Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Dε GgNERE CIVIL t. . Ha ; cum unus illorum caput aperit , &genu flectit, alter vero vix mouetur. Honor, & quatenus est conceptus , & quatenus signum dicti conceptus longe clariores probitate, quia honor semper , quocunque modo accipiatur est mensura probitatis ; mensura autem est notior mensurato. Conceptus est probitatis, & virtutis mensura ; qui enim quempiam concipit ea esse probitate, & virtute, ut summo magistratu, vel statua, vel corona di nus, uo conceptu , qui eius est honor, eiusdem dignitate pendit, atque metitur. Cum ergo tacitus haec ipse mecum concipio de alio, illius apud me dignitatem

perpendo, & metior: quam dum aliquo honoris stigno etiam prodo , meum conceptum simul aliis demonstro, & significatione sensibili alterius metior probitatem. Et licet potius videretur dicendum, quod probitas sit mensura honoris, & non con

tra.

Nam sicut scibile est mensura scientiae 'ut docet Aristoteles. 3. Metaphia ita quod mente concapitur, scilicet probitas, deberet esse mensura conceptus, qui est honor.' ositum tamen est verissimum; & ratio disparitatis est: quia scientia est necessaria, 'nde quoque sequitur conditionem obiecti, & ab eo accipit regulam , & mens

322쪽

ram. At conceptus est voluntarius, & propterea honor, qui est conceptus, dicitur mensura probitatis. quia est in arbitrio honorantis concipere in esse in eo probit

tem , in hoc, vel illo gradu, eamque pari significatione sensibili aliis ostendere,&demonstrare. Nec ulli dubium esse debet,

conceptum de alterius probitate esse voluntarium, & potius a nostris affectioniabus, quam ab obiecto pendere. Non enim semper, qui honoratiusta lance ponderat probitatem eius, qui honoratur. Nam aut

amore impulsus pluris facit, quam aequum sit, odio adductus minoris. Et quia honor est mensura nostrae probitatis: quippe in

qua examinanda, dc metienda totus consistit, ideo nobis est gratissimum honorari, praesertim a viris probis, studiosis, qui

sunt recti iudicij, & exacti censores meriri, idque in conspectu omnium : sic enim quantitas virtutis magis, & melius indi

catur.

Et quidEm probitatis mensura honor est, quocunque modo sumatur, siue quatenus existimatio dicitur, siue quatenus dicitur fides , sue quatenus est valoris iudicium , Existimatio enim est mensura probitatis, in quantum probitas est principium accipiendi commoda ab aliis, hoc est, cuius intuitu nobis tradi commoda de-:

323쪽

r g GENERE CIVILI. Orbent , quae proprie dicitur dignitas: fides est mensura probitatis, in quantum illa est principiun tradendi commoda aliis, quae proprid dicitur virtus ad alterum. Iudi cium valoris est mensura probitatis , inquantum illa includit omnia agendi principia. Vnde sicut ille, qui meritorum, Adignitatis nostrae magnitudinem ignorat, existimationem intuetur , tanquam inducem , dc mensuram ; ita qui ignorat, quanta sit beneficentia nostra, quae solet indigentibus opem ferre, qualem, & quai tam fidem alij nobis habeant,considerat: Mqui nescit quanta sit proportio virium nostrarum, cum voluntate, intuetur iudiciu,

quod ab aliis si de valore, qui est in nobis

Cum autem digilitas notissima est , vein Principibus contingit, ex ea inserri potest, quanta existimatio tali dignitate praeditis debeatur. Pariter si beneficentia perspectissima esset, aut valor notissimus, ex his appareret, quanta fides habenda esset iis, qui tali virtute sunt ornati, & quodnam iudicium de eorum viribus fieri deberet. Nam sicut in mensuris,si ad passus longitudinem ducitur linea, vicissim passus

quantus sit ex ea cognoscitur, quandoquidem linea in pariete est mensura mensurae. sic etiam quandoque dignitas beneficentia & valor ita sunt nota, ut ex iis inserri

324쪽

3o8 DE GENERE CIVILI. possit, quanta sit existimatio, & quanta si

fides, quantum etiam valoris iudicium, quae honoratis iure debentur. Qua ratione mensuratum fungitur mensurae ossi

cio.

De Iniuriis DE Iniuriis, ex quibus inimicitiae, nastcuntur, agemus primo loco; secui do de Inimicitiis; tertio de singulxri cert mine , tanquam de effectu ipsius : quarto denique in modo conficiendi pacem nostra disputatio conquiescet. Si homines vere sahientes essent, supe uacaneus foret hic labor. in quos , si Sto cis credimus, non cadit i ni uria. surgit sopiens extra omnem teli iactum, & eminet 1bpra fortunam. Vlysses &Hercules prioriabus seeulis inuicti laboribus, contemptores voluptatis , & victores semper extitere. Verus sapiens cum feris non conserit m nus, non monstra igne, ac ferro persequitur, nec coelum humero fulcit , sed cum ambitu, & cum potentiae immensa cupiditate congreditur, nec lacessitus vlla assicitur iniuria. Et quemadmodum quorun

dam lapidum inexpugn bilis ferro di

325쪽

DE GENERE CIVILI. 3Osritia est, nec possimi igne consumi, sed rigorem suum habitumque conseruant ;proiectique in altum scopuli mare frangunt, nec ipsi ulla saeuitiae vehigia tot verberati seculis ostendunt , ita animus sapientis solidus est, idque roboris in se habet, ut tutus sit ab iniuria.

Et licet hominum vita, qui prodesse sibi, suisque volunt, & usui esse, sit exposita doloribus, damnis, & contumeliis ; tamen uti luctatores ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt, caputque , & ossuum manibus oppositis, quasi vallo praemuniunt , ita mens sapientis ad-ucrsus vim , & petulantiam iniuriarum omni in loco, atque omni tempore prouida est, erecta, ardua , solida, & expedita. Quare , si homines sapientes essent, nulli

forent iniuriae obnoxii: si non extarent in iuriae, non conflarentur inimicitiae ; si inimicitiae non existerent, nemo alterum ad singulare certamen prouocaret. Nec denique necesse foret inuenire verum modum

reconciliandi eos, qui nunquam fuere in

mici. Sed quis est hic sapiens positus extra

omnem iniuriam , imaginario verborum

honore a Stoicis exornatus Illi quidem magna promittunt, sed nec credi possunt, nec optari. Non apud homines habitavratientia, mansuetudo , charitas, &iusti-

326쪽

3io DE GENERE CIVII r. tia. nam si ex rebus aduersis primo procederet tristitia , hanc moderaretur patientia , si deinde ira , hanc reprimeret mansuetudo , si Mistea odium , hoc tolleret charitas. si tandem iniustum nocumentum. hoc prohiberet iustitia, Ideoque veluti Medici disputand de natura morborum, &modum tradunt recuperandae bonae valetudinis, quandoquidem etiamsi solet optabilius perenni sanitate frui, id tamen homini ex contrariis qualitatibus composito sperare non licet: Ita nos cogimur de ini ria, inimicitia, duello, & pace tractare. Nam homines nec sunt extra iniuriam, nec extra indignationem. Ab iniuria itaque , ex qua oritur inimicitia . initium ducamus. Iniuria est laesio spontanea contra ius , M voluntatem laesi. Dicitur laeso, quia aut est ablatio boni, aut allatio mali. dicitur spontanea , nam quod sit per violentiam, aut per ignorantiam , non est i iuria. Additur , contra ius , quia noc mentum iustε illatum, non est iniuria. Item,contra voluntatem laesi. nam in ludis quibusdam, ut cum equites infestis hastis armati concurrunt, grauiter interdum laeduntur , & tamen iniuria non est, cum sit

ex composito. Huic definitioni non distimilis est illa aciniuria est cum laedimus ex electione on lacessiti , cognoscentes

327쪽

DE GENERE CIV . ita quamlibet circumstantiam. Sed melior est. - - ii in etiam laesionisum , nam & illa est electione: &est iniu- quae fit ex electione Irrogaturrai contra ius,

prima definitio, quia competit factae ex impetu passion

spontanea, sed non ex Caria minor ea,

igitur homini iniuria quoties illi& voluntatem nocumentum infertur ,idque aut facto, aut verbo. Si facto;vel in persona, vel in res. De animo non loquimur , nam Ia di non potest nisi per accidens, ut exempli gratia, praua educatione. Si verbo, vel in forensi iudicio, vel extra iudicium. Facto in personam insertur nocumentiun , homicidio, membrorum mutilatione. Facto in res nocumentum insertur, furto, quod fit inscio Domino, rapina, quae fit eodem conscio ac vim patiente. Verbo in forensi iudicio fit im

328쪽

3ri DE GENERE CIVIII At viceversa esse solent priuati viri in anguet lis latitantes sine honoribus , quorum tamen vitae, ac morum clara habetur opinio.

Differunt igitur contumelia , & detractio , quantum ad nocumentum illatum. Quia contumelia derogat honori , detractio famae. Contumelia proprie loquendo in verbis consistit. Nam honor duplicitet tollitur

vel mediate, vel directe, & propriξ. Mediate , dum id quod honoris causa erat, submouetur. Qui enim diuiti surripit substantiam , cuius gratia honor illi debebatur, honorem eius inluscat, siquidem tunc ille vilescit. tale vero dehoncstamentum non facit

propriam speciem , sed refertur ad alias in iuri as , puta ad furtum , homicidia, & reliquas species. Directe & proprie, dum quis aliquid reuelat, quod onicit honori ipsius Proximi. In quo proprie ratio contumeliae consistit.

Deducere autem aliquid in notitiam alterius, pertinet ad ratiop se signi;& verba quidem inter homine prirituti locum o tinent significandi, velut indicia earum conceptionum, quae sunt in anima. Vndo ratio etiam contumeliae proprie in verbis

reperitur. Contumelia tamen ampliore

nominis usu etiam in factis posita est, quatenus facta habent rationem signisi

candi. . . . .

329쪽

DE G NERE C1VILI 3is Proinde liquis fores alienas effringit, non furandi animo, quod latronis est, sed in vituperium , & vilipendium domini, fit contumeliosus: dum hoc facto significat se dominum parui pendere: non magis enim ianuam quam domini dignitatem labefactare conatur. quod pariter de aliis ii milibus statuendum. Praeter haec factorum genera indiserenti sunt aliqva per se ipsa contumeliosa; quia meram in se habent significationem: ut pollicem inter duos digitos demonstr re, aut linguam inter dentes. Ad contumeliam non semper necessarium est, ut viitium, quod manifestari volunt, sit pecca tum quamuis huiusmodi columelia sit in signior in sed satis est esse vitium generis,Vel corporis morbii, vel etia defecta fortunae qualis est paupertas aut aliud quidpia excellentiae contrarium,ob quam homines irhonore habetur. Nec requiritur ad contu, melia ut vitiu, quod obiicitur, sit occultianam etiamsi publicus concubinarius, aut sordide natus talis appelletur , contumelii afficitur ; maior tamen est contumelia, si talia adhuc occulta detegantur 1, & adhimaior si talia illi falso imponantur. Q a

ritur utrum ad rationem contumeliae n

cessarium sit, ut verba, aut facta in pr

sentia fiant illius, qui assicitur contum

330쪽

3i DE GENERE CIVIL r.

Ita sic esse apparet ex eo, qu3d contum lia, & detractio non solum differunt nocumento illato , sed etiam modo : nam

cum contumelia vim secum afferat, detractio vero ad fraudem inclinet, & dolum,

sequitur quod illa palam fieri debeat in

praesentia, haec vero clam, & in absentia. Quare contumelia similis est rapinae, quae fit conscio domino, detractio vero est simialis furto, quod inscio domitis committiatur. Vnde contumelia , & detractio non solum differunt quoad nocumentum illa um , sed etiam quoad modum propo' iendi verba: quandoquidem contumelio- .us manifeste contra aliquem loquitur, tetractor vero occulte: & sicut honor in praesentia fit; ita contumelia, quae honori id uersatur , debet in praesentia irrogari. et si fiat in absentia non est quia contu- Deliosus illa celare velit , ut detractor , mo ob hoc verba in absentem iactat, ut in

eius perueniant notitiam; quia eius mens

est in os tale conuitium iactare. Susurra- io pariter est iniuria verbalis a detractionulistincta. Nam quamuis tam materia re mota , quam modo proponendi verba cum ἐetractione conueniat, fine tamen differt, .c materia proxima. Conuenit quidem materia remota,

quia tam susurro, quam detrachor mala in

SEARCH

MENU NAVIGATION