장음표시 사용
311쪽
Dε Cr Npna Civi xi tutus renuenti non denegatur, imb magis conuenit : sufficit enim posse ac scire , si vellet agere ', vellet autem si liceret. Vbi nolle perfectionem ipsius agentis indicat: quandoquidem scire, posse, & absolute velle, in licitis tantum, & honestis actionibus honorabile est. Symmetria quoque noxiarum virium ad peruersam hominum Voluntatem absolutam, falsus est honor. Ideoque potius de audacia, quam de vi tute illius concipietur opinio, qui omnes iniurias nullo pacto fert, sed suis viribus audacter persequitur , atque ita alios ab inimicitiis cum eo suscipiendis deterret,& propria ferocitate continet in officio. At vero siquis, cum sciat, &possit per seipsum ulcisci iniurias, id tamen omittit, quia scit ultionem ad hominem priuatum non spectare, vellet autem si liceret, certe hac honoris specie , quae in iudicio de proportione Virium cum Voluntate colloc
tur, fraudari non debet. Sed quia scien tiar, dc potentiae , antequam effectus si quatur, certae, de exploritae esse non pos- Rint, nisi rarb; effectus autem non sequitur quando voluntas renuit: ideo nolei tes agere fere nunquam hac tertia honoris specie decorantur , quia cum dissicultate cognos semus eos , qui non agunt, scire,
& posset agere, si vellent, quod tamen alib
312쪽
a s DR G7NERE CIVIL Gquando ex coniecturis fit manifestum. Atque tunc valoris titulus illis conceditur,
etiamsi non agant, quia ex aliquo argu mento liquet, quod illis ciuissent de potuis sent, si voluissent, & voluissent si licuisset. Sed quia haec raro accidsit , ideo communiter loquendo illi referre hanc honoris speciem dicuntur, qui dissicilia incepta, quae
iusta sint, & conatus ad finem perducunt, ut qui in bello victoriam consequitur,&in aIiis certaminibus, praesertim iis , quaesieri honoris causa dicuntur. Qui vero ad. finem non perducit , referre dedecus vide- tur. Hinc Caesaris milites ad Avaricum Celtarum oppidum, ut est apud eundem lib. . de bello Galli petebant, ne Oppugnationem dimitteret: sic se complures annos illo imperante meruisse dicentes, ut nullam ignominiam acciperent, nunquam insecta re discederent, hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent. Huic tertiae honoris ciuilis
speciei non ab similis est illa, quae in litteratis hominibus eperitur, ad quos loqui
tur Poeta cum dicit: sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus. -
Ex dictis tres honoris species emergunt Existimatio alienae dignitatis, fides alienae beneficentiae, iudicium valoris, q*consistit in proportione Virium. cum voluntate , r
313쪽
DE GENERE CIVIII. 297 Et quemadmodum omnes tres species in uno communi genere conueniunt, quoniam conceptus de existimatione, fide &iudicio dicitur, ita tria illarum obiecta, nempe dignitas , beneficentia , & valor conueniunt in uno communi & generi coobiecto, quod est Excellentia, Nec sanἡ in hac honoris diuisione quicquam deficit,
aut redundat. Non deficit: nam sicut virtus quatenus assicit honoratum, non potest intelligi, nisi in ordine ad seipsum, ad
alios & ad oper tiones, nec alius modus considerandi excogitari potest, ita, qua' tenus ab honorante cognoscitur, spectari
non potest , nisi sub triplici relatione ad habentem, ad alios, ad actiones. Sed nec redundat: & quidem Existimatio dignit iis, & fides beneficentiae sunt duae species
distincta, non una tantum. Nampos sunt existere separatae, ut videre est in in micis, quorum quidem existimamus digoitatem, eorum tamen beneficentiae minime
confidimus, nec ab iis quicquam sy eramus boni: & solemus inter se merita, quae promveniunt a beneficentia , dignitate opponere, cum dicimus digniorem quidem hunc esse ; nos tamen illi magis debere,. quoniam de nobis magis meretur. Cum ergo res bona agere possit , non solum
commodi beneficii nostri gratia , sed
314쪽
108 DE GENERE CIVILI, eriam propriae perfectionis, hinc est quod' de ea haberi potest conceptus sine ulla relatione ad alios , & haec est illa honoris species ,quae dicitur Existimatio dignitatis : & erga hostes etiam exercetur. Nam, ut ait Marcus Tullius, est tanta vis probitatis, ut eam vel in eis quos nunquam vidimus, vel quod maius est, etiam in hoste
diligamus. Exercetur etiam erga inferiores a
quibus ut plurimum nulla speramus beneficia , & huiusmodi honor dicitur uti litas honorati , non honorantis qui Adignitas in seipsa spectata sine ullo rei e
ctu ad commodum honorantis, illum impellit ad tribuendum digno pro mensura meritorum. Sed etiam fides beneficentia est species honoris distincta a iudicio valoris. Nam licet fides beneficeytiae non videatur distincta a iudicio valoris , quia si beneficentia est ad alios , etiam valor ad alios est. si valor respicit actiones, etiam beneficentia respicit actiones ; dicendum tamen fidem beneficentiae ,& iudicium valoris esse species omnino distinctas, quia habent distincta obiecta,& existere posse
sunt separatae. Bencficentia enim semper est ad amicos, valor etiam ad hostes. De - .neficentia quasdam tantum actiones respicit, valor autem omnes,
315쪽
DE Ga NE RE C1 VI L r. 299 Neque aliquis dicat Aristotelem I. Rhetoricorum non admisisse tot honoris species , quot nos constituimus , sed unica fuisse contentum, cilicet opinione beneficentiae, quam nos fidem appellamus. Nam cum Philosophus loco citato dicit ;honor est signum opinionis benefactricis, non vult ideo statuere honorem , ut est co eptus, semper in opinione beneficen tiae consistere, sed vult dicere honorem ut signum, nunqua ab opinione beneficentiae seiungi, &este accidens proprium, &ii
separabile illius. Quod dici non potest de
conceptu dignitatis, & valoris, quia conceptus dignitatis , & valoris etiam Agahostes exercetur, quos raro, aut nunquam
honoramus signo honoris externo. Qua re licet honor extrinsecus possit esse signum conceptus, qui habetur de dignitate, & valore alterius , saepe tamen & dignitas , & valor hoc extrinseco signo priauantur, quod non accidit in conceptu beneficentiae , cuius tanta est vis, ut eam semper honor extrinsecus subsequatur. Quod animaduertens Aristoteles , dixit honorem esse signum beneficentiae, quia beneficentiae piaecipue desertur. Sed hunc Aristotelis locum, aliorum pace dixerim, nemo ad haec usque tempora intellexit, adque,veluti immanem scopula omnes inge-
316쪽
3co DE GENERE CIVIL 1.niosi naufragium fecere , existimantes Aristotelem non agnouisse aliam honoris speciem praeter opinionem beneficentiae. Quod tamen est falsum, ut clare patet ex eodem loco Aristotelis. Ibi enim ante- . quam definiat honorem ut sigilum, docet gloriam esse virtute praeditum ab omnibus iudicari , vel tale aliquid in se habere, quod omnes expetant, aut multi, aut o ni viri, aut Prudentes, quod idem est ac si dixisset, gloriam esse iudicium alienae virtutis, & excellentiae, quae non solunt de
beneficentia , sed etiam de aliis virtutibus dicitur absonore At quoniam gloria non differt, ut est conceptus, quod etiam nonnulli ex recentioribus confessi sunt, qui gloriam pro bona existimatione & bonam existimationem pro gloria indigerenter usurparunt , ideo collieitur Aristotelem nullo modo honorem pro conceptu sumptum intra angustos limites opinio nis beneficentiae coactare voluisse , sed
eum extendisse ad quamlibet opinionem cuiuscunque virtutis , & excellentiae ; Aristoteles autem honorem pro conceptu sumptum gloriae nomine appellauit , Vt . eum ab eo , qui est signum distingueret. Bonus itaque conceptus, in quo consistit honor, non est tantum beneficentiae , sed etiam dignitatis, oc valoris alicuius. Sed
317쪽
Dt GENERE CIVILI. 3OIetiam modus loquendi Aristotelicus thonor est signum opinionis benefactricis isuit alter scopulus, ad quem cuiusdam ex recentioribus impegit ingenium. Dicens honorem signum esse opinionis, quae est in honorato, & non in honorante. Et
quidem cum illa particula benefactrix insit in honorato, ut omnes concedunt Isiquidem ex beneficentia , quam conspucimus non in nobis sed in aliis, incipimus illos aliquo signo externo honorare; videretur dicendum quod etiam illa particula opinio ) sit pariter in honorato. Nam ubi est praedicatum , ibi etiam est subiectum, ut exempli gratia ; cum dicimus paries albus , ubi est albedo, quae denominat parietem; ibi etiam est paries, qui denominatur ab albedine. pariter dc hic, ubi est beneficentia, quae denominat opinionem, ibi etiam videretur esse debere opinio , quae denominetur ab ipsa beneficentia. Contraria tamen sententia verior.
Nam opinio est in honorante, & beneficentia est in honorato ; ideoque honoramus alios, quia nos opinamur illis inesse virtutem benefaciendi. Aristotelis haec quoque mens est. honor est signum opinionis benefactricis, id est, signum opinionis de alterius benesi centia: quando nempe homines opinantur , quod ille qui
318쪽
o1 DE GENOE CIVILI. honoratur, possit benefacere. Quod ita lice diceremus ι' honor e vn segno a ser in concello di poteror dei bene. quare opinio
hic accipitur passiuε , & intelligitur de
opinione, quae habetur de alio is qualiteres dicimur timere opinionem , quando
veremur nos existimari malos. Dicimus igitur opinionem esse in honorante, & non in honorato: honor enim omnium consensu est in honorante , ut in
subiecto, & causa efficiente, neque dicitur esse in honorato, nisi improprie , id est, vi in obiecto, & sine. & quia honor coit cidit cum opinione, ideo si honor est in
honorante, ut in subiecto, & causa efficiente, utique & opinio, siue conceptus. Sed quia hominis conceptus in eius animo absconditus inutilis esset omnino, nisi omnino innotesceret per ea,quae exterius senis
sibus offeruntur; propterea qui opinatur, quod aliquis vir bonus sit, eandem opinionem extrinsecus aperire debet, quadam sensibili significatione; quod non est necessarium in honore versus Deum, cui nihil est occultum. Honor igitur, qui est ad homines , modo conceptum significat, modo signum dicti conceptus: &a primo honore alter
oritur. Nam a conceptu oriuntur exteriores actionc , quae dicuntur signa, quan-
319쪽
DE GENERE Civiti 3o3doquidem opinionem significant de alijs Conceptam, & quidem ut signum dicitur
testimonium excellentiae, quae est in homine , & maxime secundum probitatem. Opinioni vero de alicuius bonitate , Opponitur alia de ipsius malitia ; signis pari ter, quibus significamus nos opinari, quod aliquis bonus sit uti caput aperire, genia inflectere , &similia in opponuntur contraria , quibus significamus nos opinari, quod aliquis sit malus cuiusmodi sunt digitum mordere, caput agitare ) Malignitas , inuidia possunt dici 1pecies, hon
ris: sunt enim signa nostrae excellentiae. Non enim maligni, Sc inuidi nobis aduersarentur, nisi viderent aliquam excellentiam in nobis. Odium, indignatio opponuntur , dcsunt signa nostrae improbita tis : non enim homines nos odio haberent, dc indignarentur, quod simus diuites,&potentes, nisi essemus improbi: quod malignitas, & inuidia sint species honoris odium vero , & indignatio contra, nemo considerauit, nos id excogitauimus. Quot etiam sunt species honoris sumpti
pro conceptu, totidem quoque accurate
loquendo, sunt signorum species; quibus ille exprimitur : licet quandoque eodem signo externo diuersae honoris species demonstrati soleant ; sicut eodem nomina
320쪽
solemus aliquando res diuersas significare cum plures sint res, quam vocabula.- Est autem honor , ut diximus praemium , δίpretium ciuile; quia in homine aestimando succedit loco pretii: & quidem primo est pretium eius, qui honoratur. Hinc fit, ut homines , qui putant se esse pares, indignentur si illis par honor non redditur; S etiam excandescunt magis, nam si sint si periores dignitate , non solum veluti pa res, sed ut inferiores habentur: quam in dignationem , & excandescentiam aliorum Aulici euitare sciunt. cum ars illorum in eo sit posita, ut aequales, tanquam superiores observent , inferiores vero tan-
uam aequales ; quo pacto semper alterius ignitatem augere student, & honoris, qui inter homines plurimi fit, liberales, immo prodigi existunt dictum illud per pelub habentes prae oculis, quod homi num ordo, & status non aurisicis statera, sed quadam populari trutina sit exam
Honor praeterea videtur etiam esse pretium eius , qui honorat: unde signa opinionis de probitate , aut dignitate , ii a duobus una deambulantibus paria re dantur alicui , ostendunt honorantes, dignitate esse pares. si vero imparia sunt, significant eos impares esse, ut exempli gra-