Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

prudens; at prudentia dictat aliquas esse

causas separationis amicitiae, quae non e poscunt ultionem, vel odium: vi cernere licet in causis a nobis supra allatis. Et haec diuersitas cernitur etiam ex

diuerso modo loquendi. Nam cum sit transitus ab inimicitia ad amicitiam, dicitur conciliatio, vel reconciliatio: cum vero fit transitus a non amicitia ad amicitiam dicitur coniunctio , vel reconiunctio. Nos

negatione, & priuatione Amicitiae omis sis, de Inimicitia sumus verba facturi. non tamen de quavis, siquidem seuersa eius genera Inimicitia enim sumpta in tota sua, latitudine oritur ex malo aliquo, quod in aliquo conspicimus. id vero quoniam odio

habemus, vel per se , quia inhonestum est simpliciter, vel per accidens, quoniam dolore . damno, aut contumelia nos, Vel nostros affecit. ideo ex hoc duplici odio consurgit duplex Inimicitia. Prima quae oritur ex odio , quo per se prosequimur malum, est erga homines, qui nos non offende runt ; sed tamen vel in Deum impii more gigantum , vel in homines improsi fuerunt , & hos moraliter, & siristiane odiis possumus; hac tamen conditione, ut non homin es, sed vitia ipsa insectari videamur. haec vocatur inimicitia moralis, seu retia ano dicitur odium abomb

352쪽

nationis, in rebus anima carentibus graea dicitur Antipathia. Secunda Inimicitia, quae propria est, oritur ex odio, quo per accidens prosequimur malum. estque erga ititos, qui nos vel nostros dolore, damno, aut contumelia affecerunt, quae etiam iusta est moraliter , & christiane. Nam inimici ut inimici non sunt ex charitate diligendi: quia charitas non tollit, scd seruat naturam rei, quaelibct autem res etiam irrationalis naturaliter odit, & fugit suum contrarium tanquam sui destritistitium . haec appellatur ini- micitia hostilis, quia est erga eos , qui ho- .ses sunt, siue extra bellum, siue in bello: de ab eodem Caietano dicitur odium inimicitiae ad differentiam inimicitiae improprie di , quae ab eodem , ut diximus , dicitur odium abominationis : eiusdem generis est inimicitia erga eos, quos laesinius; nam ori tur ex odio, quo prosequimur malum, non quia inhonestum s nam sic esset inimicitia . primi generis, quae dicitur abominationis. Sed quia ad nos pertinet ; eos enim , quos laesimus, etiam timemus vltores. sed quoniam eadem est ratio contrariorum, quemadmodum Amicitia definitur Amor , seu

beneuolentia mutua, & aperta, quae tenctae 'ad coniunctionem honestae vitae; ita viceversa Inimicitia, odium, seu male volentia mu- tua, & aperta, quA tendit ad separationem socie-

353쪽

Teles. 2. Rhet. cap. 4. Vbi eo dem sensu ac

cipit odium,& inimicitiam. Effectus amici tiae sunt actualis beneficentia , & actualis conuictus: pariterque effectus inimicitiae

sunt actualis laeso, & actualis fuga, siue

separatio ι haec autem laesio , quatenus prouenit ab eo, qui laesus est , dicitur vltio , siue vindicta, quatenus vero proficiscitur ab eo , qui laesit , dicitur noua iniuria, quae infertur a laedente , quia laesum timet ultorem , & propterea dum vult seipsum securum reddere, tentat nouis offensionibus reddere laesum ineptum ad uticiscendum. M. Tullius. lib. . Tuscul. quaest. inimicitia inquit est ira ulciscendi tempus obseruans, haec autem definitio,

quae traditur per iram, non videtur competere utrique extremo, scilicet ei qui intulit , & ei, qui accepit iniuriam ; nam licet in eo, qui laesus est, reperiatur huius. modi ira, quae obseruat tempus vindictae opportunum, in eo tamen, qui laesit, non reperitur . non enim irascitur, neque appetit vindictam is, qui non accepit iniuriam. Nostrum vero est proponere definiationem communem , quae competat tam

laedenti, quam laeso. sicut enim duo alba dicuntur similia ab albedine , quae inest utrique: ita laedens, α laesus dicuntur ini-

354쪽

mici ab inimicitia, quae in utroque reperitur. Si vero Inimicitia esset ira, ut'Ciceto existimauit , inimicitia non existeret in utroque, scilicet in Ledente dc laeso ; lae- 'dens enim in quantum talis, non irascitur, quandoquidem non desiderat ulcisci inii xiam, quam non accepit, nihilominus , ut

laedit , inimicus dicitur. Sed hoc ab alia passo ne, diuersa ab ira, quae in ipso realia ter reperiatur, a qua possit appellari inimicus; nihil enim praedicatur, nisi quod inest at huiusmodi passio est odium, per quod a nobis supra definitio inimicitiae

tradita fuit: Quemadmodum enim amici tia dicitur amor , non mansuetudo i ita inimicitia odium, quod opponitur amori, ει non ira, quae est mansuetudini contraria, dici debet. Nemini vero dubium esse debet, quin odium vigeat in eo, qui intulit niuriam ; Procliue namque est homini eum odisse, quem laeserit; vel quia illum

timet ultorem ; vel quia suapte natura exurgit in eo, qui iniuriam intulit, malevolentia, & odium aduersus patientem vii collatione beneficij conciliatur, & augetur conferentis amor erga accipientem.

Dicet aliquis: si inimicitia non debet de finiri per iram , quia ira non est in laedent C; . ergo neque poterit definiri per odium . quandoquidem in laeso non reperitur

355쪽

haec tamen ratio non concludit. Nam inlaeso non solum reperitur ira , sed etiam odium: proprium namque est odisse eos, a quibus sumus iniuria affecti. Quare inimicitia erit mutuum odium, sicut amicitia est mutuus amor; sed non erit mutua ira. Eadem enim qualitas' Vtroque amico, Min utroque inimico reperiri debet necessa rio; sc1licet amor in utroque, & odium in utroque. Nam amicitia,& inimicitia siit degenere illarum relationum, quae pro ratione fundandi habet aliquam unitatem. C terum, quemadmodum aequalitas est relatio, quae pro ratione fundandi habet uni talem in substantia ; ita amicitia, & inimicitia sunt relationes quaedam ; quae habent pro ratione fundandi, unitatem in qualitate. Amicitia quidem est in amore, in micitia vero in odio : & haec relatio potest

dici relatio similitudinis ; sicut quae est inter nivem, & lac, quae sunt similia ratione albedinis; est tamen inimicitia similitudo valde dissimilis , & concordia discors.

Nam inimici ita conueniunt in odio, ut ex huiusmodi conuenientia omnis discrepantia nascatur. accidit quandoque fateor, ut cum uterque se laetum existimat, inter eos intercedat mutua ira Sed hie est

casus singularis, & tunc non est inimicitia

356쪽

, o DE GENERE CIVIL 1., ropriEdiista, sed in Theologorum selioris Rixa appellatur a ringendo, quod cani-

bus iuriistis proprium est. Quod si Marcu, Tullius in illa lua definitione inimicitiae

eam tantum, quae in laeso reperitur, comprehendere voluisset, certe nemo melius

eo fuisset philosophatus ; nam ira viciscendi tempus obseruans, quae est in laeso , optime exprixit irae , dc odij mi

sturam

Temporis namque obseruatio non competit purae, & recenti irae, sed irae mixtae odio , & inueteratae : nam pura ira ob suam celeritatem tempus obseruare non potest,& huiusmodi mistura semper in laeso

reperitur 3 quamuis enim Inimicitia, quae

est cerga superiores, a quibus fuimus affecti iniuria, videatur esse intra limites odij quum nemo putetur irasci posse iis, quos timet in videbimus tamen infra quo etiam pacto iis irascamur. Quae vero in eo, qui accepit iniuriam inueteratae irae, & odij scdum. Ira , quae est in laeso , non solum , dum sanguis feruet , circa cor ex praesentia mouentis obiecti perdurat sed etiam sanguine refrigerato, ex sola obiecti memoria permanet 1, Eaque stabilitas irae necessaria est ad inimicitiam, quia inimicitia non est fluxum quid, veliniti affectio, quae citb ori- mistura , diligenter iam circumspicien-

357쪽

tur, cito interit; sed in modum habitus sese habet. est autem ira permanens, & sta bilis, quia odio innititur . nam sicut flamma celeriter evanescii, nissi adhaereat corpori solido ut ligno vel cerae : sic etiam ira, quae flammae recte comparari potest , st tim deficeret , nisi fundaretur in odio , quod est obfirmata quaedam affectio instat habitus, ac veluti pabuitan, quo ira nutritur, & sustentatur. Huiusmodi iram stabit em, & odio commistasti fortasse Plato in conuiuio, &in

Phaedro connumerauisset inter furores,

qui homines infra suam speciem deiiciant. Nam si solum locutus est de illis furoribus,

qui habitus, cum existant, diuturni su nt: certe ira mista odio non est breuis, neque cito transit. sicuti est pura ira, sed est diuturna. Ira namque formatur in nobis ex plurium passionum concursu ; incipit: enima tristitia ob acceptam iniuriam, & comite odio , quo prosequitur eum, qui intulit offensam , spe sumendae vindictae recreata in illam tendit, tanquam in finem ; Estque haec mistura irae cum Odio perquam necessaria , quod siquis non speraret se poss e vucisci iniurias, utpote illatas a superioribus, quos timet ip se , intra limites odii, atque tristitiae consisteret, & in eo non accenderetur ira ; vel si accenderetur, esset latens,

358쪽

3.1 DE GENERE CIVILI. α secreta. Nec sunt ira, & odium pasicianes adeo diuersae , ut simul misceri no possint, namque idem est utriusque effectus; eversio scilic et inimicorum, ut beno animaduertit Aristoteles.

Eiaicet odium simpliciter pertineat ad

appetitum concupiscibilem ; ratione t men impugnationis , quae ex odio nasci tur, potest ad iras sibilem pertinere. ita D. Thomas , sarte prima, quaest. 8 I. art. 2. ad 3. quod tortasse Zeno considerans dixit omnium perturbationum semina in iram confluere ; hoc est in irascibilem iacultatem. Inimicitiam, quae est in laeso, exodio& ira mixtam esse constat ex manifesto irae,

vel odij praedominio. Napa cum laesus ob vehementiam doloris difficilὰ rationem

admittit, ira praecipue vexatur; cum vero magis ratione utitur, in eo odium praeci

liue viget: odium enim absque magno do ore esse posse ab Aristotele traditur. 6. ΡΟ- litic. & a. Rhetor ; imo aliquando sine ulloVolore , ut cum bonus odit malum: licet hoc postremum odium erga improbos sit odium alterius generis ; est enim odium abominationis non inimicitiae, Cum laesus facile reconciliatur, signum est

in eo praeualere iram ; haec enim tempora

sanatur facile, quia est quid fluxum; Si vexo inimicitia firmas egit radices, cpnclu-

359쪽

DE GENzRE CIVILI. 3 3 dere possumus specialiter inesse odium, quod dissicilius deletur ε, quia est obfirmata quaedam affectio v eluti habitus; quod interdum etiam insanabile existit , quando

scilicet a natura inditum est.

Cum inimicus laesus studet inferre dolorem potius quain damnum, est effectus peculiaris ipsius irae , cum ex aduerso magis damnum , quam dolorem, est effectus odij. Cum inimicus laesus considerat

in laedente praesentem tantum Voluntatem laedendi , irascitur. Cum vero in eodem cognoscit, non praesentem tantum Voluntatem laedendi, sed etiam futuram, atque perpetuam, ita ut natura, vel habitu videatur ad nocendum paratus, odio habet. Ceterum in laeso, qui laedentis aduersitatibus flectitur, dominatur ira : in eo autem , qui non mouetur miseratione, sed vult laedetem extingui, dominatur odium.

Neque aliam excisae Carthaginis causam inuenietis, quam Odium, quod, ut monet Velleius, ne in victos quidem deponitur; neque enim ante quid inuisum esse desinit, quam esse desiit: in mortuos enim odium natura sua cessat; siquidem quod non est, non potest odio haberi, sed perseuerat interdum inmemoria, quae inimicum quasi viventem refert. Ratio autem,

cur inimicus laesus in quantum iratus fle-

360쪽

.statur faciIE aduersitatibus alterius, odiS

autem commotus ferἡ sit implacabilis, ea est, ut bene notat Caietanus, quia odium natura sua est sine mensura, quia, quod

odio habemus, vellemus non esse: Irave

id est cum mensura, quia spectat iustitiam, de quicunque irascitur, dum se praeter ius, fasque laesum arbitratur , aequalitatem quaerit, quam ubi obtinuerit, quiescit ;nam ira malum iusti vindicatiui ratione in

dutum spectat : odium vero malum n

dum per ie.

Hanc porro misturam irae, & odij in homine laeso possumus etiam hoc pacto probare. Odium est dissonantia quaedam appetitus ad id,quod apprehenditur ut repugnans&,nocivu,& est recessus a contrario. Sicut amor est consonantia quςdam appetiatus ad id, quod apprehenditur, ut conueniens. Sed inimicus laesus non solum habet appetitus dissonantiam ad alterum inimia cum , quem apprehendit ut repugnantem, . ω nocivum ; sed praeterea vindictam desiderat ; laesus igitur non tantum odium, sed iram etiam includit, quae est appetitus vindictae. Nec tamen lenitatis sempera gumentum erit , vindicta abstinuisse , quandoquidem multi , qui non sumunt vindictam , iram tamen non deponunt: sunt enim nonnulli, qui aduersus eos, iu

SEARCH

MENU NAVIGATION