장음표시 사용
291쪽
armis instructast maximὶ perniciosa; illa vero armis iii struitur ab ipsa prudentia Consentit his Plato, qui libro. 3. de legibus ait. Improbitatem esse omnium pessimam, atque improbis ciuibus , quamuis disciplinis omnibus instructis, nullam reipublicae partem committendam , probis autem ad haerendum,ac magistratus defendendos etiamsi litteras non didicissent. Sed nec infirmioribus momentis nituntur ii, qui prudentiam existimant inco filiis virtuti anteponendam , hisque rationibus moueri solent. Etenim si Prudentia est scientia rerum expetendarum & fu giendarum, qui ea valet, est utique aptis simus ad capiendum consilium, quod vessatur in delectu rerum expetendarum, Afugiendarum.
Ea quoque pars animi in qua est habitus
Prudentiae ab Aristotele consultatrix, seu apta consiliis appellatur. Nec viri hebetes rerum imperiti, ac rodes, quamuis boni sint, ullo pacto ad consulendum sunt idonei. Adde quod vir prudens potest amicis fauxem consilio pro aeste; vir autem bonus si ne prudentia, ne iis quidem, quos diligit potest consilio subuenire. Quamobrem virtus sine prudentia in consiliis nullius est momenti : Prudenti
292쪽
vero sine virtute plurimum valet.
Quid igitur in re admodu dubia statuet dumi Prudentiam in consiliis ut praefer mus, multa suadent, sed in primis quod appetitio est finis, consultatio est de mediis. Sed virtus perficit appetitum qui est finis; dc prudentia perficit vim consilitandi, quae . est de mediis; ergo ut in fine optimo proponendo, Virtute in primis est opus , &non prudentia, sic ad inuenienda media, quae ducunt ad finem, praecipuus usus est
Deinde cum ad aliquem effectum sint necessaria duo: si alterutro carendum sit, praestat ei destitui , quod exigitur antecedenter, quam eo quod formaliter, &immediate conuenit ad productionem italius actus. Hic enim praecipue attribuitur
causae, quae formaliter, & proxime facit ad productionem illius , quaeque magis necessaria est. Huiusinodi verb Prudentia est, quae proxime producit consilium
nec virtus nin remote de mediis est. Ita in
medico praecipuo requiritur peritiae non probitas , dc beneuolentia , quia peritia formaliter , & proximὶ exigitur ad me: dendum; probitas vero, & beneuolentia solum antecedenter. Pari modo in Imperatore praecipuE laudatur peritia rei mili taris, iustitia neutiquam, nam peritia rei
293쪽
DE CON XIII ARIO. 27 militaris proxime copducit ad finem con sequendum scilicet victoriam; iustitia verbnon nisi antecedenter, & remote. Secus
in praesecto aerarii praestat probitas, & fides tantum secundario scientia; quia ad custodiam aerarii fides proximE, & immediate desideratur , scientia autem re- . mole. Aristotelis hanc fuisse mentem constat. Postquam enim docuisset tria essa necessaria, ei qui gerit Magistratum, amorem in Rempublicam , vim muneris ob eundi , virtutem, ac iustitiam, subdit hane 'questionem. Cum haec tria non repertui tur in eodem, ut plurimum accidit, quid eorum magis est eligendu . Exempli gratia: est aliquis Imperator peritus, sed impro bus : alter bonus , sed rei militaris rudis 1 quisnam eorum est eligendus 3 illud vero docet magis eligendum, cuius minus homines natura participes sunt, & quod rarius & infrequentius inuenitur. Ideoq; in deligendo Imperatore potius esse spectandam peritiam rei militaris, quam probit tem , qu*ndoquidem rei militaris peritia in paucioribus reperitur,& Imperator maiori peritia indiget, quam sit ea quam vulgo homines habent:virtus vero communis cst omnibus.
Ex his constat in consiliis prudentiam vix tuti esse anteponendam ; quo niam bOQ
294쪽
DE CONsILIARIO nos viros plures, & facilius inueniemus, quam prudentes, ac idoneos ad dandum consilium. Neque osstant autoritates Aristotelis, MPlatonis in contrarium allatae. etsi enim concedimus improbitatem armis instructa esse rem maxime perniciosam, negamus tamen illam instrui armis ab ipsa prudentia. Nec Aristoteles libro primo de Republica huic sententiae repugnat ; ubi non ste habutu prudentiae, sed de vi quadam, ac mentis acie nobis 1 natura ingenita sermo est. N ec obstat Auctoritas Platonis 3. de legibus affirmantis improbitatem esse omnium pessimam. Eius enim nomine imprudentiam intelligit quae viiij nomine venit, in quantum prudentia, & virtus sunt ii cessario coniunctae. Quando igitur vetat improbis committi masistratus , imprudentes intelligit ; etiamsi doctrinis sint e quisitissimis exculti, nempe Mathematicis
De Beneuolantia Consiliaru in eum cui consilium datur.
Actenus de prudentia,& virtute con siti ij, nunc de eiusdem beneuolen-
295쪽
Dt Co NsILIARIO. . 27Ttia in eum cui consilium datur, ne quidquam eorum omiserimus, quae consilium danti fidem conciliant. Adiuuatur autem consilium beneuolentia in euim, cui consilium datur. Qui enimalium consilio iuuat, necesse est ei velit bene. Sed diligentia consiliis non adhibetur, nisi benevolo id fiat animo. At dicet alia quis. ij qui de . rebus dubiis consultant ab
amore, odio, ira, misericordia vacui esse debent, quandoquidem eiusmodi animum occaecant, quare consilium beneuolentia in eum, cui consilium datur, potius imp ditur , quam iuuatur. Et Aristoteles initio Rhetoricorum monet , amore odio iudicium impediri, adeoque melius esse fere omnia legibus definiri , & quam paucissima iudicum arbitrio relinqui. siquidem ij, qui leges condulat,
iudicant defuturis. Iudices autem de praesentibus , quorum amor atque odium plorumque ossicit iudicio. Vnde Rhetoricorum libro 2. repetit, non videri eadem iis,
qui irato, & iis qui placato sunt animo,sed
magnitudine diuersa. Nec dubium est, quin amor, & omnis animi affectio iudiacium corrumpat perturbet, atque in alte
ram partem impellat. Sed absit beneuolentiam, quae seiunctacst a perturbatione, dc amicitiam, quae aut
296쪽
278 DE CO N s I L I A n 1 o est virtus, aut proxima virtuti, iudici ilici,ctare putemus, quum maximE acuat. Beneuolentia enim actum voluntatis, non
passionem appetitus significat tam or amicitiae, non concupiscenti l tiatur: Iamque usu constat diligentiores, ac vigilantiores ad considendum, esse omnes in cos , quorum rebus student. Accedit consiliarij beneuolentiam cum prudentia,& virtute coniunctam. Hic quaeritur, quale esse debeat tempe ramentum consiliarii. respondetur, quod consiliari temperam ctum esse deberet momderata speculatio Principis , cui assistit. sci licet cognitio magis rerum agendarum, quam propensionis ipsius Principis. Nam ita verisimile est ministrum fidele, ac salutare daturum esse consilium, & locuturum magis ad veritaten , quam ad assentatio nem, & adulationem. Constat igitur, de quibus homines con' sitiunt, & cuius sit consilium dare; superest ossicium eius , cui consilium datur. Haec enim tria arcto nexu ita s odiantur, Ut sine eorum notitia consiliarij ossicium non possit intelligi. Is vero, cui consilium datur plerunque peccat: quod ei aut voluntas deest , aut ita
Voluntas in consiliis auscultandis, iudi, ideoque
297쪽
Dt CousILIARIO. 279cium in iis, quae alij consuluerint iudicandis : Animus in iisdem celeriter percipiendis , & fortiter exequendis. Haec enim tria maxime necessaria sunt ei, qui Rempublicam administrat.
Porro qui suo consilio freti , aliorum consilium dedignantur, aut negligunt, in
magno errore versantur. Nemo enim est
tam lynceus, ut videre omnia unus possit, aut insigni adeo perspicacia , ut aliorum admonitionibus non adiuuetur. Negliguntur autem aliorum consilia,
vel confidentia eorum, qui multum sibi de suo iudicio pollicentur; vel dissidentia eorum, qui ad suspiciones proni ; quales praecipue homines praui, qui cum cunista feriant , cuncta etiam timent, & de quocunque dissidunt; vel denique egregia indole, sed maturitate, & prudentia nondum subacta, qualis est in adolescentibus. Confidentes Principes, qui nimium de suo iudicio sibi promittunt,monitum illud
mente habeant; memento, quod es homo; ad coercendam nimiam de se cofidentiam. sic enim non existimabunt, se omnia posse inquirere, δί inuenire sine aliorum lumine , & auxilio. Illud pariter animo versent: memento quod es Deus, vel vice Dei, ut coerceant nimiam licentiam. Confidentes
'ixem, qui impunὶ agendo quodcunque
298쪽
18o DE CONsILIARIO. libet optimum existimant, inconsultis omnibus decernunt, de sequuntur, similes sanc' caecis robusto corpore praeditis, qui quo
maiore impetu feruntur, eo vehementius
impingunt , dc grauiores offensiones patiuntur. Dissidentes,& suspiciosi, qui semper cauent ne decipiantur, similes sunt iumentis, quae sunt visu hebetiore.Nam sicut illa, quo suspensiore gradu, ac timidius incedunt, eo facilius labuntur: ira etiam homines suspiciosi, quo sibi cautiores viden 'tur, eo facilius decipiuntur. Adolescentes indole egregia, sed non dum maturitatem adepti, qui negligunt aliorum consilia peccant ingenio nimis elato, dc rerum agendarum imperitia. Ne mo autem siue confidens, siue dissidens,
siue elati ingenij , & rerum agendarum imperitus sibi persuadeat, ita se praestare
caeteris, vi multorum consilia non praepol
Hinc sapientiorum Principum diligentia in explorandis aliorum sententiis , ut alij noctu veste mutata in tabernis, ac diuersoriis vulgi de se sermonibus interfuerint. Qualiter v et cris Parmae, δί Placentiae
dux sapientissimus , quem consiliarium Principiam appellare solebat Alphonsus secundus Estensis, Parma ab hostibus ca-yt' clam arreptis equis Lutctiam Parisio-
299쪽
DE CONsILIARIO. 281rum aduolauit, ut Regis fidem,& auxilium imploraret. Rex aberat: Interim Octauius in taberna
quadam delituit; & variis hospitum ser- monibus de belloParmensi omnibus ignotus interfuit, & Principum consiliarius non neglexit infimae etiam plebis libera consilia. Adventante Rege prosiluit , &Gal orum manum in Italiam traduxit. Alij quae exequi cogitabant longe ante vulga uerunt, ut vulgi de iis opinionem explorarent , uti pictores, qui exponunt tabulas populi oculis. Quare ut quisque sapientissimus consulatoribus delectatur , sic eos libenter audit; contra vero ad pauca respicientes, facile sententiam ferunt, & libere monentibus
Quod si ratione distinguimur a coeteris animantibus, quid dignius homine, quam
multorum rationes in unum conferre , vi ex collatione omnium, quod sit optimum secernere valeat 3
Non defuerunt tamen quibus Principi parum utiles visi fuerunt consiliarij: quandoquidem non raro deteguntur imperij arcana. Cui malo, ne unius quidem consilio, quod a Gallis dicitur Consigito di C
300쪽
181 DE CONsILIARIoiNam garrulus, & Ambitiosus,qui gratiam Principis ostentat , grauius affert detrimentum , quam multi, quos fides, & taciturnitas longa experientia commendarunt , ut vere istiusmodi consiliarij loco, quo Vnus tantum admittitur dictum illud posset inscribi. Plenus rimarum sum, hac ac illac perfluo. Nec alieno consilio parum Prii opis auctoritas minuitur. socij namque impexij eum regimini ineptum ostendunt. Vt si
leam quod consiliarij infidi scepi magis
commodo proprio, quam Principis com
Haec tamen non sunt tanti ponderis, ut bonos consiliarios ex aula remouea t.Neque enim Prudentis est Principis omnia consiliariis committere. Neque est necesse
quod is, qui consilium petit, declaret quid ipse agere velit. *Caueant autem Principes ne sua ipsi culpa credant arcanos senius, quos non de bent, vel quibus non debent. . Sed nec ea ratione minuitur Principis auctoritas. Huius namque est inuenta iudicare , ac iudicata praecipere, postquam consiliarij inuenerunt ea, quae 1unt ad finem : nisi consiliariorum aliquis nimia v let auctoritate, aut omnes consiliarij nimis arcto vinculo amicitiae uniuntur. Nec rar