Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DE si NG VL A RI CεRTAMINE 38 e iudicent. Duullum aduersatur etiam institutioni, morali ; quia honor non est complicatus cum Viribus corporis , nec pendet ab iis , sed a virtutibus moralibus , quae corporis robore non mensurantur. quod si corpus esset legitimum testimonium honoris, rustici essent maiori honore digni, quam nobiles: imo tauri, quam homines Denique pugnat cum lege ciuili, & diuina, quia neutra permittit homini priuato

alterum interficere. Vtraque priuatum hominem considerat, ut constitutum sub

alterius imperio. at qui alterius imperio subiacet, sui iuris non est , dc propterea non potest ad libitum de sua, vel de alterius vita disponere. Neque is dicetur se iis , qui prouocatus ad singulare cert

men , honoris impulsu manus conserit cum prouocante. Idque probatur non solum

lege ciuili de diuina, sed etiam secundum principia Aristotelis, cui etiam ethnici, dc gentiles non contradicunt. Nam Aristo t. in lib. Ethic. ostendit non esse verε fortem illum, qui licet acriter pugnat, cogitur ducis imperio irruere in hostes ; aucacriter pugnat, quia constitutus iuxta ali cuius fluminis ripam, non potest impetum hostium effugere. Ita virtus, quae non est talis, ni si ob vitandam ignominiam , . est obiectio animi larua fortitudinis contecta.

402쪽

1M DE SINGULARI CERTAMINE.quid ergo agendum prouocatis 3 latibula neutiquam quaerenda , sed capite erecto. incedendum. Quod si aduersarius est ita. audax, & temerarius, ut nos aggrediatur ;debemus nos tueri nos ipsos , & vim vi repellere , quod lege naturae permittitur. Ictetiam respondere conuenit , quod Caesar Augustus a Marco Antonio prouocatus re spondit 1, quod quando desperatione rerum mundanarum vitam odio habere caepisset, inuenisset viam mortis magis honestam , quam illam singularis certaminis , feram , dc brutalem. Aduertendum tamen quod duellum non est malum ex suo genere, ut mendacium, & adulterium, invia dia, & similia, quae nulla ratione sunt ii, cita, nam potest quandoque esse licitum, di in aliquo casu concedi ; dummodo concessio sit consentanea rectae rationi , non salso nixa fundamento. Nam sicut bellum multorum non est malum ex suo genere, multa namque sunt bella iusta inter Reges, ita procul dubio contingit esse bellum iustum inter duos. Nam unum, & multa non variant speciem, consentanea etiam rectae rationi erit concessio , dum geritur bellum inter duos Principes, quod legiti, mum est, vel ex parte Vnius, vel ex parte

utriusque. Praesupposito igitur legitimo besto intex duos Principes , Nos dicimus,

403쪽

quod si inter exercitus utriusque bellum ellet legitimum, tiam legitimum esse posset inter singulos, utriusque exercitus, dum pug narent ob communem belli causam,&cum Au torit ate Principum: quia ut totum se habet ad totum, ita pars se habet ad partem. Quare si pro maiore malo vitando , ut regionum incensione,& urbium depopulatione, M populorum strage , conuenirent Principes inimici, ut vel ipsimet, vel alii ab illis electi ; singulari certamine litem uniuersam dirimerent, ac ita bello publico imponeret finis, certe id fieri liceret. Quia tunc duellum potius certamen publicum , quam singulare dici posset: quia ita est factum a singularibus personis, ut sit initum nomine publico, &est occasio euitandi maioris mali Et in isto cassi irascibilis voluptas rationalis est ; quia publicas iniurias ulciscimur. Sicue exaduerso sensitiva est; quia publicas iniurias ulciscimur. Sicut ex aduerso sensiliu est, cum ulciscimur proprias iniurias , quare in hoc non assentimur Caietano dieentia. quaest9s. art. 3. quod non debet victoria committi unius periculo. Bellum iustum, inquit ille, aut est vindicativum, aut defensuum : si est vindicativum, agens debet su-Per excedere patiens , & propterea huiusmodi bellum non potest nisi a potentiore indici; quod in duello seruari non potest : Si

404쪽

;88 DE Si Novi ARI CERTAM a vero bellum iustum est defensivum, oportet imitari res naturales, quae quantum possundresistut contrariis; Et in huiusmodi bellρ se tificari de Set ,quantum fieri potest, virtus resistens. Contrarium autem huius fit in duello , quia dum unus ponitur ad resistendum vni, ab eodem debilitcr consulitur huic defensiopi,&propterea debet defendi iustitia

cum multitudine forti: haec Caietanus. Huius doctrinam minime amplectimur. Nam ita se habet unus ad unum, ut multi ad multos; quare siue bellum indicatur, siue sustineatur, idem est, si unus cum vno, an multi cum multis congrediantur ; nam ita unus potest unum aggredi, & superare, ut exercitus exercitum;&ita unus uni resistere, ut exercitus exercitui. Nec valet dicere,quod unus nosuperexcedit patiens, nec imitamur res naturales , sicut facit exercitus, vindicativus de

defensivus, nam si hic potest elle validior, potest etiam este debilior. Imo saepe contingit, quod vindicta , & defensio spectet culmagis debiles, etenim sunt obnoxii iniuriis , unde coguntur se vindicare, & sivit pariter

oppugnationibus, quo nomine coguntur se defendere. Quare si unus cum vno congreditur, non continget huiusmodi absurdum Vitanda ergo sunt quandoque regnorum incendia, & urbium depopulationes, Et haec dicitur indulgentia multitudinis, nam cum

405쪽

DE SI No VL ARI CERTAMINE 339 inter duas ciuitates est bellum , Reges multitudini parcur, cum ab iis de v tr iusque consensu resoluitur totum bellum in duellum. Neque propterea dicimus non imitari nos

res naturales, imo earum exemplum sequi mur. Nam sicut homo , docente natura. manus tantum opponit percutienti, ut illaria remaneant ceterae partes nobiliores ipsius corporis. Ita Rex quandoque unum tantum

militem in discrimen adducit, ut ceteri in columes seruentur. Cum igitur bellum est

inter esuitates duas, licith potest parcendo multitudini, illud resolui in duellum de paetium consensit. Huiusmodi fuit illud singulare certamen, quod legitur de filio, Cosroe Persarum Regis, δc Heraclio Imperatore; in sacra historia exaltationis sanctae crucis.

Huiusmodi etiam fuit illud, quod Martinus Pontifex concessit Regi Carolo, & Petro de

Aragona in controuersia Regni Siciliae, vescribit Ioan . Villan. Et pariter eiusdem generis fuit illud singulare certamen Paridis,& Menelai apud Homerum, 3. Iliados, cuius poema ex sententiaPlatonis est regula humanae vitae. Certamen hoc inter Menelaum, AParidem concessit sapientissimus Homerus . ut finis pernicio sissimo bello imponeretur, hac lege, ut qui eorum victor remansisset, Helenae existeret sine lite posscstar : idque iureiurando firmarunt ; & Homerum imi

406쪽

3so DE SINGULARI CERTAMINE.tatus Ludovicus Ariostus, ut finis impone retur bello inter Agramentem , & Caro lum, ex una parte Renaldum , ex alia Ro-gerium elegit. Haec rationalis consuetudo

se luendi bellum in duellum, quam in operibus bellicae fortitudinis seruatam legi

mus , cernitur etiam quandoque expressa liti

operibus iustitiae, quae scelera ulciscitur. Nam si uniuersus exercitus ab Imperatore defecit, pauci ex omnibus sorte capiuntur, qui pro ceteris poenas dent , ne tota gens Pereat. Cum igitur nos impiissimum Mo- aromachiae abusum detestamur, non loqui-,ur de singulari certamine inito permissiolae consentanea tectae rationi , quod potius

publicum, quim singulare dici debet, quia fit ob publicum commodum, & Principum

iussit. Superest ut rationes aliquas afferamus ex quibus orta est haec impiissima Mo- stomachiae consuetudo. Quia apud aliquos ciuitatum Rectores dignitatem suam non retinuit illa honoris compensatio , quam

laesis publica iustitia reddere potest , eos, qui alterum iniuria affecerint, proportione quadam poenis afficiendo, sed earum loco praedicti aut ab huiusmodi reis pecuniam

extorserunt, quod sane poenae genus ad honoris instinrationem minime confert, aut laedentibus poenam absque laesi consensu remiserunt ;jideb ho hies laesi coacti fuere

407쪽

DES1NGvLARI CERTAMINE. 39Iipsi ulcisci iniurias. Secunda ratio est, quia multi veterani, & honore insigniti milites, qui autoritate valent, praecipites fuere, ac statim iuuenes ipsos ad singularia certamina impulerunt , eo consilio, ut post arma eosdem pacis foedere coniungerent; quod certe honoris gratia superfluum est. Sed dicti milites aut verba, aut scripta componere, aut alium aliquem modum, quo rixas,& cpitrouersias dirimerent, inuenire nes cierunt ό cum omne fere vitae suae tempus

Marti potius, quam Musis consecrauerint,&ideo sunt excusatione digni. Sed non eX-cusatione tanto, digni, sed etiam laude

dignissimi erunt, si ipsis placuerit eorum uti consilio, qui in rebus tum politicis, tum militaribus aliquid stud' posuerunt, ut ali-

qeta ratione controuersae honorifich componantur, de quare postea agemus. Sed concesso singulari certamine, qu 3 antea damnauimus, & praesupposito, quod duo hoc modo inter se dimicent, quaeritur; an qui succumbit PermittFe debeat se interfici, an. potius se victum fateri,&se victum tradere. facta suppositione , quae t men falsa est, & inhumana, quod ex robore corporis, & arte militari prodeat verus

honor, & gloria, & quod in ea gloria suminum bonum sit positum. Resp. iuxta pri cipia Aristotelis, quod, qui succumbit , po-

408쪽

DE S1NGULARI CERTAMINE tius permittere debet ut interficiatur; quia sine honore vita negligenda est , & mors turpi saluti praeferenda. Quare viri fortis dedecus, &seruitutem magis , quam mortem , formidare debet; quo fundamento nonnulli dixerunt virum fortem sibi quandoque manus inferre debere, ne apud hostes turpiter vivat, tanquam vile mancipium. Et plato s. de Re pub. innixus eidem fundamento dic stat,

quod qui vivus ab hostibus captus fuerit,

etiam gratis reddere volentibus relinquendus est. Lex quidem digna tanto viro aduersus eos , qui dimicantes turpem salutem honestae morti praetulerunt. Nostra conclusio innititur definitioni, quam homini forti assignant Aristoteles, fortis autem desinitur , qui intrepidus est in pulchra morte , ex qua definitione perspicuE constat, quod illi, qui in singulari certamine tradunt se

in manus inimicorum , ne ab illo interficiantur , sunt timidi, quia timent immi- Mens periculum mortis, quod fortes spernunt. multo etiam timidiores illi sunt, qui se tradunt in potestatem alicuius,& ut aiunt

si rimettono a libera discretione deli' 6feso)Vt cum eo reconcilientur. Isti enim timent etiam non imminens, sed longinquum, &incertum periculum 'fortis, nondum enim

scytin psriculo mortis, sed timent ne i

409쪽

. DE SINGULARI CERTAMINE. 39 terficiantur in posterum. Et ideo magna

ignominia semetipsos assiciunt illi, qui in

alterius potestatem se isere remittunt. Secundb qum itur : an ij , qui tantum ob cupiditatem honoris, vel metum ignominiae certant in singulari certamine, sint secundum Aristotelem ver Eo simpliciter fortes Hoc ver E negatur, nam ut ipse docet , non est vera fortitudo, sed ciuilis illa, cum ciues subeunt pericula ob legum in crepationes, & ded ecus, & ob honores Quare hi sunt tantum ciuiliter fortes,quia non sub elint pericula od virtutem, &ho nestatem, sed ob honoris cupiditatem: vilio die maior pars hominum facere solet, qui certant singulari certamine. Siquis vero id ob virtutem agat, &se exponat peri culis propter honestatem, tum secundum principia Aristotelis est vere fortis, & vera laude dignuS. Tertio quaeritur : an veluti fortes laudandi sint ij, qui in singulari certamine eligunt armorum genera insueta aliis, & quibus ipsit soli uti nouerunt ZRes p. negative: hi enim non vincunt, quia sint fortiores, sed quia magis sunt experti in his armis; de fortitudo sicut non est scientia terribilium, velut existimauit Plato in Protagora ; ita neque est experientia terribilium ; fortis

igitur ex Aristotele non fit ob scienti alti

410쪽

3 4 SINGULARI CERTAMINE.nec ob experientiam, sed ob virtutem, honestatem. Quare qui vere fortes sunt, vii debent consuetis armis, quae ab omnibus quotidie tractantur, neque in his vi tum maius commodum sibi comparare. Similiter qui robusto sunt corpore vel magno, cum debilibus vel paruis pugnates , nodebent his uti armis, quae a debili aut a paruo tractari non possunt: neque etiam illis , quibus mediatibus ad luctam facile peruere possint cum aduersario: quia hoc pacto corporis robore vincunt, non animi fortia tu dixe & qui huiusmodi astutiis tuntur, praeliantur, inquit Aristoteles, sicut armari cum inermibus. Quare sicut ignominio sum esset hominem armatum inermem Op pugnare, re adoriri, ita quoque ignominiam sibi comparant , qui huiusmodi

cautelis utuntur in armorum clectione.

Quod si hi simi vituperandi, qui in singulari certamine ea eligunt armorum genera, quibus ipsi rectius utuntur , quam aduersarij ; quanto magis illi sunt omni ignominia,& vitilperio digni, qui non magna virtute, sed magna caterua, &simul cum multis aliquem solum adoriuntur. Hi certo sunt omnino a coetu hominum, honore praeditorum explodendit, quia ip- sinet testantur suum animum exiguum, atque pusillum, Cum non audeant aequo

SEARCH

MENU NAVIGATION