Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ac supellectilem, sed famam atque existimationem Principis, & quandoque etiam salutem fidei suae commendatam. Quanti fides Consili. irii sit momenti ostendit. Atheniensium Respublica , quae floruit, quamdiu Aristides, Miltiades , Pericles, Solon, Themistocles , & alii pecuniis inexpugnabiles viri, eam suis consiliis gubernarunt. At postquam Athenienses degustarunt aurum regium, quo Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, simul eorum gloria &libertas concidit. Adeo imperium virtute partum auaritia & largitionibus corruit Posteris veluti oraculum fuit illud callidissimi Numidarum regis, urbs veyalis cito est peritura si inuenerit emptorem. Sit igitur consiliarius veluti Pericles apud Athenienses &Camillus apud Romanos a pecuniis inuicti, quorum virtutem oderant , sed miraban

tur.

Rerum publicarum vero Consiliarii car-ter siure sunt fideliores: si namque externorum regum largitionibus corrupti Rempublicam proderent , perinde facerent , ac si naucm perforarent, in qua ipsi nauigarent. Quod Consiliariis precio conductis non timendum , quando naui perforata possunt aliam conscender, quod Rerumpublicarum consili aliis, quarum ipsi sunt etiam domini,&senatores non conceditur . si enim Reipu-

R iiij

282쪽

164 DE CONSILIA Rio. blicae exitium machinarentur , ipsi etiam corruerent , adeoque priuatae utilitatis peruersi forent ratiocinatores, si1 Reipublicae fideliter nor,inseruirent. Atque haec de integritate & fide dicta sint.

Verum consiliarius non solum erit integer, ac fidelis , sed etiam magni animi , ita ut possit alios libere loquendo iuuare. Sunt enim nonnulli, qui natura prudeles ac . boni, recta cognoscunt & ad ea quae cognos-cut natura mutur; iisdem tamen proserendis abstinent, prete animi imbecillitate. Quae modo est timiditas ; modo imodica verecundia. Timiditas est si cum potentioribus agimus, cum quibM non audemus libere loqui: Verecundia si cum paribus. Hi timidi & ver cundi sunt minori odio

digni , si fraus absit dc perfidia , & proprii commodi studium: laudandi tamcn non sunt, quandoquidem deserunt eos , quos consilio iuuare deberent. Perfidia vero est odio digna maiore, quam imbecillitas animi ; utraque tamen consili

rius carere debet.

Quare oportet consiliarium non soldmesse integrum & fidelem , sed etiam fortem& constantem, & magni animi, ne plusquam

decet pertimescat o mensionem Principum, aut erubescat conspectum amicorum , at que ita salutaria consilia promere vereatur.

283쪽

De libertate in sententiis dicendis multa disserit Demosthenes, multa Thucydides , equorum fontibus haurire licet timiditatis

antidotum.

Vitiosam vero verecundiam corrigere possimus aureo Plutarchi libello. Absit tamen, dum laudamus libertatem dicendi in consiliario , ut damnemus modestiam, quae praecipuum est ornamentum corum qui dant consilium. Seruetur igitur in consilio dando modestia, praesertim si ii, cum quibus agimus sit- periores fiunt aetate, dignitate, usu rerum, ingenio, doctrina. Nec ad consilium accedemus non rogati, nisi salus aut existimatio Principis seu Reipublicae , aut amicorum necessitas id exigat. Verum, ut accuratius intelligamus , quibus praesertim maculis liber & purus animus Consiliarii esse debeat, eum omnino postu Iamus virum integrum, & ab omni perfidia

alienum. Constantem etiam, ut neque exti- .mescat neque erubescat ea libere proferre, quae aliis sunt profutura. Apertum praeterea de sincerum veritatis cultorem, cui piaculumlum sit omnia sic lcgere, ut difficile sit ab eo elicere & extorquere , quid quaque de re sentiat. Dissimulatorem nolo, qui fingit seminus scire dc intelligere, quam reuera scit ac intelligit. Mansuetum quoque este pluri-

284쪽

as 6 DE CONsILIARIO.mum refert. Nam animus procliuis ad iram cernere verum non potest Nec minus in quaerendis consiliis vigilantem elle decet, quam taciturnum in culi odiendis atque occultandis iisdem. Vigilantia vero virtus est, quae versatur in usu somni moderato, ita ut quiete necessaria valetudini serviamus,&nimium otium ac desidiam vitemus. Eaque temperantiae spccies est aut comes , species quidem, ubi somnus numeratur in voluptatibus corporis : quo nomine qui a nimio somno abstinet eoque moderate utitur,dicitur temperans , nimirum qui moderatur voluptatibus corporis. Comes autem temperantiae videtur esse, quandoquidem victum sobrium ac moderatum , qui est temperantiae peculiaris, sequitur usus somni moderatus, ac vigilantia. qua fortasse ratione temperantia dicitur conservatrix prudcntiae, Nam qui

sobrie ac temperanter vivunt, non sunt somnolenti, sed ad prouidendum aptissimi.

. Consiliarius itaque non det somno noctes integras. Nam velut in tenebris, corporis oculi nihil cernunt , ita somno impeditur oculus mentis nostrae: somnus si quidem perfectus est mentis cessatio i nec prudentes

somno sopiti differunt ab imprudentibus rnisi forte somniantium visa prudentibus meliora sunt, quam insipientium. Taciturnitas custodiendis consiliis appri-

285쪽

DE CONs rLIVRIO. 2ς me necellaria est, porro consiliorum qua si thesaurus. Frustra enim quaerimus nili inuenta& cogitata silentio tueamur, ne ab inimicis praecipi aut praeverti possint. scitum est Poetae illud: Non minor est virtus, quam quaerere parta tueri. Etsi vero taciturnitas adeo videatur omnibus prompta is Vt prouerbio iactetur: utinam tam facile loqui possem, qu)m ta cere 1, plerique tamen dissicilius tacent, quam loquuntur. Quamuis enim natura hominibus binas aures , binos oculos dederit, linguamque tantum Vnam i ut plura audiant, plura videant, quam loquar tur : Maxima tamen pars hominum promptior est ad loquendum, quam ad tacendum : dc quo magis aliquid est arcanum: eo libentius id effundunt, inani quadam gloria, ut aliis incognita ipsi nosse videantur. Ideoque silentium non solum mulie ri, Ut censuit Euripides, verum etiam con siliario inprimis ornamento est; quo rimarum pleno nihil turpius. Peccat autem Consiliarius non tacitur

nus : vel perfidia si detegit arcanum, quaestus causa, aut conciliandae sibi apud hostes gratiae ; vel garrulitate ac fatuitate, si id linguar incontinentia faciat. Ob quam

Tantalus a coeli tum mesa remotu S, poenas

Pendit apud inferos a poetis dccantatas.

286쪽

DE CONsILIARIO. Hoc morbo turpissimo, qui est leuitatis& amentiae argumentum, nihil intolera. bilius in eo, quem Princeps consiliorum suorum conscium adscivit. At uni tantum amico summo atque intimo quispiam a

canum crediderit i quid vero si ille alii amico , itemque alius alii 3 nunquid ab aliis postulamus, quod nobis ipsi non praestamus. Metellus interrogatus cum Dellum in Hispania gereret , quid postridie

facturus esset: tunicam inquit meam siuprodere posset, comburerem. Antigonus etiam filio sciscitanti, quo tempore castra moturus esset: An vereris inquit, ne tubam non exaudias λ Ita quem regni haeredem reliquit , arcani particiapem noluit. Zeno cum in conuiuio Athenis alii multa pulchra & egregia loquerentur , ipse solus semper tacuit. Rogantibus autem

Regis legatis, quid Regi de se dici vellet. nihil inquit aliud ; nisi senem esse Athenis , qui inter potandum silere posset.

Longum nimis foret eos memorare,

qui sibi sitis ciuitatibus & regibus tacendi

negligentia exitium attulerunt. Quae omnia in Consiliario necessaria virtutis veniunt nomine , seu iustitiae v- niuersalis.

287쪽

CAPUT DECIMUM TERTIVM. CAsilia j vitia.

osdam vero non vocatos audacter dc imprudenter in consilium venire non usque nouum. sunt enim, qui omni- bus ubique ; dc de quavis re consilium d re sunt parati , ut quasi soli sapere videan

tur , quod magnae arrogantiae signum est. Interdum tamen id faciunt, ut videantur studere commodis eorum, quibus consulunt, & sic beneuolentiam captant , &cauponantur. Quod arrogantia grauius est, auarae nempe, M sagacis naturae indi

cium.

Nonnunquam id etiam fit decipiendi studio : quod perfidiae indicium.

Aduersus id hominum genus , valet scr-uatoris nostri monitum : Attendite a falsis Prophetis , qui veniunt ad vos in vestitamentis ovium, intrinsecus autem sunt intapi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis

eos. Nunquid colligunt de spinis uuas,& de tribulis ficus 3 optime id a sapientiae fonte manavit, quod altiori consideratio tane dignum. Huiusmodi enim Consiliarii subdoli, & deceptores, non sunt manifesti inimici, sed reconditi. Ideoque non di-

288쪽

x o DE CONSILIARIO citur: Aspicite falsos prophetas , sed attendite. Vbi enim res certa est aspicitur, id est simpliciter videtur ; ubi autem incerta , attenditur , & caute consideratur. Veniunt ad vos in vestimenti S Oumm. VeitI- .

mentum ouile est species simulatae virtutis , En amicitiae. Nihil autem limulatione perniciosius, siquidem specie boni malum

celatum , dum non cognoscitur , non cauetur. Intrinsecus autem sunt lupi r paces . nam hi pietate , ac ardenti studio

ilitatis nostrae quasi quadam veste fetegunt , intrinsecus tamen animum habent venenatum, & simpliciorum hominum animos decipiunt. A fructibus eorum cognoscetis eos, id est ex operibus coniici potest, qua ratione moti ad confilium accesserint, etiam non vocati. Elucente namque demum veritate necesse est, iquod mens rabida lupi, habitu ouime peIlis se exuat. Tales cognoscere ne quis putet impossibile esse subdolos 1cilicet conliliarios, & deceptores: ab euident1 exemplo istaec ratio depromitur. Nunquid colligunt de spinis uuas, dc de tribulis ficus3Ficus nempe multa grana uno tegmine tenet inclusa, fides pariter plurimos hom nes unit dulci quodam charitatis amplexu.Vtia est amicitia, quae examinatur, & probatur nam in torcular mittitur, & sincer

289쪽

bulus undique habet aculeos & perfidi consiliarii, quacunque sui parte pleni sunt iniquitatis. Non possunt ergo huiusmodi spinae, & tribuli ferre fructus fidelis , &amici Consilii. Videbis E diuerso, de miraberis forte,

multos in consilium vocatos adeo silen tes, ut Harpocrati sacramento se devinxisse putes. Timiditatis hoc est, aut immodicae verecundiae. Quod sanh vitium etsi a culpa remotum videtur, secus ac perfidia, quae opponitur integritati, defectus tamen est, & priuatio. Nam consiliarii non est deficere magnitudine animi atque constantia, ut animi sensu libere promat. sin autem liuore , & odio fiat , quia alienis malis gaudet, malevolentia dicitur , vitiumque est virtuti contrarium. Eiusmodi enim mortales destituuntur charitate, beneuolentia, & amicitia, quae

vel est virtus, vel quidam effectus, & co

mes virtutis.

290쪽

CAPUT DECIMUM QUARTUM.

Possitne Consiliarii virius 'e prudentia

MAnisestum itaque cum sit, opus esse

ad consultandum prudentia & virtute, quarum una sine altera esse possit, despiciendum utique fuerit,quaen am ex iis optabilior sit Prudelia sine virtute, an virtus sine Prudentia 3 Dubium variis profecto sententiis agitatum, nec iis validae r tiones desunt, qui assirmant virtutem in consiliis esse magis necessariam. Virtus enim sine Prudentia plurimum prodest ad concilianda fidem. Prudentia sine virtute parum valet ad faciendam fidem. Imo quo quis astutior,& callidior, eo invisior, δίsuspectior, detracta opinione probitatis. Consilium vero sine fide frustra datur. Iaconsultatione itaque optabilior virtus. Prudentia deinde sine probitate innumerabilia damna , & incommoda attulit hominibus, & ciuitatibus, quorum exemplis compendii causa supersedemus. Praeterea homo perfectus, est omnium animalium optimum; a lege, & iustitia seiunctus est pessimum ut autor Aristoteles lib.

i. de Repub. qui addit, quod improbitas

SEARCH

MENU NAVIGATION