장음표시 사용
421쪽
DE PACE coNCILIANDA . gos proprias iniurias i, si vero inspiciatur ratio
debiti legalis , persona publica est subiectum , quia iudex potest cogi ad vindictam
exercendam. Si vero spectemus naturam
ipsius actus, videlicst reddendi malum pro malo, persona priuata nullo modo est subiectum vindicationis , sed tantum persona publica , dc in dignitate constituta , ad quam spectat malos homines castigaro; Et est singulare in hac virtute vindicatio nis , quod persona priuata, quae est subiectum huius virtutis, ratione debitimor iis , non pol Est per seipsam consummare actionem propriam illius virtutis, propter
necessitatem materiae , quae est malum poenae , sed debet adiungi publica potestas,
cuius est exercere, & consummare actionem propriam dictae virtutis vindicantis. Nam reddere malum pro malo ex vindicta Ut faceret persona priuata, esset actus o ducontrarius charitati, dc per consequens improbandus. Ideoque persona priuata, quae est subiectum virtutis vindicantis,' ratione debiti mora lis actionem suam consummare non potest ; id enim si faceret, virtus h beret actionem vitiosam, quod est absurdum. At reddere malum pro malo in punitionem, dc emendationem, ut facit iudex , est actus laudabilis. Et propterea iudex , qui est subiectum vindicationis ratio-
422쪽
os De PACE CONCILIANDA . ne debiti legalis , potest suam actionern etiam perficere. Potest autem persona priu)ta actu com mutare , dc benefacere , & vim vi repellere , quia reddere boni pro bono, Vt a cidi; in permutatione , dc beneficentia, sui etiam ipsius defensio est actus laudabilis. Et propterea virtus iustitiae commutatiuae, δc virtus gratitudinis, & instinctus naturalis propriae tutelae , etiamsi sint in homine priuato,possunt actiones suas con
Secunda sententia , quod scilicet o casione iniuriarum confugiendum sit ad Principem , qui propterea gladium gerit , nec potest relaxare poenam , si is, qui passus est iniuriam, eam dimittere nOlit, ex supra dictis vera est; sed non est ab Omnibus recepta, nam quandoque p*n Aa iudice illata non sussicit, quia illa potest
esse sine interiore poenitentia laedentis. Quare cum laedentem non poeniteat intrinsecus nocuisse aduersario , nec dolor castiget iniuriam , quam intulit aduersarius, lautis non videtur esse rutus a nouatae sto ne. Videtur etiam haec via legalis ulciscendi iniurias maxime abhorrere a communi usa
S ab honoris disciplina ; Nam licet implo rare ossicium iudicis sit actus iustitiae, S
423쪽
, Da PACE COLIANDA . o7per consequens non montrarius honori, qui est opinio de alterius probitate; aduersatur tamen honori, qui consistit in symmetria , dc commensuratione virium a voluntatem s quemadmodum etiam vitio
Occulta est vitio, dc tamen sordida est, Mindigna viro nobili, dc magnanimo, qui propterea palam ulciscitur iniurias) etenim imbelles tantum, δc timidi solent legum praesidio tueri seipsos ab iniuriis inferen dis , & illatas vinclicare. Sed ceteri homi
nes erubescunt inius vocare laedentes , ne
Iotius legum , quam propriarum virium eneficio dignitatem, vitam ,& Bes tutari
Tertia sententia , quod iniuriae debita satisfactione tradita, dc accepta, tollantur consilio, dc ministerio eorum , qui iussa Principum paci praeficiuntur , Vere caret omni dissicultate, de cum sit media inter primam , dc secundam tutissima incedit. Haec per se non ulciscit ut iniurias, ut dictat piima sententia, neque illas vindicat cρnfugiendo ad Principem, qui propterea gladium portat , ut facit secuda sententia, sed domi expectat satisfactiones de- . bitas,&iustas pacis conditiones, quibus o fensa dignitas integre instauretur. Interiorem praeterea laedetis poenitentiam in illius inimum inducit: nam pacis compositores
424쪽
dente, & non sit ius illud, quod dicitur in foro, est tamen actus iustitiae quae proprie γ& presse loquendo secundum quod perti net ad immunitatem alicuius, personae singularis, aqua iniuria propulsatur, dicitur Virtus vindicationis, siue sit in iudice, siue in pacis arbitro, qui eligitur Principis aut Oritate. Atque etiam ii , qui paci conciliandae praeficiuntur, sunt iudices,& arbitri ciuilium contentionum. Vbi notandum , quod ad principem spectat, cum vitio , tum compensatio iniuriarum. vlciscitur iniurias ossicio iudicis, ut aiunt , mercenario, easdemque compensat ossicio iudicis nobili scilicet ministerio corum, qui paci praeficiuntur. Ossicium iudicis mercenarium t metaphora tracta , ut probabile est, a famulis, qui eorum sunt addicti praecepto , quibus inseruiunt ) illud appellatur; quod legum formulis, dc actionibus . inseruit, id est, quod nihil aliud potest, quam id quod legibus praescribitur statuendum in actione praeposita, cuius propriam naturam sequi tenetur iudex, qui habere dicitur solam iurisdictionem : qua de causa nihil relinquitur eius arbitrio. Ossicium nobile est illud, quod ad imperium magis accedit, quia nobile est munus imperare, ae posse extra formulas actionum , id est extraordinario iudicio , vel sine actione a
425쪽
iure proposita. quando aequum videbitur propter potestatem maiorem concessam
Quare illi qui affecti iniuriis supplices
confugiunt ad iudiciorum asilum, & o cium Principis implorant, videntur invitione iniuriarum implorare ossicium iudi cis mercenarium. At ij, qui depellunt iniurias debita satisfactione accepta ministe rio corum, qui iussu Principum paci pyaeficiuntur , mihi videntur in ultione ini marum, uti ossicio iudicis nobili. Prima opinio ulciscitur iniurias animo nocendi, quod lex diuina prohibet, sed tertia opinio ulciscitur studio remouendi impedimenta , quod lex diuina permittit. Nam cum recta ,& laudabilis vindicatio sit
inter duo vitia, unum quidem per excessum, scilicet peccatum crudelitatis, dc sae uitiae, quae excedit mensuram in puniendo:
aliud per defectu, sicut cu aliquis est nimis
remisius in puniendo: haec tertia opinio se cundum omnes circumstantias debitam mensuram in vindicando conseruat, & ignoscit poenitentibus. at prima ut plurimum excedit, quia mouetur voluntate nocendi,
δί quandoque etiam deficit , cum timor periculi imminentis insurgit ; sicut enim dissicile est, quod homo priuatus inueniat illud moderamen inculpatae tutelae, in re-
426쪽
pellendis iniuriis, cum inferuntur, ita dita ficillimum est, quod ipse inueniat debitam mensuram in vindicandis iniuriis illatis 1, Et quidem venia debetur illam poscentibus,
quam qui negat , euertit humanam nat Iram, continuatis namque caedibus beati tu do humana tolleretur. Honor etiam , maximum bonum, quo natura humana con
seruatur : felicitatem hummam subuerteret , si non possent homines , satisῖ aione verborum accepta , inir C pacem, cum inimicis, nam prosequerentur inimi citias in perpetuum, & ita euerteretur humana felicitas, idque honoris causa accideret. Sed sicut nulla est aegritudo, cui natura non tradiderit remedia , ita nulla est iniuria , cui tanquam aegritudini honor non tradiderit remedium 1, honor enim natura est insitus, eamque imitatur. nec ideo sequitur , quod praui passim homines ver berabunt , & interficient, si putabunt fore ut postmodum possint verbis missis tantum ex ore, δί non ex animo inire pacem, &reconciliari nulla poena iniuriarum perso
Nam homines poenas dant, dum confitentur errores, dc ostendi ant se mirum in modum poenitere, rogantque ut sibi ignosiacatur , imo verba illa maiorem infligunt p*nam , quam siquis corpore mulc ire-
427쪽
i1 DE PAc E CONCILIANDA.tur. Nec ei, qui iniuria affectus est, quicquam accidere potest iucundius, quam videre eum , qui laesit, cogi confiteri sem Iefecisse, & poenitere , Sc Veniam petere. Hoc enim est vere vincere, & superare aduersarium,& honestam de ipso sumere vindictam.
Quod si in singulari certamine , dum
quis se fatetur victum, antequam vulneretur, nihil potest in eum facere, qui ab eo iniuria fuit affectus: verba enim in illo casu sunt idonea, & satisfaciunt, multb magis
erunt idonea antequam certetur. Nam illa
Verba, quae ostendunt eum, qui iniuria a fecerit, magis timere illum, qui fuit iniuria affectus, magis satisfaciunt iniuriae. At si verba humilia proferantur , antequam veniatur ad singulare certamen, ostendunt eum, qui iniuria affecit, magis timere illum, qui iniuria fuit affectus, quam si dicantur in singulari certamine. probatur, quia illi, qui 1e timere ostendunt, cum longe absunt a periculo magis timent, quam ij, qui timent periculo presente. se a qui dicunt ca verba, quae indicant homines humiles , & abiectos, & denique victos, antequam singulare certamen ineant ostendunt se timere eum, cum quo congressuri sunt, cum longe absint a periculo; ideoque ii magis timent illum, quam timeant, '
428쪽
DE PAc E coNCILI ANDA . 4 qui inito iam singulari certamine in ipso
discrimine versantur. hanc Veritatem de clarauit Aristoteles I. Rhetor. c. S. CX cuius
verbis colligitur eos magis timere qui procul a periculo constituti timent, quam qui prope. Nulla autem potior, dc prior Vindiga, quam cum formido superbos fle chit , ut ait Claudianus de bello Getico . Quae sententia praecipue vera est de maiore formidine, quae est in iis, qui timent cum longe absunt a periculo. Consentaneum igitur rationi est, si illa verba, quae dicu tur in singulari certamine, satisfaciunt in iuriis,qualescunque sint, satisfactura etiam
modo prolata antequam veniatur ad certamen. Quod si milites, qui proprio gladio
viciscuntur iniurias, acquiescunt, cum ad uersarius se fatetur victum , quanto magis Verbis illius, qui ossedit, acquiescere debet viri ciuiles,qui electione metititur iniuriasὸ Non ergo sequitur, si homines talibus verbis satisfaciunt iniuriis ,quas fecerint, fu- , turum ut reuertantur ad iniurias,& iterum verberent, & interficiant , propterea quia nullas dederint pce nas, quoniam illa verba maiores sunt poenae, quim Verbera, dc
possunt dici plagae sine sanguine. Quae enim hornini forti grauior poena esse potes , quam cogi fateri se improbε Ω-risse , & poenitentiae significationem da-
429쪽
recari cEx his in aperto est, in pace quamcunque iniuriam posse dimitti precantibus vetaniam. Nonnullis tamen durum, videtur,
quod spectet ad probi viri dignitatem, ig-
cum in singulari cer nosccre aduersario ramine tendit palmas, dc Veniam precatur; Vnde corruet plane nostrum fundamen tum . ratio illorum haec erit; requiritur se cundum aequitatem, Jc iustitiam, ut retribuatur illi, qui iniuriam accepit, & aequa satisfactio iniuriae reddatur ab aduersario; quare silli ignoscitur veniam petenti, δίnon sumitur ultio , videtur quod laesus sit inferior in hac pace coniti tuenda, cum non detur illi satisfactio initivarum; sed huius rei rationem reddit Aristoteles i. Ethic ;vbi dicit quod , qui veniam precatur, Vide tur facti poenituisse,& timere aduersarium: si namque ipsum non poeniteret , neque aduersarium timeret, certὰ non precaretur veniam ab illo. Quare cum poenitentia, Atimor sint semper cum dolore , ille dolor est quaedam poena, qua mediante laesus si mit aliquo modo vindictam de aduersario.
Addit ibidem Aristoteles , quod ille , qui
ignoscit veniam deprecanti, dc fatenti, licet sit inferior ob vulnera, vel verbera, vel ob alias iniurias, quas accepit, sibi tamen sumit , & tribuit maiorem honorem , de
430쪽
DE PACE CONCILIANDA . Is existimationem, qua superat aduersarium.'Quapropter illi, qui vel lapsum inimicum, vel supplicem,& veniam petentem interficiunt , vel percutiunt, sunt inferiores ignominia, dc infamia,qua ipsi sibi ipsis inu-xunt: quia natura instin m est, etiam cani bus iratis, vir. Rhet. inquit Aristoteles, humiliantibus se, & humi prostratis parcere. Ex his etiam patet, quod maior satis factio est laeso, si is, qui iniuriam intulit, pacem petit, & vitat pugnare singulari certamine, quam si pugnet, de victus se tradat aduersario ; qui namque dimicat sit
gulari certamine, videtur parui facere aduersarium, ideoque vult cum illo manus conserere : qui vero vult pacem facere, δίsatisfactionem tribuere potius , quam dimicare cum aduersario, videtur se humili re, & tacite fateri, se esse in xiorem, ac dubitare , quod si in singulari certamine
manus cum illo aequo Marte consereret, ipse esset inferioris conditionis. Graviter itaque errant, qui cum iniuriam acceperunt , volunt potius armati in arena eadem conditione pacem sancire cum aduersario, quam prius: maiorem namque humilitatem, δί timorem illius ostendit aduersarius, si easdem conditiones pacis illi tribuit longE a periculo dimicationis, quam pro-pς dimicationem, de in ipso periculo di-