Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

quos commoti fuerint, rancorem animi reseruant: negant quidem se verbis irasci, sed re ipsa vere indignantur non enim eos affabilitate solita excipiunt. nec tamen excusationem merentur, cum dicunt, quod vindictam suae commotionis non expetant: Etenim vindictam non expetunt , quia eam exercere palam non audent, aut certe non possunt 1, & sic virus iracundiae in suam perniciem retorquent ; nec tristitiae am ritudinem expellunt protinus virtute aniami, sed mora digerunt. Adde quod quis que furori proprio satisfacit, cum id quod

potest , ira instigante complet : id vero praestat etiam ille, qui motus suos non appetitu placiditatis, sed inopia ultionis cohibet: nihil enim amplius his quibus est iratus inferre potest, quam ut eos affabilitate solita excludat. nec solum in effectu

Operis est iracundia moderanda, sed etiam ex intimo pectoris eruenda; quamuis enim cohibitus in corde furor adstantes ilio mines non offendat, mentem tamen nostram

obscurat, nec salubre consilium, vel scientiae lumen admittit. Et ideo hunc qui neque placatur , neque vindictari sumit , Octauius Farnesius Parmae & Placentiae Dux sapientissimus mortalium pessimum. ut diximus , pronunciabat quod ne ς Vir strenuus , nec christianus esset: siquidem

362쪽

; s Pe GEN 'RE CIVILI. huius est parcere, illius vindictam sumere Cuiusmodi hominum genus Poetae illud

vere usurpat. Nec pacem inuenio, nec

sunt mihi bella gerenda , Dicet aliquis. mixtio haec irae, se odij non est pecessaria in homine laeso , quoniam ira crescit in

odium. Vnde eadem numero ira per inueterationem fit odium, nec est aliud, quam fmplex odium; sicut eadem numero disia positio dum magis intenditur, Jc xa dic tur, fit habitus. Verum D. Thomas, parte a. quaest. 46. rt. 3. in res p. ad a. ait , quod ira non dicitur crescere in odium,

quia eadem numero passio, quae prius fuit ira, postmodum fiat odium per quandam

inueterationem ; sed quod dicatur crescere per quandam causalitatem, quia odium ex ira inualescente , & perseuerante procedit. nam primo per iram v x .idem docet. quaest. 34. art. 6. in resp. ad. 3. appetimus malum proximi , secundum quandam mensuram : prout scilicet habet rationem vindictae, postea autem per continui- ratem irae peruenitur ad hoc, ut homo laesus malum proximi absoluto desideret, quod pertinet ad rationem odij. Elytrumque desiderat, scilicet malum sub ratione vindrinae, δί malum absolute dum inimiciaria pςrdurat. Est ergo mistura irae, & odij necessario admittenda, tam quia ira est cau-

363쪽

DE GENER et CIVILI. 3 7sa odij, tum quia ira, S odium siue pertineant ad eundem appetitum , siue ad diuersum, sunt species passionum distinctae inter se, dc non sunt ut dispositio, & habitus. quae reducuntur ad eandem speciem qualitatis. Inimicitiae , quae est in laeso, comites sunt voluptas , & dolor. voluptas quia iucundum es , & melle dulcius, ut it Homerus, cogitare se consequuturum ultionem. Dolor quoniam nemo sine dolore iniuria afficitur. cum igitur inimicitia , quae est in homine laeso , de quo praecipuE sermo est , sit ira permanens,

irae naturam porro explicabimus.

De Irascibili potestate , ct eius

obiectis.1 Rascibilis facultas est animalibus a n

tura tributa, ut possint seipsa ab extrin- secis conseruare,& prςterea laedere laedet tia, & aduersantia. Idcirco prouida parens p lerisque eoru.arma qua da concessit, quibus efficere ea possent, quae facultas ipsa dictaret, veluti dentes , Ungues , cornua, rostra,& alia unicuique pro sui corporis proportione , & specie differentia valde accommodata. Homini vero nulla quidem arma attributa sunt, sed manus data, quam Aristoteles instrumentorum instrumentum

364쪽

348 Dg GENER x Crvix cappellat, omnibus instrumentii conficiendis , & tractandis aptissima, quod naturae mysterium optime explicat Galenus. I. de si pari. corporis humani. Quoties igitur animalia in alia impetum faciunt , si via dent se, aut viribus excellere, aut saltem iis paria esse δc aggredientium vim sustine re posse , renituntur, & utuntur hac facultate irascibili, non solum se ab iniuriis conseruando, sed etiam vim inferendo, dc laedendo ea, quae offendunt. Quoties vero se imbecilliora sentiunt, pedum , aut pennarum beneficio alioue sui corporis celeri

motu sese proripiunt, ac sibi ipsis a fuga,

naturali quadam vi salutem petunt, omnisque timor, qui ab obiectis etiam inanimatis excitatur, ad hanc ipsam irascibilem

pertinet facultatem , quae modo conseruat , δί laedit , modo tantum consertiat,

ut accidit in animalibus imbecillioribus,

quod hominibus etiam non minus, quam iumentis, δί feris conuenit. Quemadmodum vero gratiae impares non quaerimus Cam referre, ita nec vindictam conamur si

nos intelligimus ultioni minime pares, ideoque si alij nos laedere pergant, impe

dentia mala timemus, & vitamus. Quod, ut recte intelligatur, scire licet, inter immorem , dc iram duo interced cre discrimina , unum ex 'arre corporis, alterum ex

365쪽

DEGENERE C r V ILI. ' 349 parte animi , Et quidem ex parte corporis, in timore sanguis ad cor contrahitur, nec ad propria loca recurrit quod ex torpore, tremore, de pallore, quibus timentes confunduntur, fatis apparet; in ira vero contrahitur quident primo, sed mox quasi v lidior factus recurrit ad venas, & arterias, S pereas dispergitur , ut motus reddantuc vehementiores; quare eodem tempore timere nullo modo possumus, &irasci; Ex parte vero ipsius animi: in timore iudica mus nos esse inferiores, timor enim nasci tur ex iudicio alienae virtutis, quae nostram superat. in ira autem putamus nos pares esse, aut superiores,& expellere alios pos se ; Nullus enim irascitur vindictam appetens, nisi audeat vindicare: ut dicit Aui-cenna in s. de naturalibus. ideoque ira dicitur generalis passio, in quantum ex concursu multarum passionum producitur: non enim insurgit motus irae nisi propter

aliquam tristitiam illatam, dc nisi adsit desiderium, & spes ulciscendi ; iratus enim appetit vindictam, ut sibi possibilem.

Vnde si persona, quae nocumentum intulit sit multum excellens in laeso, non se quitur ira , sed solum tristitia , ut docet idem Avicenna , in lib. de anima ; quare nou irascimur iis , quos metuimus; quia fieri non potest, ut uno tempore nos eis-

366쪽

dein superiores , & inferiores existimo mus , potest tamen inferior secreto irasci superiori , quia occulte non metuit ; nec iudicat se inferiorem esse quainuis sit. At quoniam ira ortum ducit ex iudicio nostrarum virium, supra naedentis vires, hinc fit ut Principes, potentes, diuites, &superbi facile irascantur. fortes etiam, &audaces, quibus vix incuti formido potest , ad iram sunt procliues. nunquani enim ceteris se inferiores viribus sed luperiores potius arbitrantur; Et cum irati se superiores existimant , voluptatem c

fiunt , quoniam non solum sperant suas iniurias se ulcisci posse; sed vinclictam qu si praesentem .rnunt, & somniant: licet voluptas vera sit vel post vindictam, vel in ipso actu vindictae. irascimur ergo non suis

perioribus sed paribus , de inferioribus;

non tamen omnibus . nam illis , qui nos imprudenter casuque laesere modo factum non probent) non irascimur ; quia nullam intulerunt iniuriam; irascimur a tem iis, qui nos laeserunt de industria;&eorum poenitentiam quaerimus, ne iterum audeant laedere; cum enim, qui veterem iniuriam perfert, nouam inuitare praedia

cant.

Nee laesio de industria sussicit ad iram, de qua loquimux, excitandam: sed debue

367쪽

esse talis laesio, quae mereatur nomen initi rise : nam ira oritur ex laesione in conuenienti, &iniusta, quae enim iuste pati credimus , non cupimus vindicare, vi experientia continua testatur in iudiciis. Cum .

iure, aut iusto imperio etiam aliquid nobis aufertur, aut impedimur ne quid libere agamus, dolore quidem assicimur, ac tristamur. sed non traicimur; quare liberi parentibus non irascuntur, si prohibeant cos ludere, vel spectaculis publicis inter esse, sed ad preces , dc lacrimas se conuertunt; aut si irascuntur, est ira alterius generis, ut videbimus cum nihil ex iis media .rentur, quae dictat ira, de qua est sermo. neque quacunque iniuria excitatur ira, quia sunt aliquae iniuriae , ob quas non irascimur; nam si clam furro res nostrae auferantur, non irascimur sed dolemus; qua- re ira fit solum ob iniuriam, cum qua con iunctus est contemptus, ut infra dicetur;& ideo ira definitur ab Aristotele 1. Rhetor. quod sit appetitus vindictae ob apparens vilipendium, & non ob apparentem iniuriam. irascimur igitur inferioribus aut saltem paribus, quos non veremur; si nos

contra ius sponte laedant, & contemnant.

Neque iis tantum qui laedunt, sed & iis, qui promptum ad laedendum animum habere creduntur. Cumque inter laedendi

368쪽

33α DE GENERE Civi cappetitum, & ipsam laesionem plures intercedant motus, cunctis irascimur , qui in medio sunt constituti, nempe iis , qui inceperint, qui parauerint, qui inuitau

Z e Maiori , O Minori Ira. I Ra sequitur iniuriam , cui iunctus est

contemptus , ut ex dictis patet. Iniuria quandoque vera est , quandoque etiam apparens 1, hinc irascimur etiam brutis, Minanimatis, cum nobis sunt impedimento, quasi sponte nos laedant, & contemnant ;maior iniuria concitat maiorem iram; in gnitudo etiam iniuriae non tantum pro laetione aestimatur, sed pro personae inferentis, & eius in quam infertur , qualitate, itemque pro loco ,& tempore. Et quidem qualitas personae inferentis iniuriam est consideranda; nam magis irascimur amico,

quam extraneo, licet uterque nos aequalia ter laedat; amicum enim prodesse, non no cere Oportebat; quare amicus dicitur m

iorem inferre iniuriam, quia magis discedita iure, & honestate. Et quod diximus de amico intelligendum, etiam est de propinquis , & agnatis, S de iis, in quos bonefici fuimus, in quos leui etiam de causa excandescimus. Vnde non absque ratione

369쪽

Da Gn NERI Ci VI LI. Caesar: & tu fili, moriens exclamauit 3, diui nus etiam vates in psalmo : si inimicus m ledixisset mihi, sustinuissem utique. MaximE etiam irascimur iis, qui nos non alia

de causa laedunt, quam Ut nostro incom- modo gaudeant i3 pessime enim contra nos

affecti videntur ; quod si non animo laedendi, sed propxij commodi gratia, nos

aliqua assecerint iniuria, minus aegre patimur,minusque irascimur: propterea, quod non primb,& per se laesisse videntur, sed ferὶ per accidens, & non sponte, ut si propria commoda consequi aliter potuissent, fortasse nos non offendissent. Pariter iis maximὶ irascimur , qui nunquam a nobis laesi , nos laedere voluerunt. quod si illos prius laesissemus, minus irasceremur, hinc cum de iniuria conquerimur, dicere sole mi s eum, qui nos laesit, nulla a nobis fulcse iniuria lacessitum ;.& per consequens

nos non cognoscere, qua causa impulsus

id fecerit. Conditio etiam personae , inquam infertur iniuria , debet spectari; nam quo dignior est, eo maior est iniuria ;vnde si quis Principem percusserit, magis laedit, quam si priuatum ciuem ; inde patet

quod interdum in commutatiua iustitia, scilicet in ea, quae corrigit contractus in uoluntarios , perinde atque in distribu-riua,pensetur personarum conditio, & di-

370쪽

gnitas, quod est verissimum,cumhac tam etidifferentia,quod iniustitia distributiva perspicitur qualitas, personae per se; ut Hlicet

per augmentum person ς augeatur proportio, cumulatioris namque meriti, est in viro ingenuo humilitas, quam in homine inferioris sortis. sed in iustitia commutati uaduntaxat attenditur personab quatenus inde augetur quantitas iniuriae , quae adaequalitatem resarcienda est. Locus etiam,& tempus iniuriam augent; hinc est quod magis irascimur iis, qui nos palam laedunt, quam qui laedunt occultE; nam praeter iniuriae illationem, dedecore etiam afficiunt, ει quasi suo exemplo irritare ceteros videntur ; atque, illis animos addere, ut nos laedant ;Et cum tempore indigentiae id faciunt , nos maiori incommodo assciunt. Cinia vero omnia, aut plura ex iis concurrunt, quae dicta sunt, tunc praesertim ira inflammamur. ut cum exempli gratia, maximo malo nos afficiunt ij, a quibus bene ficia sperabamus,& non alia de causa nisi ut gaudeant nostris malis'; nulla praecedente occasione laesionis. maximeque augetur iniuria haec. si sumus in dignitate constituti, nam, ut diximus, non solum conditio personae inferentis iniuriam, sed etiam conditio eius, in quam infertur, spe ctatur. atque ut in summam omnia redi-

SEARCH

MENU NAVIGATION