장음표시 사용
411쪽
DE S i NGULARI cERTAM IN S. 39S Marte pugnare, ostendunt enim se timere
illius virtutem & fortitudinem , si aequali- .
ter cum illo pugnarent. Ideo hoc apparatu fatentur se virtute, & fortitudine aduersi rio inferiores esse. Quarto quaeritur: an fortes vocandi sint ij, qui cum in singulari certami ne vulnera acceperint, tunc prae ira, & dolore efferantur in in nicos, ita ut illos interficianta Negatur, quia non ob virtutem id agunt, sed ob dolorem vulnerum irati, nota videntes pericula, desperati de vita in mortem ruunt. Hos comparat Aristoteles f
ris vulneratis, ratione carentibus, at vera
fortitudo est virtus cum recta ratione, quam hi omnem proieceruns.
cati singulari certamine intra vallu pugnat sint fortiores, quam illi,qui ex tempore adorti ab inimicis se viriliter, & strenue de fendunt & fortiter pugnado resistuntὶ Ne gamus omnino; nam illi, qui repentina pericula subeunt, sunt fortiores, quia magis ex habitu agunt, cum sine praemeditatione agunt; signum enim est, quod stannmaxime confirmati in habitu fortitudinis. licet enim imparati in imminens periculum inciderint, subeunt tamen illud for liter , dc potius eligunt vitam deserere,
quam virtuten . Sed illi, qui pugnatii sin-
412쪽
3ys DE PAcr coN cILIANDA gulari certamine, diu praemeditantur periculum, & ad illud se praeparant,m sperant ob experientiam in armis iam acquis- tam se fore victores, magisque arti gladi toriae fidunt, quam diu exercuere, quam animi sortitudini. Hujc nostrae sententiae fauet doctrina Aristotelis , qui affirmat, sortius esse in subitaneis timoribus esse intrepidum , & constantem, quam in his,
. Nam quae fiunt in subitaneis timoribus. sunt magis ex habitu, & minus cx praeparatione.
De ratione Pacis conciliandae.
DE Iniuriis, quae inferuntur , ex qui .
bus inimicitiae constantur, satis superque dictum est. Sequitur ut ostendamus , quomodo propellendae fuerint. Non enim Ethnicorum cIementiam, aut patientiam Martyrum praedicamus, nec suademus veniam, quae datur, etiam si ille, qui iniuria affecerit, non fateatur se improbe fecisse, nec praese ferat se eius iniuriae valde poenitere, neque veniam supplex deprecetur. Perferre iniurias seruile est , teste Aristotele , . Ethic. cap. S. sicut vindicta est
413쪽
DE PAc E coNCILIANDA 397 Principibus digna: prouerbio etiam ci Cumfertur , qui veterem sustinet iniuriam, nouam inuitat, & est praeda aliorum . hinc est quod laesus laedentis poenitentiam quae-Tit, ne iterum ausit laedere. Clementia tamen est laedenti ignoscere magnitudine animi, δί non tam illius causa, quam ut laesus virtutem suam omnibus comprobet, quae etiam apud Ethnicos reperitur. Charitas vero erga inimicos est
vere, & ex animo illos diligere, & illis bene velle , & illorum causa eos beneficiis afficere. quae solum hominis pij est , de Christiani. De modo autem propulsandi iniurias iam factas, eruditi inter se dissei
Prima sententia eorum est: qui dicunt,
quod persona priuata debet per seipsam
depellere iniurias sibi illatas: in quo rario vindictae cosistit. sicut cuilibet priuatae per sonae licita est sui defesio, ne iniuri inferatur,iuxta illud: vim vi repellere licet;atque haec opinio vult laesos, ut morsi a scorpio nibus facere solent, medendos esse extinctione laedentili. Secunda sententia statuit, quod vindicatio non spectat ad personam
priuatam, sed debet laesus confugere ad personam publicam, cuius est ulcisci iniurias , & poenis afficere laedentem; qua de causa iudex gladium gestat in quo ratio
414쪽
398 tDE P A cc CONC I AND A . poenae, & castigationis consistit. Tertia sententia dicit , illatas iniurias pellandas esse satisfactione accepta ; sicut a canibus mors, lingua eorundem iii
gendi sunt; quod fit consilio, & ministerio eorum , qui iussu Principum paci praeficiuntur. Hi vero esse debent integri, &nemini addicti; pludentes, honorati, patientes, & promptiores ad persuadendum,
quam ad imperandum. Hunc morem in ciuitatibus bene constitutis conseruari videmus : ubi eliguntur viri nobiles, &prudentes,quorum opera,&sollicitudine nons olum simultates, & inimicitiae extinguuntura edetia ad amicitia,consuetudinemque traducuntur. Siquis verb eas adeo insitas habeat, vel ita sit contumax, ut rogatus adquiete reuocari recuset, huic ea medicameta parantur, quibus ea pars corporis curari solet, quae reliquo corpini nocere potest. Nimirum publica autoritate ε ciuium consortio isticitur. Horum igitur munus est, modos accurato considerare , quibus veteres iniuriae purgentur, de offensa dignitas restauretur. In quo consistit ratio compensationis, & satisfactionis. Et in hoc casu concedunt huius tertiae sententiae autores secundam sententiam habere locum; cum
quod per vim , & iniuste est abi aes.uere nolit ille, qui abstulit, tr
415쪽
DE PACE CONCILIANDA . 39'dendo satisfactionem, quam pacis praefecti inuenere, necessitas cogit, ut laesus illud quaerat optima,&honestissima via, qua potest: ea vero est per leges,& magistratus. Vnde cum aliqui dicit t. quid si laeto debitaetatisfactiones a nemine offerantur , debet ne inultus, & cum dedecore mori In isto casu poterit implorare officium iudicis,vel
Neque propterea dicetur ignauus iudicis ossicium implorando, vel furiosus dum arma capit. Quod si aliquis quaerat: quaenam via ex his duabus prius sit eligenda a Respondebimus primo eligendam illam, quae ossicium iudicis implorat. Quod si iudex, qui gladio armatus iniuriarum vindex est , noluerit fungi ossicio suo, tunc licebit laeso arma capere.
Nam ubi cessat prouidentia legis, locum habet prouisio hominis etiam priuati. Tam Princeps , quam iudex est uiua , loquens lex. Vnde cum prouisio Principis cessat, cum non offerat laeso debitas satisfactiones; item cum cessat prouisio iudicis, qui deberet ulcisci iniurias, priuatorum, easque re- linquit impunitas, prouisio utique homunis laesi habet locum. Quemadmodum vero si omnia in hoc saeculo vindicata essent, diuina iudicia locum non haberent, ut
416쪽
inquit Anactetus , ita si Principes , &iudices seuere vindicarent iniurias priuatorsi; priuati non eligerent seipsos arbitros suarucontentionum, neque illas proprio gladio
dirimerent e sed quia iudices nimis faciles sunt, qui ignoscant laedentibus, quod quidem non facerent, si ipsi fuissent laesi, ideo
priuati nolentes iudices prodige effundere aliena bona fortunae scilicet existimatio nem, coguntur arma capere , & ipsi metiudices fieri iniuriarum, quae sibi fuerunt illatae, adeoque ius suum sibimet tribuunt, cum iudices amore , vel pecunia corrupti nolunt operam dare, ut iuris, & iudiciorum aequitate suum quisque teneat,& praesertim tenuiores propter imbecillitatem .hircumueniantur. Acerrimi ingenij vir, mihique amicissimus, Nonne, inquit, hoc quod laeso permittis, paulo ante interdixi sit 3 si euertis singulare certamen, cur reac
raificas illud ; Philosophum decet co gruenter ad sua principia philosophari. Sed hic nodus facile soluitur, si dicatur laesum posse in hoc casu singulari, & speciali
contra eum, qui laesit, arma capere ; tum
quia ubi cessat prouisio legis, locum habet prouisio hominis ; tum quia id facere non est in singulare certamen descendere, sed potius sumere inculpatam sui ipsius tute
iam , & vim vi repellere . Nam
417쪽
Nam ladb , cui is qui laesit non satisfacit,
nec reconciliari curat, noua imminet laesio, quia ut prouerbio dicitur, & experimeto monstratur; qui prima non ulciscitur iniuriam, nouam inuitat. Iudex vero prius est adeundus, quam arma capi eda. Etenim cu tres sint honoris species: opinioscilicet, de alterius dignitate : opinio de alterius beneficentia , & denique opinio de alterius valore, qui consistit in animi, &co poris robore,&in symmetria virium cum voluntate, cert E prima species videtur esse praeclarior. Vnde cum de duobus malis minus sit eligendum, eligibilius erit in casu necessitatis, priuari tertia species honoris, quae in valore consistit, non capiendo
arma ultionis gratia , quam priuari prima specie , quae consistit potissimum in actione iustitiae. Quandoquidem dignitas
dicit aggregatum omnium Virtutum; qua specie priuatur, qui arma capit, cum verὰ ad priuatum non spectet vitio iniuriarum. Hinc apparet error multorum; qui in componendis inimicitiis ita sunt de tertia spe cie honoris solliciti,ut prima speciem obliviscantur, dc credunt laesum esse pristinae dignitati restitutum, si laedens fateatur laesum nec terga dedisse, neque ulla indicia timoris ostendisse. Cum tamen deberet
laedens primo loco fateri, laesum iniustε. C e
418쪽
non egisse, licet ipse, qui hesit , ita existiamauerit, quia id, quod laesus fecit, vel per vim, vel per ignorantiam, laedens credidita principio interno , & scienter a laeso sussi.
se commissum. Primam sententiam ample diuntur milites litterarum imperiti, qui omne suae vitae tempus in praelio traduxere. . Secundam imbelles , & ignaui. Tertiam ii, qui in rebus tum politicis, tum milita- :ribus studium, atque operam p osuerunt. Prima opinio arguit eum, qui ulciscitur, superiorem esse , & propterea dedecorat cum, quem Vlciscitur. Secunda arguit impotentiam in eo , qui est laesus, & propterea multi illam improbant. Tertia opinio xedigit extrema ad aequalitatem, unde nec laedentem, qui satisfacit, nec laesum, qui accipit debitas satisfactiones, ulla ratione . diffamat. Vindicta oritur, laese, poena 1 . superiore , satisfactio a laedente. Prima sententia , quo d scilicet quilibet priuatus
per seipsum, de proprio gladio Vindicare debeat iniurias sibi illatas, falsa est; quia vindicatio est actus iustitiae legalis, secundum formam commutatiuae iustitiae,& non singularis personae est comutatio,& gratia' rum actio , quare quamuis sit licita commutatio inter partem,& partem, & gratiarum
actio; intex beneficum , & beneficialium ,
419쪽
DE PACE CONCILIANDA . 4o 3 non est tamen licita vindicatio inter lardentem , & laesum. Vnde vindicta, quae ab homine priuato exercetur, appellari poterit species quaeda effrenatae iustitiae. Dicetur iustitia, quia vindicatio est actus rustitiae. Dicetur effrenata, quia actus vindicationis est actus iustitiae legalis,dc spectat ad Principe, nec est actus singularis personae. Et quidem homo priuatus habet proprium superiorem, cum sit pars alicuius Reipublicae, & animal politicum, unde ad superiorem potest recurrere pro ultione inimiacorum suorum fi & propterea ex sua natura non habet auctoritate vindicatiuam. Ideo
enim, inquit Seneca, Magistratus legesquo a maioribus accepimus , ne sui quisque doloris iudex sit. Et in hoc differt a Republica, siue Principe, qui ex suae naturae perfectione habet autoritatem vindicatiuam. Ad priuatam vero personam non spe
ctat, nisii vim vi repellere cum moderamine inculpatae tutelae et extra moderamen
autem inculpatae tutelae est, quod quis priau tusse, vel alios ulciscatur , unde non licet priuato occidere occisorem sui patris. Respublica autem , & suorum membrorum, cla sui eam curam habet, ut non solum possit moderat E vim vi repellere, scd etiam vindicare iniurias sui, vel suorum, non solum contra sibi subditos, sed extra .
420쪽
mo. Vindicatio itaque si non spectat ad personam priuatam, iure prohibetur, de quo magis in eam propensa est hominis natura , eo magis est a legibus eradicanda; nam prima iniuria solummodo leges violat , sed vindicta munus etiam illis proprium ustirpat. Quare dici non poterit ii stum regimen veri honoris, ulcisci proprio gladio iniurias sibi illatas : hoc enim est usurpare officium Principis , & iuris praeiacepta Violare, quorum unum est ;Ius ouum unicuique tribuere
NEque ille honore dignus dicendus est,'
qui iustitiam deserit: nam honor, ut docuimus , est conceptus alienae virtutis activae, quae praecipue in virtute iustitiae, quae ceterarum Regina,cosistit. Soli itaque personae publicae, quae reddit alteri aequale secundum quantitatem proprer commune bonum, vindicta conuenit. Pro cuius sententiae maiori explicatione,animaduerte dum; quod tria concurrunt ad vindicationem , videlicet ratio debiti moralis, ratio debiti legalis , de actus scilicet reddendi malum pro malo. Si inspiciatur ratio debiti moralis, pr uata persona est subiectum vindicationis ,