Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Dt GENERE CIVIL 1. amus: pro modo iniuriae irascimur. Nam si parua est iniuria, parum ; si magna valde ; si maxima , vehementissime commovemur. 'Mouetur autem ira hoc pacto , primo laedimur , secundo dolor sentitur,

tertio excitatur pars irascibilis, qua conamur nostra bona tueri, quartb excitatur ira, quae est vehemens & concitatus motus , quo sanguis circa cor accenditur, quinto non iolum nos tueri nostraque contendimus , sed etiam tantum laedentem laedere, ut ille vicissim aeque doleat, ac dolere nos concupierat; & non modo par pari referre studemus , sed laedentem ineptum reddere ad motum , ut tandem poeniteat. sic enim fieri putamus , ut tu tius degere possimus; tutiores enim sumus cum nos , neque apti sumus ut laedamur,

neque alij ut laedant.

I Ra cum sit affectio animi, quae non se sine sanguinis, & spirituum agitatione ,

tum per materiam, tum per formam potest definiri. Illius materiam demonstrauit Nemesius, cum dixit: Ira est accensio sanguinis circa cor ex conturbatione fellis. Eandem, per formam declarauit Aristoteles 2. Rhet. cum ait: esse apparentis vitionis appetitum ex dolore, Quod se aut sua

372쪽

quis immerito contemni videt. Ex hac de finitione colligitur , iram esse passionem compositam ex tristitia, & spe , & conse quenter ex malo , & bono, atque inde ex parte tristitiae,mala defectus, & uniuersa liter contristantia disponinat ad iram , &in quibus tristitia accepta permanet, aut renouatur , ira quoque facila surgit. ex parte vero spei audacia delectatioque consequitur, tam in cogitado, quam in sperat

praesentia vindictae . deinde habet obiectu scilicet rem, & personam, res est punitio apparens, persona estis , qui parvipendit. Non est ira, nisi ad quos est iustitia, punitio enim ad iustitiam spectat & est finita, & mensurata , quandoquidem punitio

puniendo commensuratur ; ideoque multis factis placatur iratus. Estque haec ira inimicorum uenam ira parentum erga libe-xos est appetitus castigationis, non vitio nis. Differunt autem castigatio, & vitio;

quod castigatio est eius gratia , cui dolor imprimitur , & ob eius utilitatem ; vitio . vero gratia eius, qui vi iscitur, ut scilicet

animum expleat. ira vero inimicorum cur dicatur appetitus ultionis apparentis, Vatij varia dixere. Quidam ut Peregrinus lib. de affectionibus animi existimant ideo dici appetitum ultionis apparentis, quia satis est existimare su ludibrio habitum.

373쪽

DE GENERE CIVILI. 367 Hie sensus est omnino incongruus verbis Aristotelis, qui non dixit luiuriae apparentis, sed ultionis apparentis . cum ergo apparens cadat super ultionem,& non super iniuriam est ridiculum dicere ; quod ira est appetitus ultionis apparentis, quia fatis est existimare se ludibrio habitum. Petrus Victorius in hunc locum ait, quod, quemadmodum ea , quae speciem habent

iniuriae, quamuis iniuria non sit, nos com mouent, ira quoque adumbrata vitio nos explet.

Haec quoque expositio aliena est: nam licet animus noster falli possit incognitio ne verae iniuriae ; quia ab alio proficiscitur, cuius intentio nobis est obscura, non ta men decipi potest in recta cognitione v

rae ultionis, quae pendet a nostra volunt te, cuius recti iudices sumus. Neque expletur iratus, nisi ultione vera, nos autem

dicimus , saluo semper meliori iudicio, quod ira dicatur appetitus Vltionis apparentis, quia imaginatio laesi apprehenditu itionem tanquam possibilem,& eam quasi praesentem ante oculos ponit , ut dormientibus nobis phantasmata quaedam occurrunt iucunda, quae credimus vera, Mex tali apprehensione oritur voluptas, qua Homerus maximam esse assirmat in ipsa ira. Secundo dicitur appetitus ultionis ap-

374쪽

parentis , quia vitio esse debet , ita allic apparens, & nota , ut manifesta est illi iniuria, quae fuit occasio irae. Tertio diacitur appetitus ultionis apparentis, qui iiracundus requirit, ut vindicta publice appareat proportione aequalis iniuriae , tam in quantitate, quam in qualitate, vel saltem in quantitate. Quarto ira dicitur appetitus apparentis ultionis, nam ira non est ad mortuos secundum se, nec ad insensibilia, quibus non potest apparere punitio. Quinto ira dicitur appetitus ultionis apparentis, quia iratus vult ut sciat puniaxus quid, a quo, & pro quo patitur . est que haec ceteris nobilior, & generosior: nam sic perspicue apparet , Voluptatem percipi non in damno inferendo ipsi aduersario, sed in inducenda in laedentis aniamum poenitentia. Sed homines astuti, viles atque abiecti cum sagitta volante in tenebris commode possunt comparari: Volunt enim ex malignitate inimicos infelices fieri, non facere. sicut ex aduerso primi homines , generosi , qui ulciscuntur, volunt inimicos infelices facere, non fieri. Hinc Aristoteles laudat Homerum,

qui induxit Vlyssem , postquam eruisset

oculum Cyclopi, quia non dixerat, quis esset , qui ei oculum effodisset, ob hanc ausam reuersum etiam ad Cyclopem.

375쪽

DA GENERE CIVILI. IS9 Riaximo suo periculo dixisse : scias 5 Cyclops illum, qui tibi oculum effodit, fuisse V lyssem expugnatorem Troiae, quia interfecisti socios eius; dc tunc putasse V lys.sem se de Cyclope vindictam sumpfisse.

Quid sit vitio non ab omnibus eodem modo explicatur. Nos credimus ulcisci esse laedentem laedere , ita Vt poeniteat. qua propter qui se ad ulciscendum accingit, minatur eum, qui laesit, poenas daturum,& poenitentia ductum iri. Est autem ira appetitus ultionis , ut cibi fames , isque

cum accensione sanguinis circasor, at fames cum quodam ventriculi suctu. quem admodum vero prohibere non possumus, ne naturaliter suctus fiat, ita nec cohibere possumus, ne sanguis circa cor accendatur, cum irascimur. ac velut ibi naturalis edendi appetitus insurgit , ita hic laedendi ; dc ut in fame aliis negotiis diastracti abstinemus a cibo, saltem ad tem pus exiguum, ita in ira non statim sumi mus vindictam , cum alij appetitus alio

nos vocant , ac trahunt.

Quaerunt curiosi, an vindicta sit obiς-ctum irae proportionatum, & adaequatum.

Alij aiunt, alij negant. Nos absolute negamus. nam si vindicta stricto sumpta pro

laesione , esset obiectum adaequatum irae ;ira non quiesceret venia, de indulgentia,

Z iiij

376쪽

ico DE GENERE CIVILI. neque possent inimicitiae componi, nisi praecederet laesio inimicorum: quod est falsum. quare obiectum adaequatum irae non

est laedentem laedere, sed est acitus, vel conatus romouendi impedimenta,& propeulendi iniurias. At iniurias propellimus, vel ita laedendo , ut laedi non possimus, vel ostendendo nos impune laedi non posse. quod laedens, dum laeso satisfacit, ore, &scripto confiteri solet. quare siue laedimus. siue ostendimus nos laedere potuisse, idem videtur; eoq; melius, quo humanitati propinquius,in ad cociliandos animos aptius. nam mutuis laesionibus nihil aliud fit,quam vi Vterque metu quiescat, & saepe laesus dum se laedere purat, nouam refert iniuriam : indulgendo autem sit, ut licet lae dens iterum possit laedere, id tamen facere nolit. Si vero vindicta late sumatur pro quacunque propulsatione iniuriarum, siuebat laedendo laedentem , siue ostendendo

nos impune laedi non posse, & pro laedentis poenitentia, qua castigatur, utique viatio erit obiectum adaequatum ipsius irae. Irati itaque iniurias propulsare optant

quod vel laedendo sit , vel ostendendo se

impune laedi non posse. utroque modo vitio sit late sumpta. Ira porro duplicis est generit, dolor nempe laedentis bona , dc pila ira quaeritur. bona ira est, cum cupiri

377쪽

DE GENERE CIVIII. 36rmus ut is, qui contra ius, de honestatem egit, doleat, dc fateatur se nobis immerentibus fuisse iniurium. hoc patres, Vir, dc dominus cupiunt, cum filij, uxor, vel serui delinquunt , dc denique boni omnes, cuius irae obiecta sunt p ce nitentia laedentis, & veniae petitio; nemo enim bonus iratus aliud ex bon' quaerit, nisi ut se immerito laesum sentiat, ita ut laesisse doleat. Mala ira est in perditos homines laedentes nos, vel patriam, vel parentes, vel retiagionem. nam cum eorum animus sanari

non possit, cogimur omnibus modis vicisci iniurias, & laedentes laedere 1, ut ab iis , quibus maximε debemus, quales sunt parentes, patria, de amici, incommoda remoueamus, cuius obiecta sunt vel laeden,

tis interitus, vel saltem impedimentum tale, ut iterum laedere non valeat: de sicut a duplici fine, duplices esse iras statuimus; ita triplicem esse affirmauit Aristoteles. 4.

Et hic. inspecta triplici hominum disposi

tione, atque natura.

Aliqui dicuntur iracundi , & hi sunt

prompti ad iram , dc velociter irascuntur. non tamen multo tempore durat ipsorum ira, sed cito ab ea requiescunt, quia non retinent ir m interius in corde, sed statim prorumpit, quia vel statim reddunt vindi

iam , vel qualitercunque manifestant

378쪽

362 DE GENERE CIVII r. iram suam, per aliqua, propter velocit tem motus irae. Quidam dicuntur amari,

quorum ira dissicile dissoluitur, & diu iras

cuntur , quia Ietinent iram in corde,&runc eorum ira quiescit, quum retulere

vindictam : punitio enim facit quiescere impetum irae, dum loco tristitiae praecedet tis inducitur delectatio . huiusmodi sunt melancholici, in quibin impressiones sus ceptae diu propter humoris crassitiem per

seuerant.

Nonnulli dicuntur dissiciles , qui non mouentur a proposito, quousque puniant,& diuturnitas irae in eis non est ex solar tentione , ut in secundi ordinis hominibus, sed ex proprosito firmato ad punien Hum. irae autem finis non solum est proprii iuris recuperatio, quod per iniuriam nobis illatam amisimus , sed etiam in lae-

demis ius inuasio, ut eum tandem laesissci poeniteat. Dum vero bona nobis auferun- Πr, aut inseruntur mala, illis magis irascimur, qui nobis eripiut bona 4llius faculta iis, qua maiorem, quam reliquis, capimus voluptatem. Quare siquis potu, ac Venere plurimum delectetur,vehemetius irascitur iis, qui vel vina , vel amicam subtraxerint Nec minus auari de pecunia, equites de quis, venaro res de canibus rixatur. Regula enim uniuersalis est vera, quod laesio maior

379쪽

' DE GENg Ra Cr Vi L i 36; censetur,illa, cu bona quae magis diligimus

a nobis auferuntur, siue illa bona sint, siue apparentia. At quoniam existimationem,& dignitatem omnes homines plurimi faciunt, quia est iudicium probitatis, & excellentiae & maximum affert adiumentum ad vitam bene , beateque traducendam a quoniam ceteros allicit ad paranda probis, S praestantibus viris, omnia bona : ideo

qui existimationem minuere quouis modo tentant , acriorem in nobis iram concitant. .

Existimatio autem, ac dignit in iis potissimum reposita est, quae quilibet prota tetur. cum igitur probitatem cuncti profiteantur , ideo si quis mendacij, furti, intemperantiae , vel alterius improbitatis arguatur , mirum in modum excandescet. item si in sacerdotij, aut magistratus, ut etiam uxoris petitione repulsi in ferat , quod meritis impar esse dicatur ; & quia artes uniuersiae, quae honoris , & quaestus gratia excrcentur, frigent, nisi accedat artificibus existimatio, ideo artifices iis maxime irascuntur , qui Cos esse peritos negant, suarum artium , quas profitentur. Vnde Iurisconsulti , Medici non iras cuntur iis, qui eos is nasos milites, aut architectos dixerint, sed iis, qui affirmabunt iterum carere facultate medendi, alte-

380쪽

36 DE GENERE CIVILI. rum facultate respondendi de Iure. Nee miles irascitur siquis ipsum indoctum dicat si vero eum pugnandi imperitum, aut ignarum appellet, arma statim expediet :& quidem merito. nam artem profitetur , qua imbelles defendit ab aliorum iniuriis. quare si ipse laesus seipsum non tuetur, ineptus ceteris protegendis existimabitur, veluti Medicus, qui assidue aegro rat, si alios curare velit. Reliqui vero artifices, si viribus praestent, seipsos tueri poterunt ; ni o tamen pudore suffundentur, si potius iure, quam armis suas prosequentur iniurias, cum eorum facultas ab armis sit aliena. Magis itaque iras iniuriis, qui magis nos contemnunt. Et quia in iniuriis v erbalibus maior inest contemptus, quam in iniuriis in personam i, sicut in iniuriis inperiona; maior est,quam in iniuriis in rem. Ideo primo irascimur ob contumelias, Scalias iniurias, quae verbis in tutur. Secu. do ob laesione in personam . tertio ob laesionem in res nostras. Dum vero quaeritur an ira ex contemptu fiat, videndum primo ,

quid sit contemptus, quem alij negligen

tiam vocant.

Dicimus esse vilipendium: & versatur actus iste circa res, quae nullius pretij dignae videntur, ει propterea iis studium nostrum non collocamus , nec de iis curam

SEARCH

MENU NAVIGATION