponit ad rectum usum illius, in rebus agendis & fugiendis. Sed quia rectus usus rationis practicae est triplex: consulere , quod est inquirere&inuenire utilia ad beatam vitam raudia care de inuentis: praecipere inuenta & iudicata: ideo consiliarius, qui a consulendo
dicitur, non ineptὶ appellari potest inquia
sitor & inuentor viditatum. Prudentiae initium & fundamentum, est
naturalia quadam vis, & quasi mentis
273쪽
DE CONsILIARIO. asso culus; qui magis minusue in aliis elucet. Siquidem omnibus data non est aequalis indoles ad intelligendum. Hoc naturae bono Themistocles erat egregie instructus . nam ipse sitne ulla disciplina, sola vi naturae, de futuris non modo verissime iudicabat ; sed callidissime coniiciebat , ut narrat Thucidi des. Haec naturae vis, si ad bonum dirigatur,& longo rerum usu exercitata perficiatur, transit in habitum, qui Prudentia nominatur. Vbi minime dissimulandus error cuiusdam ex recentioribus, qui synesin
gnomen censet igniculos a natura datos, ct quasi semina prudentiae. Nam etiam illae sunt virtutes acquisitae , ut ostendit Caiet. 2. 2. qu. Si. art. q. dc sunt virtutes annexae prudentiae, non prudentiae initium δc quasi fundamentum. Super est moneamus, quae potissimum prudenti consiliario fuerint vitanda. Cauendum inprimis ne incognita pro cognitis habeat , iisque temere assentiatur. Vbi ex mente diuini Platonis aduerten dum , tria occurrere hominum genera. Vnum peritorum atque intelligentium; alterum imperitorum t, suam imperitiam agnoscentium , quorum neutri errant , aut decipiuntur. Illi enim sponte intelligunt, hi vero intelligentibus credant.
274쪽
Tertium genus est corum, qui non intelligunt; sed se scire atque intelligere opinantur : Qui verus fons omnium cyrorum: Hi dum omnia audent, sibi , dc aliis male consulunt. Quod vitium adolescentibus familiare , qui in tam breui vitae spatio pauca experti, S propterea raro decepti bene de omnibus existimant omnia facile credunt; speique pleni, putant omnia sibis ii ccessura ex animi sententia, iccirco omnia confidenter a unt , & loquuntur, omniaque sine haesitatione probant. Inde Alcibiades in Socrate merito deridetur, cum admodum adolescens in concione
Atheniensium , de bello , pace, & aliis spectantibus ad Rempublicam verba facere gestiebat , quum istarum rerum per aetatem, nullum haberet usum, & experiamentum. Vt iusta sit apud Poetam quae- rela: labi ac ruere omnia coepisse, ubi ad Rempublicam accesserint noui , stulti, dolescentuli. Ideoque non vana prorsus eorum sententia , qui credunt, quod maiores. nostri eam partem , quae Reipublicae consulebat, a senibus senatum appellarint. Nec tamen Omnibus promiscue adoles centibus prudentia est deneganda. Non enim adolescentia est erroris causa , sed
imperitia, quae plerumque illius aetatis est
275쪽
DE CONsILIARIO. comes. Nos autem quod plerunque sit sub considerationem Vocamus.
Cosiliarius porro incognitapro cognitis&pro certis incerta non accipiet, si adhibebit ad cosiderandas res tempus& dili etia;si iudicabit de unaquaque re,pro cuiuiaque rei natura ; si de rebus contingentibus ante exitum nihil sibi certi pollicebitur: si meminerit multa inopinatε accidere solere ; si considerabit inconstantiam rerumhumanaru, atq; occultas hominum volunt
tes , & multiplices naturas; si reuocabit in memoriam dictum illud Epicharmi, neruos prudentis esse non temerE credere idenique si non carebit experientia rerum humanarum. At quoniam ars longa est,& vita breuis, ita ut si est et triplo longior , satis non esset ad plenissimam experien tiam comparandam ; ideo addenda est lectio historiarum, quae continet experien tias aliorum. Haec tantum v aluit in Lucullo ι ut de eo Cicero scriptum reliquerit , quod cum totum iter, & nauigatio nem consumpsisset, partim in percontan do a peritis, partim rebus gestis legendis in Asiam Imperator Venerit, post quam esset Roma profectus rei militaris rudis, sed hoc raro accidit, nec quod licuit magno ingenio Luculli, omnibus licet. Cum ergo aliter assiciamur iis, quae sola
276쪽
: 8 DE CONsILIARIO cogitatione assequimur, & aliter iis, quae usu percipimus atque agendo nos ipsi e perimur, usu opus erit. Hic tamen histo riarum lectione adiuuari potest. Nam qui solo usu contentus historias & aliorum diligentiam negligit, malle videtur monoculus esse, quam Vtroque oculo Vti, quum possit. Consiliarius igitur in usu quotidiano &in veterum monumentis, cuiusque aetatis
Principum, priuatorum hominum , diuirum , pauperum , nobilium , & ignobialium mores obseruet; quos omneS more suo exquisite Aristoteles in libris Rhetoricorum exprimit. Nam haec omnia formant non tantum perfectum oratorem , sed etiam prudentem consiliarium. Obseruandum etiam est apud egregios historiarum scriptores, quid E diuersarum nationum legatis prose quisque dixerit ; quibus rationibus suam quisque causam defende rit , quibus a senatu responsum sit , quibus item rebus adducti pacem , aut inducias fecerint , aut bellum indixerint, vel societatem contraxerint, seu rς-pudiauerint r notandae etiam bellorum Miseditionum causae ciuilium 8, & alia huiusmodi, quae in consiliis agitari de
Consiliarii praeterea prudentis est euita-
277쪽
DE CONsILIARIO. 'S're arrogantiam , quae sibi assumit vices Principis, eiusque occupat ossicium, cum intra limites sui. muneris consistere deberet . Quod ut commode fiat , sciendum consiliarii ossicium.& qui sint fines illius ossicii, quos ultra citraque nequeat sub sistere. Etenim cum sint tres prudentiae actus, consilium quod est inquisitio, iudi ci D, & praeceptum; ad consiliarios qui a consilio appellantur spectat tantum inqui rere , iudicare neutiquam, minus praeci
Itaque nimium sibi arrogantes dum lia mites consiliarii excedunt, nec se ostendunt Principe inferiores. Iouem ferunt deuorasse Metim ex copressu ipsius graui - dam, atque ita praegnantem factum, armatam Mineruam ex capite peperisse. Fab Ia ingeniosa similitudine , arcanum Principibus imperii documentum praebet, quo discant, quomodo se gerere debeant erga consiliarios. Nam initio res suas con mittere debent cosiliariis, & haec est prima veluti conceptio. Sed cum illae iam formatae sunt, conuenit eas in aluo consilii resum ei e , antequam a consiliariis emittantur
in lucem, easque proprio iudicio limare, de parturire imperio, ut qui libet cognoscat, ultima decreta ab ipsorum iudicio Mauctoritate manasse, quos Pallas armata
278쪽
16o DE CONs I LI ARIO repraesentat, prudentiae ac imperii simula
Quod si vero consiliarii Rerumpublic Him, non solum utilia inueniunt, sed etiam iudicant de inuentis, & praecipiunt de iudicatis, id certe non faciunt tanquam comsiliarii, sed tanquam Principes. Nec moueat quenquam, quod prudentia legis excecutiva, quae est in gubernatoribus & iudicibus , diuiditur in consili tiuam & iudicatiuam: nam gubernatores dc iudices consultant de praemiis & poenis,&iudicant de iisdem quandoquide cons tendum est prius quam iudicandu .Non tamen consultant de bello & de pace, nec
iudicant de iisdem. Quia consultatio de bello & pace & similibus,fit coram Principe , nec ad gubernatores & iudices , sed ad consiliarios spectat, ad quos non spectat iudicium sicut spectat consilium: sed iudiacium & praeceptum soli Principi reser
De Prudentia itaque Consiliarii nostro instituto haec sussiciunt : superest de eius
virtute quaedam ad ferantur. Prudentia δίvirtus si accurate expendantur vix separ ri possi int. Prudentia quippe non solum infert rationem rectam , sed etiam prius requirit appetitum bonum. Nunquam
enim prudens hic & nunc iudicaret sibi-
279쪽
ique praeciperet , esse abstinendum a voluptatibus , nisi haberet appetitum bene dispositum. Haec vero bona dispositio vel est virtus, vel saltem virtutis initium. S cundo prudentia, quae consultat de iis, quae sunt ad finem, non potest esse recta nisi finis sit rectus . nam media ex fine deducuntur, ut conclusiones x principiis, sed rectitudo finis prouenit a virtute. nam qualis unusquisque est, talis esse videtur sanis , quare Prudentia etiam virtuti est unita. Tertio prudentia definit & statuit
materiam, in qua seruatur ratio mediocritatis. virtus autem in mediocritate consistit ; ideoque Prudentia a virtute separari non potest. Atque hinc est quod Prudentia licet habitus intellectivus, inter virtu-LCS morales connumeratur. quod optimε inter caeteros cognouit Caiet. I. a. q. J8. arr. 4. qui contra Scotum in 3 o. dist. 36. assirmauit Prudentiam non consistere inter puros limites intellectus ut Scotus existina abat , sed esse rectam rationem agibili um, appetitu recto particularis finis factam & firmatam. Haec quidem subtiliter δc verE a Phil sophis disputantur. Nobis autem non est sermo de virtute ac prudelia omnibus numeris absoluta. nam si ad exquisitam illam egulam exigantur, nemo erit prudentia
280쪽
praeditus aut virtute ; sed quemadmodum vulgus alios prudentes vocat, alios fortes, alios temperantcs, sic & nos de iisdem loquimur oratione populari,atque ad communem usum accommodata, qua in Rhetoricis delectatus Aristoteles, quamuis hoc argu mentum via valde diuersa, & exquisita tra' clauerit in libris ethicorum. Cum igitur consilium sit e genere eorum, quae reseruntur ad aliud ; dum respicit utilitatem illius, cui consilium datur, consiliarius utique omnes exigit virtutes quatenus pertinent ad alios. Consiliarius certe passionibus perturbatus & vitiis inquinatus, non potest exercere officium suum. nam qui intemperantia auaritia , ambitione, aliaue perturbatione animi obcaecatus, voluptatis, utilitat is, hono ris speciem honestati anteponit, ab eo frustia rectium consilium eXpectatur. Omnium vero virtutum maxime fides postulatur in consiliario. quasi caret,omnis societas tollitur cum amicis. quomodo enim
cum amicis & familiaribus vivere licebit, si ab iis , quos aduocauimus in consilium, si
mulatione virtutis ac beneuolentiae decipiamur 3 si infamem reddit actio depositi, cum quis rem suae fidei creditam ad usum pro prium transfert , quo loco habendus is, qui
