Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

- DA GgNERE CIvit r. 3 1tienti contingit: deinde ut, qui eam infert, nihil aliud spectet, nisi ut voluptatem percipiat, cuiusmodi est ablatio existimationis , ut supra monuimus. Sed cum quis irascitur, quia res illi inuito auferuntur, non videtur haec irae causa reduci posse ad ullam speciem contemptu S ex tribus enumeratis. Quare Aristoteles rectius addidistiat alias species contemptus is aut saltem

debebat concedere non omnem iram ex contemptu nasci. Nos concedimus eum, cui res inuito auferuntur, non solum tristari, sed etiam irasci. Aristo t. tamen in enumerandis speciebus ipsius contemptus non defecit. Nam hoc incentivum irae ,

quae excitatur ex rapina, commode reduci

potest ad secundam speciem, quae dicitur violentia,seu incomodatio. violentia nam que est quid analogum , seu ut dicitur ab Vno ,quae primo dicitur de ea, quae fit alieni incommodi gratiat, secundo de ea, quae fit causa proprii commodi ; est enim species sub alterna , sicut aliae duae, & praedicatur

de pluribus speciebus specialissimis cum

quadam analogia. Prima violentia est illa, qua Cordistae Galatarum populi laborare dicuntur, apud Athenaeum lib. 6. hi enim nulla in re utuntur auro, quin potius illud odio prosequuntur ; & tamen siquis exterorum aurum habet, eum spoliant, nec

A a iiij

392쪽

3 ις DE GENERE CIVIL r. quemquam exportare sinunt; quomodcicanes in praesepio , neque ipsi vescuntulauena , neque equos ea vesci patiuntur. Ait era violentia est cum per rapinam alios spoliamus bonis, ut nos vestiamur; Et quiactem prima violentia merito est primum analogatum; magis enim contemnere dicimur , cum aliquem spoliamus , non ve

aliquid acquiramus, sed ne alij quod volunt assequantur i, minusque contemni mus, cum aliis auferimus bona nostrae uti

litatis ratione. hinc est quod in primo cata magis irascimur , qu m in altero , maior enim in eo , quam in hoc contemptus cernitur. Maior condemptus est , cum laediamus nulla de causa, id est sine appetitu nostri commodi, vel alieni incommodi ; quod fit cum aliquem non salutamus, non honoramus , nec ad colloquendum admittimus; de haec est illa prima species contemptus, quam Aristo t. 2. Rhet. cap. 2. Vocat

despicientiam sine ullo impedimento ; de qua praecipue fidem meruit dictum illud

quorundam recentiorusti; quod contemptus videtur esse media quaedam constitutio inter amorem , dc odium , quia licet quandoque non salutare ab odio proueniat sin quo casu interuenit appetitus incommodi alieni, & est non amplius prima, sed secunda species contemptus, qui dici-

393쪽

tur incommodatio in potest tamen sine odio reperiri; dc in isto casu est maior contemptus quia eos, quos non salutamus, cum id non procedit ex odio , pro nihilo ha

bemus.

At eos, quos incommodamus, vel contumelia cum dedecore afficimus, non habemus pro nihilo; grauius autem est pro nihilo habere, quam habere pro aliquo ;neque valet haee ratio. Ulciscimur saepe imcommodationes, & contumelias, despicientiam neutiquam , ergo despicientia non est maior contemptus. Nam id accidit , non quia despicientia non sit maior contemptus, sed quia illum posshmus dis. simulare , vel quia laedens potest facilius excusare despicientiam, quam incommodationem , & contumeliam. Cum enim nos non salutauit dicere potest, id fecisse, non quia nos pro nihilo habuit, sed quia

non animaduertit nos praetereuntes. Mi

nor contemptus est ille, qui sit alieni incommodi gratia, cuiusmodi est violentia cum aliquo impedimento, quae est secunda species contemptus Aristoteli, quae appellatur etiam incommodatio, nec disser pat ab iniuriis, quae facto in personam inferuntur. huiusmodi etiam est contumeliacum dedecore, quae est tertia species contemptus ab codem Aristotele enumerata.

394쪽

3 t DE GENgRE C et VILI Et hi omnes contemptus dicuntur fieri lieni incommodi gratia, quando illud homines principaliter intendunt quamuis

fieri dicantur, scilicet ut omnibus excellere videantur. Quod si violenti δί contumelios mouentur praecipue .desiderio ex cellentiae, cnin alios violentia, &conru- tes , & iuuenes facere solent, tunc contemptus huiusmodi, cum potius respiciat commodum proprium, quam alienum incommodum dicetur vltimus , δc minor contemptus. Minimus ergo contemptus

est ille, qui fit causa proprij commodi, dcin quo alienum incommodum tantum secundario spectatur, ut sit cum per rapinam alios spoliamus bonis, ut nos vestiamur. Et hic modo explicato, reducitur ad violentiam, quae est secunda species subalterna, quam enumerat Philosophus. Primus contemptus consistit in iniuriis , quae factis fiunt, in quantum facta habent rationem significandi, & succedunt loco verborum; qualia sunt non salutare, non admittere ad colloquiumr. Secundus con sistit in iniuriis: quae verbis fiunt, etiam in iis , quae facto in personam exercentur Tertius consistit in iniuriis, quae vi fiunt in res. Nam quae clam inseruntur , verisimi, anelia afficiunt, ut plerique nobiles, diui

395쪽

Da GgNεRE CIVILI. 379lius est esse sine contemptu. Atque haec de Ira, ex qua inimicitia constatur, dicta suia ficiant. species inimicitiae ex variis gradibus contemptus , & vilipendii desumi possunt. Sed quemadmodum amicitia inter aequales praestantissima est , ita inimicitia inter aequales est prima: unde illud;

Concurrunt animis, O viribus aequis.

P e singulari certamine.

DE iniuriis , ex quibus inimicitiae nascuntur, & de inimicitia hactenus dis. putauimus. Nunc dicemus de singulari certamine, in quod descendunt homines, iam facti inimici, aut vano ulciscendi desiderio , aut probandae causae falsa fiducia.

Tandem ostendemus modum, quo illatae iniuriae purgantur, & pax vera conficitur.

Singulare certamen, quod nostri Duellum appellant, quasi duorum bellum, ex condicto , noni est opus praeclarum bellicae sortitudinis, ut falso existimant multi, sed est dirus furor , contectus larua honoris mendacis, quo iuuentus improuida fit poblica victima, priuati Martis. hic abusus impiissimus manavit a Gothis , de longobardis, contra rationem , dc humanita-

396쪽

3go DE GENERE CIVI LI. tem. Nam in singulari certamine saepe so titudo , quae deberet esse ministra Iustitiae , cst ministra furoris, atque superbiae. hic

temeritate magis quam prudentia res geritur , non enim consequitur finem laesus ,

quem sibi proponit, scilicet vindictam, MProbationem, occultae veritatis. Devindicta res plana est, nam sape laesus, qui lar dentem prouocat ad singulare certamen, iniuriae delendae gratia , non victoriam, sed nouam reportat iniuriam, & quandoque ad id laesus adducitur, ut cogatur vel permittere se interfici, ab inimico, vel ei 1evictum turpiter tradere. Adeoque dum laesus ulcisci vult, magis laeditur, & in corpore propter vulnera, & in animo propter odium, & appetitum vindictae. hinc Cic ro. i. de inuentione. si hoc constitutum sit, ut peccata homines peccatis iniurias iniuriis ulciscantur; quantum incommodorum consequetur ξ Qui tuentur causam singularis certaminis, dicunt laesum, si iterum

laedatur, non reportare nouam iniuriam,

sed laesionem, & diffsnguunt iniuriam ala sone, & interim inquiunt isti, laesus etsi iterum laedatur, valorem tamen in prouocatione ostendit: Nam valori non praeiudicat quod laesus iterum laedatur, hoc enim est in arbitrio fortunae. Sed demus , quod laesus redeat de laedente victor, qui qui-

397쪽

DE GENgRE CIVILI. 38 Igem euentus est ex futuris contingentibus, de quibus determinata veritas dari non potest ; falsissima tamen adhuc orinio est , quod iniuria melius factis , quam verbis

tollatur: nam si contraria contrariis curantur , certh electionem laedentis eiusdem poenitentia castigabit. Sed haec poenitentia palam fit, per Verba , quibus p ssiones animi indicantur , at sactis ipsius

laesi nunquam auferemus electionem laedentis , ex qua manat iniuria. Etsi enim laedentem vulneremus , vulnera tamen

non efficiunt , ut illum poeniteat, quod nos affecerit iniuria, imb illum magis ira,& odio inflammant. Et tamen dum ulciscimur, nil aliud quaerimus, quam laedentis poenitentiam , ne iterum audeat laedere. Vera ergo vindicta non est inimicorum sanguis effusus, sed illorum de illatis iniuriis poenitentia: haec est plaga sine sanguine, ictus sine telo: hoc pacto captiuus agitur sine ferro , & triumphus sine ccede. Quod diximus de.vindicta, quam conse qui non possumus in singulari certamine propter rationes allatas, idem censendum de manifestatione, & probatione occultae veritatis. Quid enim absurdius fingi , dc excogitari potest, quam credere sanguinis

effusione Intercedente , veritatem occultam elucescere 3 haec enim est diuini usur-

398쪽

,31 DE GENERE Civit et: patio iudicij, cui occulta reseruantur uelaepissime experientia docuit id esse apertum mendacium , quod ex felici euentu singularis certaminis diu existimarunt esseverissimis tuae superstitionis amatores; Et iure optimo inter probationes damnatas computatur Monomachia, licet aliqui numerent inter diuina iudicia, leges quarundam nationum, qualis est purgatio vulga ris, quae fiebat per aquam bullientem, d frigidam, per ferrum candens , per duellum,& similia, improbatae tamen nuc sunt: Nam Deus non fauet ultori, qui dum al- rerum laedit, appetitum praefert rationi,& siccum iniuriam afferat animae ration

ti, semetipsum etiam offendit; huius rei testis Lamech imp ij Cain progenies, qui

ita loquitur de seipso: Virum occidi in vutinus mihi, & iuuenem in cicatricem mihi ;& ideo appellatur probatio vulgaris, quia Vulgus, cuius proprium est errare, putat

ex ea manifestari v eritatem.

Dicitur, & malum sortilegium, quia r pugnat rectae rationi inducere in testimonium , quod non est testimonium ; quoniam constat habentes causam iustam, succumbere quandoque in duello. hoc duellii, ad probationem occultae veritatis instituit Lud. Ariosius inter Rodomontem, & Ro-gerium , in quo Rodo montes se iactabat

399쪽

D1 GEHERE CIVILI. sante solis occasum ostensurum, Rogerium sitisse infidum : ac si viribus corporis , δίmilitari arte id posset ostendi, quod falsum esse idem Ariostus testatur illis ver

sibus.

O fosse ia fortera , o G ragione,

ehe spes la vittoria oue νuot pone. Quandoque etiam singulare certamen

ordinatur ad ostentationem virium tanquam ad finem; quale fuit illud quod Goliath indixit Iudaeis, in quo David violento excussi lapidis ictu, nobilem victoriam quaesiuit populo Iudaico de gente Philistaea ; de hoc etiam est illicitum. Nam est contra rectam rationem, quod pro ostentatione virium quis pugnet, & diligat alterum percutere: huiusinodi etiam sing lare certamen pro gloria militaris disciplianae legitur apud Homerum 7. Iliados,inter Hectorem, & Aiacem , sorte electum ex nouem Graecorum ducibus. Quare duellum siue ad vindictam , siue ad probatio nem occultae veritatis, siue ad ostentationem virium, est illicitum. Et quidem duetitum est naturae contrarium , tum institutioni morali, tum ciuili, tum diuinae. Est

naturae contrarium, quia natura non de

struit, sed conseruat ; hominem natura progenuit ad alterius salutem, & societatem. Dicetis , vim vi ropellere licet, do-

400쪽

cente natura. Resp. quod naturali leg8 pro nostri conseruatione licet vini tunc, cum nobis infertur, propulsare ; cum illo moderamine inculpatae tutelae , quod est:

quidem possibile; sed ita dissicile inuentu, sicut quadratura circuli. Sed tamen noniicet post iniuriam iam illatam dimicare cum eo , qui iniuriam intulit, ut eum interficiamus , neque ex condicto pugnare. Nam vis , cum est illata , repelli non potest. Quod enim factum est, infectum reddi nequit; & in hac pugna ex condicto, quae est illicita , consistit duetitum , non autem in illa prima propulsatione iniuriae, quae licita est. Sed iterum obi ciet quispiam. Ira est naturalis , ira vero est appetitus vindictae; ideoque vindicta est a natura. Resp. quod ira, quae ratione gubernatur , non est appetitus vindictaesumptae pro laesone, sed sumptae pro conatu remouendi impedimenta , & propel Iendi iniurias , quas satis propulsamus, cum ostendimus , nos laedere potuine, modo libuisset. Et hinc est, quod cum quisse fatetur victum , cessat ira in victore, etiamsi victum non laedat. Dici etiam potest, iram esse quidem appetitum naturalem vindictae ; sed non vindictae, quae sit sumenda a laeso manu propria , sed de ea , quN fit, modo legitimo per

SEARCH

MENU NAVIGATION