Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DE GENERE CIVILI 3I proximum obloquitur : conuenit etiam modo, quia uterque clam, & in eius ab

sentia id facit, atque ideo uterque differta contumelioso. tamen si consulamus etymologiam verborum, detractio idem est quod famae subtractio. susurratio autem solum denotat secretam, dc vitiosam locutionem, qua quis contendit non tam famae detrahere, quam amicitias dissoluere; &ideo differt fine. differt etiam materia proxima , quia licet tam susurro, quam detractor mala communiter de altero loquatur, de sic conueniat in materia remota ; spe clatim tamen detrachor illa disteminat, quae vere sint mala culpae, nemo e quibus

fama commaculetur; susurroni autem sat

est illa proferre, quae possint audientis ani mum ab alterius amicitia diuellere, etiam si sit bonum, dummodo vel malum appareat , vel audienti displiceat. Vt si apud prodigum de eius amico qui susurret, quod sit parcus, dc pecunigrum tenax: quo modo in materia proxima differunt.

Irrisio etiam a supra dictis iniuriis distinguitur . nam iniuriae, quae Verbis committuntur E fine, & intentione existimantur,& distinguntur. Sicut ergo contumelio

sus honori cupit derogare , dc detractor famam diminuere , & susurrator amicia xi m extinguere , ita irrisor erubescentiam,

332쪽

3 6 Dκ GgNERE CIVILI.& pudorem alteri offundere, vel verbis,& dicitur irrisor, vel gestibus, qui succedunt loco verborum , & dicitur propriEsubsannator, qui finis ab aliis quidem distinguitur. Differt etiam quod iniuriae supradictae serio ; irrisio vero sub loci forma

suam tegit malitiam . quare irrisio frequentissime versatur in ironia, ut si deformem hominem pulchrum appellemus,& infimEnatum, nobilem, & elinguem disertum. Et irrisio etiam maior est iniuria , quam contumelia, detractio: nam quod per irroniam, vel subrisu profertur, culpam auget, quia ex tali irrisione colligitur personam, qua irridetur, nihil penitus aestimari. quare maior est contemptus, vitia

obiicere alicui per risum, quam serio porcontumeliam , & detractionem. At enim quoniam contumelia honori aduersatur,& detrachio famae, derisio autem verecundiae : honor v ero, & fama verecundia praestant , contumelia , & detrachio grauior Vtaque iniuria videtur esse , quam derisio. Nemo autem peritior paulo ignorat vitiorum grauitatem inde semper non si mi , unde eorum species distinguntur. Secernitur enim derisio a contumelia, &detractione ob fines diuersos , quod scilicet contumelia honorem aufert, detrachio

saniam , derisio vero erubescentiam , dc

333쪽

Dt GENERE CIVI LI. 3II pudorem essicit ; grauitas tamen earum perpenditur ex maiori contemptu , qui est in derisione. Eadem ratione, si contumelia , & detractio inuicem comparentur , contumelia grauior est detractione: quia in contumelia , quae palam fit, contemptus maior est, licet fama, quae per detractionem laeditur , honore sit pretiosior. Accedit quod irrisio semper habet adiunctam contumeliam; nam in persona irrisi improbatur eius vitium , sed singulari, peculiari modo. Postrema iniuria, quae verbis fit, est maledictio. Maledicere autem idem est quod malu dicere, quod tribus modis contingit.

Primo sub forma enunciationis,uitiu alterius referedo, dc haec maledictio reducitur ad detractione,aut contumelia,aut ad alias species iam explicatas. Secudo maledicere contingit per modum causae effectricis aut motricis Atque hoc proprie Deo per excellentiam competit; qui solo verbo condiadit uniuersa. quapropter apud Deum benedicere idem est, quod bonum impertire, & maledicere idem quod malum inferre. Post Deum suo quoque gradu δc ordino competit etiam hominibus, qui imperio suo mouent subditos ad aliquid exequendum, ad quem affectum exprimendum instituta sunt verba imperativi modi. Tertio

334쪽

318 DE GENERE CIvit r. demum modo maledicere expresso quaedam est affectus desiderantis, & huic expressioni verbum inseruit optatiui modia

Qui modus propriὸ appellatur benedictio , & maledictio, scilicet boni vel mali imprecatio qualis bonitas vel malitia .

latet in voluntate dicentis, talis dicto depromitur. In omnibus porro verborum iniuriis, ut iudicetur culpa inferentis, per- 'pendendum est laedentis propositum, α laesi conditio. quare cum patres filiis in

ledicunt, nullum apud se fouentes mali desiderium; nulla ipsos assciunt iniuria:

quamuis consuetudo sit pessima, nec comferat ad correctionem, imo iram excitet,& odium. Nec ulla est iniuria, imo maxumum beneficium, cum alteri malum imprecamur, sub ratione utilis; nimirum si latroni , vel homicidae aegritudinem, aut calamitatem , quibus salubriter castigati cautius ad se redeant. Minor autem est iniuria , quae infertur per maledictionem, quam ea quae infertur per contumeliam, detractionem. quia semper detractor,

sicut etiam saepe contumeliosus , malum

culpae dispergit, ac obiicit alteritem simpliciter est maledicus rteri nisi malum paenae, puta mortem, aut vardis calamitates: culpa vero malum gra-

est, & nocentius quam pinna. Dctra-

335쪽

Da GENERE CIVILI. 3I9ctio igitur, & contumelia , ceteraequei iuriae verbales maledictione sunt grauio-xes. Secundo contumelia , & detrachio, ut patet ex proferendi modo, sunt enunciationes, & assertiones mali. simplex autem maledictio merum est desiderium. at peior est enunciatio, assertio quam desiderium. qui enim imprecatur , non statim desiderio suo infert malum ; sicut qui

enunciat mox sua enunciatione causa est infamiae. Huic iniuriarum diuisioni assinis etiam illa. Iniuria aut est in personam, ut verbera, aut in bona externa. si bona externa sunt fortunae , iniuria aut vi fit, ut rapina aut dolo, ut furtum. sin autem consistum in existimatione, vilipendium est: hoc a tem triplex. ob propriam voluptatem, S dicitur contumelia. ob alterius ignomi

niam: si gestu, fit, despectio, si re ipsa

vocatur insultatio ; de quibus Aristoteles a. Rhet. egit. Hic posset aliquis dubitare an omnes species iniuriaru fuerint a nobi enumeratae. At nulla hic astutiae , doli, fraudis, fictionis, simulationis , dissimula tionis, mendacii, & adula dionis mentio: etiamsi ad genus iniuriarum spectant 3 Ista

vero non constituunt nouas species iniuriarum , sed sunt qualitates ac modi quibus inseruntur iniuriae. Omnes

336쪽

enim iniuriae , quae nulla vi adhibita inferuntur astute , dolose , & fraudulenter fieri dicuntur: veluti furtum, quod dolo, de inscio domino fit , ad differentiam i apinae , quae non dolo, sed vi, dc

dc praesente domino committitur. Detractio pariter est iniuria dolosa, & fraudulenta. Nam in absentia fit ad differentiarii

contumeliae, quae vim secum affert, quo Diam fit in praesentia. Astutia vero consistit in excogitatione simulatae viae, sed do-Jus , & fraus in executione eius. δί quiadem astutia dicitur excogitatio simulata: iae , nam peccatum contra prudentiam

labens aliquam similitudinem eius dupli- iter esse potest. Uno modo, quia studiumationis ordinatur ad finem, qui non ea ere bonus, sed apparens, & hoc pertinet d prudentiam carnis. Alio modo , inpiantum aliquis ad finem consequendum

lue bonum , siue malum utitur non veris

iis , sed simulatis , & apparentibus , dc

oc pertinet ad peccatum ast tiae. Dolus roprie accipitur tantum in malo, nam est xecutio astutiae, quae proprie intelligitura malo. estque principaliter in verbis , nde locutioni maxime attribuitur : est tiam in factis , ut in furto , itemque inorde. dolus consistit quidem in executio- .e astutiae, sicut & fraus, in hoc tamen

337쪽

Hisserunt, quod dolus pertinet uniuersaliter ad executionem astutiae , siue fiat per verba, siue per facta. Fictio est mendacium , quo res aliter , quam sit, esse o stenditur, & veri facies falso aspergitur; hinc fingere est actionum principia sua, vel alterius, ipsasque actiones immutare, proprii commodi causa , quod penitus vafri hominis, & versipellis est opus. eoque differt fictio ab errore, quod is , qui errat, hon decipit, sed decipitur, sed fictio semia per ad fingentis commodum tendit, & ad illius , qui fallitur detrimentum : nisi ludendi gratia fictio sit, quae nemini nocet. Nam qui fingit se scire, quae nescit , velle, quae non vult, posse, quae nequit; vel contra se nescire , quae scit, nolle , quae vult, non posse, quae potest quae tria ad scie

tiam, voluntatem, & potentiam referum

tur) propterea fingit, Vt alterum ad sua tradendum alliciat. quapropter multi se diuites, & amicos simulant , & magno desiderio alios iuuandi teneri, ut ipsis alii prosint ; qua in re , tota ferme Aulicorum facultas consumitur. Nam gestus signaque amoris , & reuerentiae mirE exprimunt; δc flagrare studio videntur beneficii in alterum conferendi, dc eius commodo inseruiendi. nec desunt, qui non idci co fingunt, ut unum, aut alterum fallant,

338쪽

sed ut inane probitatis aut sapientiae nomen acquirant: non enim virtutes ipsas,' sed earum umbras aucupantur.

Probi autem, & prudentis hominis est,

ita se gerere, ut eius potentia, virtus,

dignitas, qualiscunque sit, dimissis fictionibus innotescat i, ic haec est illa virtus, quae veritas , & candor appellatur, cuius extrema sunt dissimulatio, quae sua extenuat, & fingit non esse, quae sunt, quam in Socrate, & Scipione fuisse ferunt ; a rogantia siue simulatio, quae sua amplificat, & fingit esse, quae non sunt. Veritas

autem, & candor nunquam ea negat esse, quae sunt , nec assirmat esse, quae non sunt. fingunt autem homines , aut verbis, ut adulatores, qui coram laudant,clam vit

perant ; aut gestu, ut qui honore , &reu rentia prosequuntur, quos odio habent; aut etiam re, ut qui sumptuosis Vestibus , .es instructis sedibus alii haberi volunt, quam sint. fictio ergo est mendacium, quod defectu per dissimulationem, & e cessii per simulationem committitur. sub qua fictione continetur astutia , quae est excogitatio viae simulatae, item dolus , dc fraus, quae sunt executiones eiusdem vix fictae & simulatae. Non ergo fictio, sub qua cetera conti

nentur, constituit peculiares iniurix seu-

339쪽

Dt GεNERE CIVILI. cies, sed est qualitas , siue modus, quo iniuriae aliis inferuntur. & haec qualitas longe deterior est, quam violentia. nam rech εCicero. I. ossic. vi, & fraude fit iniuria, fraus quasi vulpeculae , vis leonis vide tur. utrumque ab homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Adulatio etiam non est noua species iniuriae diuersa ab enumeratis , nam cum nihil

aliud sit, qu in laus ficta, & mendax , sub

fictione continetur, tanquam species sub genere . Et est via quaedam, & modus , quo iniuriae inferuntur, vel in bona fori nae; quum ipsa non sit comes pauperum, nec attingat res aridas, & frigidas, sed nobilibus , ac potentibus immineat : vel in

bona externa, quae consistunt in existimatione, qui enim assentatoribus aures prae bet, peior semper euadit, atque ita contemptibilis redditur. Ita Alexander sustulit Callisthenem , dc Parmenionem , qui regis utilitati studentes obiurgatoria utebantur libertate,& Bagois, dc Demetriis

impune praebuit sese subuertendum, dum Edoratur, & ab illis ad barbarici simulacri

instar fingituri non est ergo adulatio noua species iniuriae, sed modus quidam, & via,

qua homines astuti impune, imo cum praemio ceteros laedunt. possemus etiam di cere adulationem non esse iniuriam; quia vide.

340쪽

3i DE GENERE CIVII r.

tur esse signum timoris, & reuerentiae: ubi verb est timor , abest contemptus , sine quo non fit iniuria. adde quod iniuria, ut ex definitione patet, est laesio spontanea contra ius, & voluntatem, laesi. quod certὸ

non expectandum ab adulatione, quandoquidem nemo cotra voluntatem:sed nimio amore sui libenter aperit aditu assentatoribus, iisque vehementer gaudet : nec volenti fit iniuria. Idque non solum accidit. in adulatione illa excusabili, quae fit non ex praua intentione, sed solum affabilita- tis , dc humanitatis gratia. verum de ea etiam, quae inexcusabilis est, ut cum scelus aliquod laudatur in Principe, vel cum laudamus alios, ut decipiamus , vel cum nostris laudibus eosdem ad male agendum

prouocamus. Nam, ut diximus, etiam haec posterior adulatio non videtur laesio contra voluntatem laesi. hinc aliqui non temere confinxere, quod cum fuerit priscis illis

temporibus constitutus iudex aduersus asia sentatores, nemo fuit, qui illos in ius vocare voluerit. hoc tamen accuratE phisophantibus a veritate alienum videtur. Aculatio enim non displicet, quia est occulta , quod si detegeretur, minime placeret; neque dici potest non esse contra voluntatatem laesi, nam laesus illam non admitteret, si illam agnosceret. Quemadmodum enim,

SEARCH

MENU NAVIGATION