Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Dr GENERE CIVILI. 363 suscipimus. Contemptui opponitur diligentia ; sunt autem tres viae, ac rationes,

quibus aliquis quempiam parui ducit: Italice non curare, far dispello, oltraggiare: despicientia , incommodatio , Sc contumelia.

Despicientia est, cum aliquo signo ostendimus, illum, quem spernimus, a nobis ro nihilo haberi: ut fit cum illum nonsa utamus, & salutamus socium eius. Insultatio siue incommodatio est, cum aliquem aliquid agere volentem impedimus , ne agat. Contumelia est, cum laeditur alius non vindictae, aut utilitatis gratia ; sed voluptatis, quod sit, dum conuitiis aliquis contristatur, vel affines illius mulieres vitiantur. Nam ex his euenit pudor patienti. Secundo considerandum , qui sitiit ij, in

quos cadit contemptus. Etenim quem ad modum amore prosequimur eos , qui in bonos conferunt beneficia, & eos odio habemus, qui bonis nocent, & malos praeferunt bonis ; ita eos praecipuE contempta prosequimur, qui nec bonis consulere pos-

sui; nec malis nocere.Nilniria qua non pro sunt bonis, non sunt amore digni: nec merentur odium quatenus non nocent malis: sed merentur contemptum , cum nec his

obesse, nec illis prodesse valeant. huius modi hominibus, in quos propriE, &D . -

382쪽

cipue contemptus cadit, opem ferre nolumus, quamuis possimus, eosque bonis, quae possident, censemus indignos, quia nesciunt uti fortunae muneribus, & propterea dignos esse, quibus auferantur. Nec murum est, si potius iis bona eripiuntur, quam reliquorum cuipiam. Nam hoc hominum genus aptissimum est ad iniurias perferenadas . Nullum vero dubium est, quin ira ex

contemptu nascatur; nam quamuis ad iniurias perferendas sit aptissimus, qui meretur contemptum, irascitur tamen, imbmagis & celerius , quam ceteri. Hinc pauperes' corpore clebiles, ut senes, claudi , gibbosi, monoculi, caeci , deformes,

si ne occasione excandescunt: quod scilicet existimant se contemni ab omnibus, cum contemptus causam in seipsis gerant. Qui ctiam animo sunt angusto, iidem incommodum patiuntur; ut enim imbecilla corpora a Vento, sole frigore, ceterisque aeris iniuriis facile assiciuntur , sic animi exiles ab ira magis diuexantur; ideo puerire feminae centies in die aliis succensent.

At magnanimi etia si ab innato calore sint ad irascendum proniores, tardE nihilomi nus irascuntur , quod vilia putant , quae grandia pusillanimis apparent. Dicetis, si irasci non possumus superioribus, quos timemus, quandoquidem non est possibile,

383쪽

Da GgNERE C1VI L I. sysimul timere, dc irasci; cum irae semper sit coniuncta spes, dc audacia puniendi; quo modo ij, qui proprie contemnuntur & in

feriores sunt , contemnentibus ita facile irascuntur 3 Respondetur primo, quod ij, qui contemnunt, aut sunt valde superiores, iis , qui contemnuntur , aut parum superiores. si sunt valde superiores impeditur ira in contemptis , quoniam ibilis infer tur iniuria ab iis, quos timent, ubi loco irae succedit tristitia ; quod verum est de ira aperta; de non de latente, non enim prohibetur ira secreta, dc latens; possumus enim in secessu , dc secreto superiores ,

quamuis multum excellant, non metuere,

sicut in angulis impune saepe deridentur facta potentum, quia ibi, non timentur. savero ij , qui contemnunt sunt superioreS quidem contemptis , sed parum, Utiqu*dc ij , qui contemnuntur , possunt irasci;

quia irascuntur superioribus . tanquam

aequalibus , Sc quandoque etiam velut inferioribus. Etsi s nim homines nullo quidem sint honore digni, non tamen se

propterea tales putant: amore scilicet pro

prio decepti ; se praestantiores, vel fallem

aequales existimant iis , a quibus fuerunt contempti; dummodo excellentia laeden iis non ita excellat, dc superemineat, victiam laeso talis appareat. Respondetur

384쪽

Secundo, etsi verissimum sit, non esse irai ad excellentes personas , quas non sper

mus posse puniri, quandoquidem ira est

iudiciunt nostrarum virium supra vires laedentis ; aut saltem oritur ex dicto iudicio , scut ex aduerso, Timor est iudicium alienae virtutis nostram superantis ) si tamen alieno auxilio, puta diuino , vel amicorum sp eramus iniuriae vindictam , excellenti etiam personae irascimur; quamuis enim sit excellens persona respectu irati absolute,

non tamen est cxcellens respectu irati cum adiumento, quae enim per amicos positi mus, nos aliquo modo possumus, ut est.

3. Ethic. Tertio etsi iratus aliqua ex parte sit inserior eo, a quo contemnitur, sussicit nihilominus ipsu esse aliqua qualitate prῆ-ditu,ob quam non putat se mereri contemptum , neque illi deest spes, siue vera, siue

falsa , qua credit se posse ulcisci. hinc illud; inest formicae etiam, re culici sua bilis. do cet & aEsopus apologo scarabaei sese viciscentis de aquila, nullum esse contemnen dum, nemo enim erit, qui lacessitus se non queat aliqua ratione vindicare. videndum porrd , num ira ex solo contemptu nascatur. Iram nempe ex aliis causis, quam ex solo contemptu oriri existimauit Gualei dus lib. . de fac. civ. cap. 8. dc Scaliger excrcit. 3I3. qui iur re noluerunt in verba. Ari-

385쪽

stotelis dicentis a. Rhet. cap. 2. Iram esse apparentis ultionis appetitum propter apparentem contemptum. Horum opinio eiusmodi praecipue nititur fundamentis. Primo iniuriae, quae ab armato hoste inferuntur , vel ab iis , qui nos manifeste trament , ad iram semper impellunt , & t men nullum ibi inest vestigium contemptus: nam hostis neque contemnit mea, quae appetit, & occupat, neque me, quem toties fugit vlturum, atque ultum. Secundo si ex contemptu solo homines irasce rentur, humiliores, dia risu digniores, ac contemptui magis expositi, essent ad iram

procliuiores ; cum tamen contrarium Via demus accidere. Nam potentes, nobiles, ac superbi, non quod metuant ne contem

nantur , sed quod plura sibi deberi putant ,

leui quavis de causa ad iram concitantur , quoniam sibi illatam iniuriam censent. &saepe irascuntur seruis, & artificibus , oblita cientes non contemptum , sed desertum officium, aut negligentiam. Tertib contemptus in iis tantum Obseruatur, in quia

bus est honor Animi enim nostri significatio est in eum, quem parui facimus, sicut honor est significatio , quod magnifaci

mus.

Qui igitur irascuntur creditae pecumM ,vel mercedis causa, ut mercenarii om-

386쪽

nes , non dolent Ob contemptum , sed quod iis non sit satisfactum. Quarto pueri qui nondum honoris rationem habent, non ex coni cmptu rixantur, sed ex leuis. simae rei ablatione. Postremo, qui aliquem

mouere vult ad iram, non eum duntaxat

ab aduersario contem pium dicit, sed ea ab ipso fuisse ablata, quibus maxime delectatur,videlicet in facultate, quam profitetur, existimationem, & laude: ut si Iurisconsul tu quis assirmet legum ignarum, Ex quibus

concludit Gualandus Iram etiam ex aliis causis, quam ex contemptu nasci. Contra Aristoteles a. Rhet. contendit quod ira est appetitus vindictae propter apparentem contemptum. Qua ratione omnis ira naiacitur ex contemptu. confirmat id ipsum

Irato enim causa irae est aliqua excellentia, quae offenditur ex contemptu ; sicut ex parte eius, cui irascimur, est defectus, quem dedecet parvipendere excetilentem. Et est verissimum , quod omnes

causae, & omnia incitamenta irae reducuntur ad contemptum. Vbi enim non est contemptus, licet sit nocumentum , non accenditur ira. Quod in primis patebit, si consideremus quot modis inferatur nocumentum. Contingit autem id tripliciter :ex is norantia, ex passione, &ex electi

387쪽

Da Get NERE CIVILI. Be. Ira vero tunc solum nascitur, quando ex electione, vel industria, vel certa mali tia noxa infertur: quia ubi non est electio, non potest esse contemptus. Ideoque irascimur illis , quos putamus ex industria nobis nocuisse. si enim putemus aliquos, vel per ignorantiam , vel ex passione nobis intulisse nocumentum, non irascimur. Actiones enim factae per ignorantiam, vel ex passione iniuriam excludunt , & prouocant misericordiam, ac veniam. Non conuertitur tamen subsistendi consequentia: Nam licet ubi est contem plus, ibi semper sit praua electio, non tamen ubi est praua electio , ibi necessaribest contemptus.

Sicut ubi est homo , necessario est animal ; sed ubi est animal , non sequitur, quod necessarid sit homo: hoc patet in furto. Nam fur qui clam aufert res nostras, ex industria, dc electione nocumentum infert , & tamen non contemnit; quo inc

sit non irascimur , sed dolemus. Neque

obstant rationes , quas affert Gualandus Aristotelis aemulus. Nam ad primum Resp. quod etiam iniuria, quae ab hoste armato infertur, non est sine contemptu. Nam si

absolute non contemneret, neque arnratus , neque inermis nos inuaderet. Et quamuis, qui nos invadit armatus, minus

388쪽

3 1 DE GENERE CIVIL 1.

nos contemnat , quam faceret inermis, absolute tamen contemnit. Dum vero hostis nos fugit vituros, atque etiam vitos. non irascimur. quid mirum Θ tunc enim non contemnimur. Quare D. Thomas,

qui I. a. quaest. AT . art. 2. tenet cum Aristotele solum vilipendium esse stimulum irae , nobis non videtur satisfacere argu mento in contrarium , quod primo loco adducit, scilicet nos iniuriam passos, vel aestimantes pati, irasci, & tamen posse pati iniuriam sine contemptu. Nam cum resipondet ad argumentum, quod solus con-rqmptus rationem irae auget, & propterea est per se causa irascendi, non tollit dissicultatem. Si enim contemptus solum augeret rationem irae , non est causa adaequata irascendi; Et propterea nos dicimus contemptum non solum augere iram; sed esse causam adaequatam irae. Negamus etiam nos irasci ex iniuriis, in quibus non est contemptus, nam ob iniurias nobis sine contemptu illatas, cuiusinodi est furtum , dolemus quidem , sed non irascimur. Nec cocedimus ab iis,qui nos timent, posse excitari iram in nobis;potest quidem excitari dolor. Hinc fures, qui timent dominos , Se per consequens non contemnunt, in iis iram non excitant, sed dolorem, cum timidi, dc taciti furantur. Ad secundum di-

389쪽

DE GENERE CIVILI. 373 eitur , quod est verissimum, humiliores,& contemptui magis expositos esse procliuiores ad iram : ut diximus de senibus, coecis, gibbosis, & monoculis ; cum enim in seipsis rant causam contemptus, exustimant semper se contemni, dc per conse quens , nulla data occasione irascuntur. Quod si etiam potentiores irascuntur, certe minus irascuntur, quia minus contemnuntur. Neque verum est, quod potentes

non verentur ne contemnantur. Imo ser

uorum , & artificum i sertum ossicium, aenegligentia non est aliud, nisi quidam contemptus ; si enim non contempsissent, non deseruissent ossicium, & ideo negligere, di contemnere idem significant. Aa tertium dicendum. quod etiam in mercen xiis est honor quidam ; quare cum dolent

mercedis causa, & causa creditae pecuniae , ita dolent, quod domini non satisfecerint, ut etiam doleant , quod contempserint: Domini enim non satisfecerunt, quia contempserunt. Idem dicimus ad quartum, de ablatione reiculae ; ex qua pueri irascuntur ; habent enim pueri etiam honorem quendam innatum, & per consequens in ill0s cadit aliquo modo contemptus.

Ad quintum Res p. quod contemnere aliquem , dc auferre existimationem, d laudem in facultate, quam aliquis profi-

390쪽

3 4 DE GENERE CIVILI tetur, sunt unum, δc idemiquare qui vuId aliquem mouere ad iram, dum dicit fuisse contemptum, dicit illi fuisse ablatam existimationem, & laudem in facultate,quam profitetur, nec potest ab ablatione existimationis contemptus separari. Ad contemptum ergo omnia ista reducuntur, puta iniuria illata ab hoste etiam armato ;desertum seruorum, & artificum ministerium , merces, & pecuniae creditae negatio , ablatio rei leuioris & existimationis.

Sed aliquis obiiciet. fidetur quod aliquod

incentivum irae non possit reduci ad contemptum. Nam contemptus ex Aristotele 2. Rhet, cap. a. aut est despicientia sine vulo impedimento, ut obliuisci, non salutare , non honorare, ad colloquendum non

admittere , quibus addi potest desertum

seruorum, & artificum ministerium ; aut est incommodatio , seu violentia cum alia quo impedimento voluntatis implendae ,Vt studiorum interturbatio. Itemque alium in itinere detinere, cursu et impedire,exultare in infortuniis, mala dentitiare; quibus addi potest iniuria illata ab hoste armato, merces , & pecunia credita negata, etiam ablatio rei ludicrae, de quibus supra ; vel denique est contumelia cum dedecore, in qua

duo requiruntur. primum , ut noceatur

cum molestia in ii , in quibus dedecus P -

SEARCH

MENU NAVIGATION