Introductio in dialecticam Aristotelis, per magistrum Franciscum Toletum sacerdotem societatis Iesu, ...

발행: 1582년

분량: 101페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

INTRODUCTIONIS

IN DIALECTICAM

ARISTOTELIS UBER IIII.

Ditibus materialibus ,

nempe propositionibus& ipsa rimi partibus ac

accidentibus hae enus discussis , nuite tandem ipsam argumenta tionε explicare aggredimur. Est igitur Argumentatio , litae coii seqilentia dici solet , oratio, iii qua villim ex alio inferri denotatur, ut superius declaram metiauit an autem duplici palle constat, S x ovi dolit,

Ac Coii sequenti. Ante: edens est illa presositi, ex qua altera insertur. Dielloalla, qua talis

consequutio unius ex altera denotatur, Nora

illationis di eitur. Solet aliquando Consequetia vitiosa fieri, cum id quod inferri denota

tur, non ita sicut denotatur insertur: o post eum autem in consequentia bona accidit.

Haee omnia in primo Libro explicuimus, nune ad alia, quae illic propter incipientium captu inexplicata omisimus, transeamus. Consequentia,leu Argumentario bona duplex est, quoa serinalis,'iloa materialis: Materialis est oratio , in qua pars alceraverὰ ex altera insertur, ob rerum solam coniunctioiaem,ut Petrus est homo, e go Petrus est substalitia, quia enim homo necet Iacio cum substantia coniugitiir, ea sola eaura fit , ut ex tali antecedenti consequens colligatur. Diximus alitem ob ea sistam causam,quia non propter modum colligendi ,sed pi optet rarum connexionem duntaxat illa fit illatio : si enim in consequenti aliud colligeremus de Petro cum quo nonu ves Iario homo coniungxrcturis Q nsequentia vitiosa esset, ut si dixeris, Petius est homo,

ergo Petrus in albus: Potest euimant eae verum,& conseqtiens salsum esse, ex quo fit, ut illa Consequentia non sit bona propteri Liam formam & modum miligendi, scilicet, erunci alterita inferrer sed propter eonnexi nem rerum significatarum in Consequemti , de Antececienti . unde talis Consequentia valabit in omnibus his Ibitim, in

quibus talis connexio suerit reperta e pro pterea licebit argumentari eadem ratione qua inserebatur, Petrus est homo ergo est substantia, ita scientia es habitus, ergo est qualitas, Iustitia estvirtus, ergo est habitus, Arbor est tuens, ergo est corpus: In his enim omni bus ea lam est connexio consequentium cum uis a te dentibus, nempὸ superiorum cum 'nseriori bii L Tales igitur conseqlientiae , de aliae huiusmodi materiales dicuntur . At sementatio vero et malis est oratio,in qua unuex altero insertur non solum piopter remimeonnexionem,sed etiam propter modum colligendi. vesi dicas, Omne bonum est appetendum, Omnis virtus est bona,ergo Omnis virtus est appetenda: Iii hac enim aigii mentarione etiam si nulla esset reium connexio, propter solam formam talem inserendi,unum ex altero inferretur. Unde fit, ut si talem forma applices alijs rebus quantuncunque Ineonnexis firma sit, & constans illatio, ut si dixeris. Omnis lapis est animal, omnis homo est lapis , ergo Omnis homo est animal, optime ex tali Antecedenti, Consequens colligitur. Talis consequentia formalis est,qua in omni

materia in omni propositione simili applic in sim per est bona: dico autem in omni simili propositione,quia si applicetur dissimilibus propositionibus, apparebit quide eadem , sed

non eriti similitudo autem duarum propositionum in his praecipuE csisllit,primo ut sint eiusdem qualitatis, idest si una est assi: malitia

52쪽

Liber Quytus.

tera etiam negatiua rhoc intelligere oportet quantum ad copulas principales. Vnde in qualitate similes sunt, animal, quod non est rationale,est risibile,homo qui currit, mouetur. Est enim utraque assirmativa. Secundo, ut sint eiusdem qitantitatis,idest si una uniuersalis & altera uniuersalis:si una particularis indefinita,aut singularis,& altera eodem modo Tertio ut in utraque eadem sit acceptio terminoriam, scilicet eadem Suppositio, Ampliatio, Appellatio,& sub hoeitelligitur,ut si una fuerit Modalis,&altera similiter eiusdem modi,vel aequivalentis:si una Exponi bilis,& altera: si una de subiem complexo, &altera, haec

omnia eatenus diminiit, ut cum sormam Argumentationis aliquam, quae in aliquibus propositionibus bona erat, velis alijs propositionibus applicare, observes, ut tales propositiones in his tribus prioribus assimilentur, alias talem formam Argumentationis mutabis. blon enim eadem euso abest quae est in

istis; omnis homo est animal , risibile est homo , ergo Omne risibile est animal.& ea, uuae est in istis, Omnis homo est animal, Ta. tum risibile est homo , e Tantum risbia 4e est animal, cum propositiones huius non sint similes alterius , idem in alijs oportet

dicere.

r. De Traulis Generalibi rime consequentia.- c p. II. V v T aliquot generales r gulae , quibus Consequenti ais rum& Argumentationum vis inferendo maxim E manifestatur, quae aliquibus principiis innituntur. Primum est, Ex veto non sequitur nisi solum verum, id est in bona consequentia, si Anteeedens verum est, oportet Consequens verum esse, in quo principio fundatur.

Prima Regula, si Antecedens est possibileant contingens, nsequens etiam eontingει aut postibile aut necetarium. s vero Anteceis dens.necessarium, Consequens erit necessatium. vecta gratia, Homo currit, ergo mouetur. Huius Argumentationis Antecedens e tingens est, pariter etiam & consequens , ut enim homo potest currere, do non currere, ita moueri x non moueri. Praeterea , h

nici est animal, e So est substalitia . Huius Λutecta iis necessarium dc Consequens' Dialeel. Toleritiam neeessarium . fi enim daremus oppo situm, Antecedens esse necessarium de Coi senuens non necessarium , tune posset verum inscire sensim , quod fieri non potest, & patet . nam si Antecedens necessarium verum erit semper, si Conlequens non necessarium poterit esse falsum, tunc igitur Antecede iis verum inseret consequensnlsum:vt homo videt , ergo homo est animal. Antecedens quidem pollibile, Consectuens necessarium . ex Possibili vero veI contingenti nunquam sequitur impossibile. Secundum Principium. Falsum sequitur

nisi extasb. Hule innititur altera Regula, Si Consequens est falsiim , Anteeedens erit sal sum, si Consequens impossibile,etiam Ant cedens erit impossibile, si consequens contingens, Antecedens non erit necessarium:aliter enim si Antecedens esset necessarium , esset semper verum, si autem Consequens conti

gens posset esse falsum ,& tune Antecedens verum infert con sinuens sit sum contra priamum principium. Tertium principium. Ex sal potest sequi erum vel falsum, idest fieri potest,ut in bona Consequentia ex Antecedenti falso sequatur aliquando Coninuens falsum, V.g. ista est Cons uentia bona, Homo est lapis, ergo est

corpus, ubi antecedens falsum inseri coiis quens verum . Similiter de ista est bona, H mo est lapis, ergo caret sensu, ubi utrunqne

sit sum,cui prinei pio innititur. Tertia Regula: Ex Antecedenti impossibili potest inferri Consequens aliquando impossibile, aliqualido contingens , aliquando

necessarium,ut patet in his consequentiis, homo est equiis,ergo homo est animal. hie enim ex impossibili insertur necessarium. similiter homo volat,ergo homo mouetur,ex impossi.bili senuitur eontingens. Similiter etiam homo est leo, ergo homo est rugibilis, utrunque

est impossibile.

Quartum principium. Verum insertii rex vero Vel falso, id est Consequens verum p tes inserti aliquando ex Antecedenti velo,aliquando ex Antecedenti falso,ex quo sequitur quarta Regula. Consequens necessarium inserti aliquando ex Antecedenti impossibili, aliquando ex necessario, aliquando ex Continxetiti, ut natet in his conseqtienti js, homo est,eo,eiso homo est animali homo est corpus, ergo homo est substantia. Equus est albus,e so equus est corpus.

D 3 Quinta

53쪽

QitInta Regula In bona consequentia c5-

tradictorium consequentis inscrt contradiactorium antecedentis, nota autem contra. Valat elii m, homo currit, ergo homo mouet ur; hon mouetur, ergo non currit. Non tamen vesci a contradictorio Antecedentis, no enim valet, Non currit, ergo non mouetur.

Sexta Regula. micilii id insertur ex Consequenti, inici tui e Pan ea antecedent in ex quo iique in seitur Antecedens innitu retia Gnsequens. V g. homo est animal, ergo est vivens . Si ex hoc Consequenti inseramus, homo est corpus, poterat etiam inserit ex illo Anti cedenti se .licet, homo est animal, ergo Ionii est corpus, cluae Argumentatio die itur de I rinio ad ultrmum. Similiter in eadem ms cciiiii: tia, si illud Antecedens homo est antimal, infertur ex altero Antecedeuri, nempe, homo est rationali , e x eadem poterit inseri iidem consequens, nempe, honio est rationatis , eigo homo est corpus. Hae sint κνulaepio Coii sequetitia bona ObseruandG postquartim explicationem ad species ipsius Aiguine rationis discutienda, transramus habet enim

Argumentatio qitatuor sub se species, Syllo silinum, Etithymema, inductionem,& Exε- pluiri, de quarum lingulis Oidine trademus, ac primum de Syllogi lino qui omnium prima species est. Cum autem ex Syllogi lino quidam sit hypotbeticus , qui partem aliqua Antecedentis pior, sitionem habet hypotheticam,quida in Cathego liciis, ita ex simplicibus propositioniblis ecficitii initium ab hoc sumemus, qui simplicior est. D. Sallusino cathetorico π eius princiris. cap. I M. Yxios Is Mus est oratio,

in qua quibusdam positis , S lictes lariis aliud Muitur per

ea, quae posita sunt. Dicitur, oratio, loco generis : Additur, dilibu Mani, ut intelliga mis non unam propositionem, sed pliues necessarias elle ad syllogismum. non m. Syllogismus est argum e litatio, uae ex vilica proposutione alteram infert, sed quae ex pluribiis. Di- mir, Positis, ut notum sit, tales propositiones .ex quibus Syllogismus conficitiir.aliquε inter se ordinem, de dispositionem habere, quam in serius trademus. Dicitur et am, P

titis,idcst coi,cessis, quia vis SIllogismi ruimia est, ut si semel quῖς Antecedens admiseri

creatur α Consequens admittere ex virtuteiritus Antecedentis ot concessi, & hoc signiatieatiir in illo, quod dicitur, Ex ii ccessitate aliud sequitiir per e ruae posita iniit. Dicitur tandem, Aliud, quia conclusio, qi; et in seitur, semper est Enunciatio aliqua ab Ait tecidenti disti licta : Non enim est Syllogismiis , eum idem iiise itur, quod erat in Ante denti. Constat autem S)llogismus materia & forma. Materia quidem duplex est,remota,& p Ninqua: Remota , sunt termini:Propit ictu a,uplices propositiones, quarum subiem,vel pretdicata, termini dicuntur. Hi vero termini,ex uibus Syllogismus remotE conficitur, tres solum sunt: Propositiones autem diue, quae Praemi ta dicuntur, q uae ex illis constant terminis. Cum igitur duplex propositio ex triabus terminis, quin bis virum famatur, coni poni nequeat, ni ut ii nus illorum in utraque provositione reperatur .& tatis , Medium in Syllogismo diei soleuiue vero tenninus, qui

eum Medio in priori propositione, quς M

ior dicitur assumitui, Maior exciemitas appellati in ille vero alter , qui in sollerio. i propositione, quae minor dicitur, subsumitur, Minor extremitas vcreatur, ut exemplo hoc yatet, Omne animal est sensibile, Omnis ummo est animat: ubi. Animal, est Medium. Sensibile, Maior extremitas, Homo, Minotexti emitas. Folmai Diloguini est ura, α modus. Fisurat st ordinatio icium Terminorum inter te secundum debitam sibi ectroii ride praedicationem dest illa dispositio. qua inter se ita disponuntiir, ut unus de Medio, vel M edium de altero,vel de utroque praedicetur, vel uterque ite ipso. Modus est ordinatio propositionum inter se secundum eertam qualitatem, & quantitarein, scilicet quod si vita pic positio negatiua, altera sit affirmativa, vel si una particularis , altera uniuersalis, vel aliis

modis, de quibus in serius dicemus. Sy ljogii motum dii plex est modus insereridi, prior eorum, qui directe concludunt, posterior eorum, qui in directe. Ille syllogismus direm cocliidit, qui conclusionem inseri,in qua Maror extremitas de Minori praeda catur, qualis est iste, Omne animal est sensibile, Omnis homo est animal, ergo Omnis homo est sensibilis. Ille veto concludit indire cie, qui conclusionem insert, ic qua Minor ea tremiatas de Maiori praedicatur, ut omnis homo

est animal, Petrus est homo, ergo Aliquod

54쪽

Liber Quartus.

in al est Petriis. Eorum autem qui direct Econcludunt, quidam imperfectus. Perfectus

rio concludere dest qui conclusionem ira clare,&dilucide necessario inseri, ut lumine ipso rationis statim eius robur in coneludendo merspiciatur,ut in isto. Omne animal est subitantia, Omnis homo est animal, ergo Omnis homo est substantia . Imperfectus est, qui

alicuius mutationis circa piopositionem in-d get,ut appareat necessario eoncludere,idest qui vere necessario concludit, tamen non id appare 'iun prius fiat aliqua mutatio, stilicet, aliqua minuersio, vel tianspositio propositionis, perquam ad persectum reducatur. de qua reductione postea dicere oportet.

munibus ea um. cap. IIII.

Y cxo ors Mollvu figura triplex est, ivxta triplicem Me S dij eum extremi ratibus dispo. sitione. Prima, in qua Medium

alteri exit enatati stibiicitur, di de alteia praedicatur, ut Omne animal est substaticia, Omnis homo est animal. Se cunda in qua de utraque extremitate praedicatur, ut Omnis homo est animal ,'Nullus lapis est animal . Tettia, in qNa utriqueextremitati subiicitur, ut Omnis homo est corpus , Aliquis homo est animal. Sub qualibet autem Dura varii sunt Syllogis notum mo.

di,cum Acundi'.quamlibet illarum multipliciter possint in quantitate & qualitate ordinari propias itiones. Sunt tamen quaedam repulae omni figurae communes, quas genera-

uter obseruare opoItet.

Prima. Ex puris particularibus nihil necessario sequitur, idest quando utraque pra missa est propositio pallieularis,vel Medium in veraque particulariter Domitit, tales praemisse ei unt inhabiles ad in latendum aliqua inclusione in . vlide iste syllogismus nihil valet, Homo est animal. Equus est animal, erso Equus est homoaemper enim Medium devet in una vel utraque piaeinissa uniuersiliter suppotiere . quod si fuerit aliquod eo plex uiti di uisue, lassiciet ut vita pars in una, alteram altera aistribuatur, ut Omnis ho,& Equus currit, Sortes &ἰBrunellus h & ois equus sunt, ergo Sortes & Brunellus currit.

secunda. Ex piuis negatiuis nihil sequiti id est qitando utraque praemissa fuerit propo.

sitio negati ita, nihil ex tali dispositione sequetur se aliter . viide iste syllogismus est ii ii

lus, Nullum accidens eurrit, Nullus horaci est accidens; erso Nullus homo ei irrit. Da .ies maliter. quia aliquando insertur coclusio,

sed id non prouenit ex vi syllogismi & propositionum dispositione, sed propter naturam quorundam Terminorum, qui ad inuicem unus de altero negatur, ut Nullus homo est lapis. Nullus Equus est homo, ergo Nullus Equus est lapis. Tertia. Si aliqua praemissarum fuerit particularis, conclutio debet elle particilla iis, ut in hoe syllogisnao, Omnis muscus calatat, Aliquis homo est musicus, ergo aliquis homo eantat. In hac autem Regula id etiam obsoliandum est, ne aliquis termitius particulariter supponens in piaemissis, viii uel saliter suppoliat in eonclusione. Vnde iste Syllogismus non valet. Aliqua substantia non est animal, omnis homo est animal , ergo ali sis

homo non eis substantia. nam Matvr exta emitas supponebat in praemissis determina than concilinone vero disti ibi itiue Non autem valet a non distributo ad distribilium.

maria. si aliqua praemissarum fuerit negativa, Coii cluso negativa erit. propter has autem duas regulas dici solet. Conclusio sequitur debiliorem partem, idest si particularis, vel limatiua fuerit aliqua praemissarum,

talis erit conclusio.

ininta. Medium non debet assumi in e5

elusione, aliter enim esset conclusio eadem eum una ex praemistis , non enim valet, Omne animal est substantia, Omnis homo est animal, ergo omne animal est substantia. Aliquando Iicet Medium in coiicliasioue P

nere ad seruandam proprietatem Terui ini, ut Cognosco Petrum,& Petrus est veniens, ergo Cognoseo Petrum, qui venit: Non enim aliter valeret, scilicet, Cognosco venientem, tunc elaim uariaretur appellatio. 8 daretiu antecedens vetam, Sc consequens ni sunt.

De Principis quibuDGiuntur Diligismi perfecti,

o de modis prefctis prima Figurae.

cap.

V o sunt ptineipia naturali lumia si ne pspecta, quibus humanu ing η-nium dissentire nequit.& in liis ni- tunc quatuor modi Syllogismorsi

55쪽

Liber Quartus.

Oncludentium directὰ primae Figurae, qui

modi persecti ob id sunt, & ad eos caeteri re

dii citiuur.

Alterum principiu est, Quicquid assiim

tur uniuersaliter de aliquo subiecto affirmabitur de illo, de quo tale lubiectum affirmatur, quod prinei pium vocant, Dici de omni, in quo sundantur duae consequentiae persectissi. mae, de Syllogismorum duplex modus Prior,

Quando Praedicatum uniuersaliter affirmatur de subiecita, uniuersaliter aflirmabitur de eo,de quo tale subiectum etiam uniuersaliter assismatur, ut Omne animal est substantia.&Omnis homo est animal, ergo Omnis homo est subsuntia, & iste dicitur primus m diis figurς pri inae, scilicet Ex uniuersalibus a stirmativis. Posterior est. Mndo praedicatum de aliquo uniuersaliter atiirmatur, si tale subiectum de alio particulariter affirmatur, etiam & praedicatum de eodem particulariter affirmabitur, ut Omne animal est vivens, Aliquod corpus est animal,ergo Aliquod conpus est vivens.

Alter u principiu est. ndo uniuersaliter

negatur aliquod praedicatum ab aliquo si biccto , negabitur de eo etiam , cui tale subiectum competit, de hoc vocatur, Dici de nullo, in quo sumantur duo modi syllogismotum persectorum . Prior est. Quando praedicatum uniuersaliter negatur ab Equo subiecto, uniuersaliter etiam n matur de omni eo, de quo subiectit in viiiiiersaliter affirmatur , ut Nullum animal est lapis, Omnis homo est animal ,ergo nullus homo est lapis. Posterior est. Qii prςiicatum uniuersaliter negatur de subiecto.& subiectum tale particulariter de aliuo praedicatur, ab illo particulari illud Piae icatum remouebitur, ut Nullum album est, nigrum, Aliquis homo est albus,erso Aliquis homo non est niger. Hete igitur duo princita per se nota quatuor modos perfectos conituunt in prima figura, ut primus sit uniuersalis assirmativus, Secundo loco collocetur uniuersalis negativus, Tertio particularis as- firmativus, Quarto particularis negativus. ic autem vocalitur,quia per primum insertur V niuersalis affirmativa conclusio,Per Smeundum Unitier salis negativa, Per Tertium Particularis affirmativa, per Marium vero Particulatis negativa. Antiqui memoriae causa carmina compossierunt, quibus omnes utiles modi omnium syllNismorum cuiusque figi iret continerentur. Lut autem ista.

Parbara, celaerent , Dasi; Ferio, raralipt r. Ganies . Dabitis, rapes, i se pomor re, Ostre, came ires, Festino Darapit, F luton, Dionis, Darisi, Rocardo , Fre sera In quibus obseruadum est esse quatuor voc les, A, Ε, i, O .Per, A, intellisitur Vniuersalis

assirmativa. Per. E, V iii uetialis negata ua.Per, I, particulatis affirmativa. Per, O, particularis

negati ua. Similiter obseruandum est in siligalis dictionibus esse tres syllabas. si enim in aliquibus iant plures , vltimae sunt metri causa. Per primam syllabam intelligenda est Maior, per Secundam Minor, per Tertiam Coi iesi sio. Duo prima carmina sunt pro prima Figura , in quibus si respicias quatuor dictiones pIimas nuenies quatuor modos syllogisinorum persectorum praedictos . Barbara, continet uniuersalem assirmativum Celarent,vniuersale negatiuum, Darii, particularem assi matiuum , Ferio, particularem negativum,

Nee oportuit distinxisse alios duos Modo in quibus ex duabus uniuersalibus affirmatiau is inferretur particularis affirmativa, & ex

duabus viii uersalibus,ritera nexati ,& ait ra affirmativa iserretur particularis negat tu Nam hi modi si ibBaibaia,& Celarent, continentur: Syllogi sinus enim quiliis et e vitiue salem,potest etiam Patricularem subalternatam inserte.

De miais in do m eoncludentibus in prima

inodos persinos , sunt adhuc in prima Figula alii quinque

i iidirecte concludenteKsequentibusqninq; diectionibus inducat. Piimus est, Baraliptota,Ex duplici uniue sali assirmativa, eoncluditi ir particularis assi malitia, Omne aiat est substantia , Ois homo est animal, ergo Aliqua Cibstantia est homo. Secundus Celantes, Ex duplici uni uersali

altera assirmativa,& altera negatiua,concluditur indirectὰ imi uersalis negaritia.Nultu animal est insensibile, Omnis homo est animal, ergo Nullum in se iisibile e si homo. Tertius est Dabitis . Ex Maiori Vniuersali affirmativa,& Minori particulari affirmatiua,c5cluditur particularis affirmativa, Omne

album est currens, Aliquis homo est albus, ergo Aliquod curicus est homo. ait

56쪽

Liber inartus.

Quartus est tapetao, Ex Maiori viii uers, Ii a mimati iis,& Minori uniuersali negativa, concluditiir negativa, conclusi o particularis. Omne album est coloratum, Nullus cositas est albus, ergo Aliquod coloratum non est

coruus.

Vltimus est, Frisesbmorum, Ex Maiori partiollari assirmativa,& Minori uniuersali negati ira, concluditur particularis negativa, Aliquod nigrum est homo, Nullum album est nigrum,ergo Aliquis homo non e st albus. Sunt autem duae regulae Modis omnibus persectis primae figuret conuenientes, quae in modis indirecte concludentibus non habent uniuersaliter locum, quartim prior est. in Modis persectis primae Figurae, Minori existenti negatiua,nihil smilitur, unde non valet, Omne album est coloratum, Nullus coruus est a Lbus,ergo Nullus coruus est coloratus. Huius Tegulae ratio est, quia argumentamur a no dirustributo ad distribilium ex parte Maioris e tremitatis , cuius signum est, si enim talis extremitas in Maiora distribueretur,esset Syll

si sinus bonus, sed talis propositio esset a eommuni modo loquendi aliena. V nde i ste valet, omne album est omne coloratum. Nulli scoruus est albus, ergo N ullus coruus est col ratus. Haec tamen regula non habet locum in modis indirectε concludentibus. in Fa pecmo enim dc Friseso morum valet Minori existenti negativa, ut diximus. Posterior regula est. In primae figurae modispersectis, Maiori existenti particulari, nihil Iequitur,Vnde non valet, Aliquod coloratum est album, Omile nigrum est coloratum, ergo Omne nigrum est album. Huius regulae ratio est,quia Maiori existenti particulari, Mediuin nς utra pretinissarum uniuersaliter silmitur, cuius signum est, si in una distribuatur, valebit, sed talis propositio erit inusitata, ut Aliquod coloratum est album, Omne nigrum est omne coloratum , ergo Omne nigrum est album . Haec etiam regula non valet in Modis in directe concludentibus . nam in Fri se morum ualet Maiori existente particulari.

Ex his regulis simul cum prioribus communibus colligitur, non posse esse in prima Figura nisi quatuor modos persectos, na duae propositiones qliadrupliciter possitne secundum qiiatilitatem ordinari, aut enim utraque uniuersalis aut utraque particularis, aut Maior uniuersalis,& Minor particularis, aut Maior particulatis, de Minor uniuersidis.Quaeq; autem harum feeundum qualitatem possitne adhuc quadrii pliciter disponi: Quando enim utraque est uniuersalis, tunc aut utraque est affirmativa,&se est primus Modus utilis ad inserendum in Barbara, aut utraque negatiua,& hic est modus inutilis, quia ex negatiuis nihil seqititur, aut prima est negatiua re secunda assiimatiua , de iste modus est utilis in Celaret, aut maior est a firmativa δc minor negativa, & iste est inutilis modus per prioisi Regulam positam. Item, quando utraque est particularis, tune aut utraque est assirmativa, vel utraque negativa, vel prior assirmativa&posterior negativa, liel prior negativa, ac posterior affirmativa,& in his omnibus nullus reperitur modus utilis, quia ex puris particulari biis nihil sequitur. Si uero Maior sit uniuersalis,& Minor particularis, aut utraque aD firmativa,&iste est modus utilis in Darij , aut liciaque negativa, ac tunc est inutilis, aut rior negativa, posterior assit mativa, & est utiis in Ferior vel Maior est a stirmativa & Minor negativa,&iste est inutilis,quia in prima

figura linori existenti negativa, nihil inuitur . Postremo potest esse Minor uniuers hs,& Maior particularis,aut utraque negati inua, aut utraque affirmativa, uel prior assirmativa posterior negatiua,vel prior negativa, de posterior assirmativa,& nullus ex i uis modis

est utilis , quia maiori existenti particulari nihil sequitur in prima Figura. Unde selum supersunt quatuor modi , duo collecti ex prima combinatione,duo alij ex tertia : sui m di sitiit illi pristes, inclusi quatuor dictionibus primis. De Daulis Secundaefigurae e Modis. cap. VII. E e v N D A figura est, in qua

Medium praedicatur de utraque extremitate, cuius Figurae tres

Regulae speciales sunt. Prima. Quodo Maior est particula - ris non valet Syllogi linus . Noenim sequitur , Aliquod eoloratum est album, Nullum nigrum est album, ergo Nul.

Ium nigrum est coloratum. Ratio huius est, quia ex parte Maioris extremitatis argumenta muratiota distributo ad distributii m. Vn. de si aliqua uia suerit per quam talis extremitas in conclusione non dimibuatur, ualebit SIllogismus, ut Aliquod coloratum est abbum

57쪽

Liber Quartus.

bum. Nullum nigraim est album, ergo Nullutir grum omne coloratum est.

Secunda Ex puris assirmativis no valet Sillogi siniis, Omnis homo est animal, omnis leo est animal, ergo Omnis leo est homo. H ius ratio est, ciuia in neutra praemissarum2 M dium uniuerialiter sumitur, cuius signu est, fi in altera distribuatur valebit syllogi sinus. Omnis homo omne animal est, Omnis leo est animal, ergo, omnis leo est homo. Tertia. In Secunda figura semper e lusio negati ita debet esse. Haec pendet ex illa ReguIacommuni, Vita praemissa negatiua existenti, concluso negativa erit. In secunda Figura quatuor modi utiles inuenititur,selecti ex se decim modis, sicut in Prima Figura.Designantur autem quatuor dicti nibus primis tertii carminis,scilice Gore, Camestres. Festino, Batoco. Primus. Ex Maiori negatiua uniue sali, dc minori astirmativa uniuei sali infert conclusionem negatiuam uniuersale direm,

Nullus lapis est animal, omnis homo est animal,ergo Nullus homo est lapis. Potest hie indirecte eochidere, si Conuertens conclusionis inseratur scilicetiNullus lapis est homo.

Secundus est Camestres, Ex maiori uniuem

Gli assim aliua, Sc Minori negatiua uniuersali insertur, conclusio negatiua uniuersalis directe. Et quia negativa conuertitur sim est ei. ter,eti a hic modus potest indirectὰ conclud

re, Omnis homo est animal, Nullus lapis est animal ,ergo Nullus lapis est homo,vel indite Nullus homo est lapis.

Tettius est Festino,Ex maiori negatiua uniuersali, & Minori affrmati earticulati s quitur Conclusio negativa particularis. Nullum tu iustum est bonum, Aliquis homo est bonus, ergo Aliquis homo non est iniustus. Iste modus non concludit indilectE, quia particularis negativa nec simpliciter, nec per a ei dens conuerti potest . irtus modus est, Barom, Ex Maiori valli affirmativa,& Minori particulati

negatiua Coclusio in seitur particularis negaliua, Omne currens mouetur , Aliquis homo no mouetur, ergo Aliquis homo non est currens. Eadem ratione nec iste potest iii ditem coneludere. Post et praeter hos alius esse m diis concludens indirectὸ, stilicet. Ex maiori asstinatiua particulari, & minori negativa vis niuersali, quem modum diximus ineptum ad

c cincludendum directe ;t Unde valet, Aliquod coimatum est album, Nullum nigrum est album, ergo, Aliquod colorarum non est nixo, qui modus correspondet Frisesbnrelui mitia prima Figura,concludens indirem. De Tertia Figura, R id que σ mdiamus. cap. VIII.

E R T r A Figura est,in qua Medium viriq; extremitati si ij, cituriduo autem ei insunt. Alterum est, Minori existenti nega--tiua nihil inuitur. Ude non valet, Omne animal est corpus, Aliquod animal no est lapis, ergo lapis non est corpus. Ex parte enim Maioris extremitatis arguitura non distributo ad distributum, cuius signum est si in conclusione non distribuatur mai tu extremitas, valebit. ut Omne animal est eo pus,Aliquod animal non est lapis, ergo lapis non omne corpus est. Alterum est, in Tertia figura semper conclusio est particularis. V Menon valet, Omnis homo est rationalis, Omnis homo est animal, ergo Omne animal est rationale. Arguitur enim a non distributo ad distributu ex parte Minoris extremitatis, cuius signum est, si illa minor extremitas distria

buatur,valebit Syllorismus: sed tales propositiones effieiuntur de inconsueto modo I suendi. Vnde valet, Omnis homo est ration iis,Omnis homo omne animal est ergo Omne animal est rationale . In Tertia Figura sex modi utiles inueniuntur, significati ut tima dictione tertii eat minis, scilicet Darapti &l quentibus. Primus igitur est in Darapti. Exutraque praemissa unitiersali affirmativa sequi. tur conclusio palliculatis affirmativa. Omne animal est substantia , Omne animal est sensi.

bile,ergo Aliquod sensibile est substantia.

Secundus est in Felapto n. Ex prςmissis unibuet silibus Maiori negativa, & Minori asst. mativa insertur Conclusio particularis negativa, Nullum animal est insensibile, Omne animal est eorpus, ergo Aliquod mi pus maest insensibile. Tertius est in Disamis, Ex maiori partic Iari assimatiua,& minori affirmativa uniuersali insertur eonclusio affirmativa particulaseris. Aliquod animal currit, Omne animal est substantia,ergo aliqua substantia currit. artus est in Datisi, Ex maiori uniuertali af mativa.& minori particulari affirmatibua iii sertur conclusio particularis affirmativa. omne currens mouetur, Aliquod eurrens est

homo,

58쪽

Liber Quartus.

homo,ergo Aliquis homo moueetur. Qui liciis ei in Bri cardo, Ex minori assita mattua univosali,& minori negativa partieulati insertur conclusio negativa particularis. Eguus non est homo , o mi .s :qi ius est animal, ergo Aliquod animal non est homo. Sextus est in Ferisbii, Ex maiori uniuersi. li negatiua Sc minori particulati affirmativa se lititur conclusio particularis negativa, id la at bor est animal, Aliqua arbor est corpus, ergo Aliquod corpus non est animal Etiam in hae figura Syllogismi in direm cladiat, quorum conclusioties simpliciter conuerti ossunt, quales sunt tres existe lites iii Uar pi , Dilamis, Datisi. Ex his omnibus Pater, ndeviginti modos esse viales,nouem ex prima Dara , quatuor ex secunda, sex ex Tertia. Patet etiam in prima figura concludi omnia genera propositionum , scilicet, Uniuersalem affirmativam, uniuersalem negmtiuam,& particulares affrmati iram, & negatii iam . I ii secunda vero lauta tum uniue

salem ,&particularem negata uas. In tertia particulares assirmativam de negatiuam.P tet etiam inter omnes propositioines particularem negativam pluribus posse modis Dilogitari Concluditur enim direm in uno primae,& dii obus modis seeundae,& tribus tertiae figurae: Post hane, particularem assi

matiuam,coiicluditur enim in uno primae,ac

tribus Tettiae. Post hane, uniuersalem rimgatiuam,quae solum in viro primae& duobus Secundς coii eluditur. vltimum locum habet viii uersalis afficinatiua,quae solum Syllogi ratiir in Barbara. De Mdidis reducti iri Ditis μοι imperfectos ad perfectis. cap. IX. V p x R v s Syllogismos im-

rei sectos ad persectos qui δε-s tum sunt quatuor primu

Is reducendos esse dicimus, ut eorum vis δc in concluden. do robur magis innotescat, prius tamen modum, quo id fiat, tradere portet. Fit autem dupliciter ista teductio, aut

per ostensionε, aut ad impossibile. Rediictio per ostensionε, est cum aliquis Syllogismus ex illis impersebis per Guersionem alicuius propositionis per eouem termanos fit in aliquo ex quatrior persectres, ut si fiat Sullogicinus in C et are, Nullus lapis est animal, Umnis homo est animal, ergo Nullus homo est lapis,reducitiir ad Celarent ostensiue,neni peler simplice in eouersionem Maioris, se,Nulam animal est lapis, Omnis homo est animal, ergo nullas homo est i apis. Utimur autem hac ostelisio ite, ut manifestemus conclusiones Sullogi lino ruin optimε sequi ex suispi mistis. Vis autem probationis in hae Regula consistit: mii id sequitur ex consequenti honae eo uim uelitiae, sequitur etiam ex antecedenti. Cum igitur sit nona conle-quentia a conuersa ad contierrentem, Qui quid sequitur ex conuertente, etiam sequetur ex conuersa. Talis autem conclusio sequitur ex Guertente,ut manifeste patet Syllogis mo perfecto, ergo eadem conclusio bene inserebatur, etiam ex Coni tersa,quae erat praemis

sa SVllogismi impersecti. Reductio ad impossibile est, eum ex eontradictorio Conclusionis eum aliqua pr missa insertur contradictorium alterius praemissae, de hoe in syllogismo perfecto. Fiat enim Syllogismus in Bar o, Omne sensibile est animal , Albor non est animal, ergo Arbor non est se ii sibilis. Si sumatur Contradictori u Conelusionis huius pro Minori eum eadem M toti, inseretur in Barbara esitradidiorium ML noris praecedentis , ut omne sensibile est anumat, Omnis arbor est sensibilis, ergo Omnis arbor est animal. Vsus huius reductionis est, esi quis ne at conclusione praedicti Sullogismi concest a Maiori, de Minori ,existimas conseqtientiam noesse bona, ob id ii praemissas posse veras esse, conclusione existente salsa. Tunc aduersus huiusmodi homine sum eiadum est contradis rium eon clivionis, qua negat, quod tenetur admittere tanquam Verum, cii duo miradi ria simul veta non sint,& illud idem C5 tradi lium simul cu una ex praemissi, con-eessis inseretur Contradictorium alterius praemisia etiam eoneesset in modo persecto,quem non possit ipse negare, ut teneatur admittere duo eontradictoria, quod est maxime absit dum et consequentiain priorem assirmare deprobare ut bona,esi non possit cosmiiει illius esse salsum, Antecede lite existetite vero: v. in Syllogi tmo or dicto oncedit quis, Omne sensibile est aiat. Aibor non est animal, negat aut eoclusolie, Albor non est sensibilis,lune argumentor, Gutradic torium igitur est

59쪽

I iber Quartus.

verum, nem pri omnis arbor est sensibilis,cueadem igitur maiori quae data est vera,insero

in Syllogismo persecto Contradictorium minoris, sic, omne sensibile est animal, omnis Arbor est sensibilis, erso Omnis arbor est animal. Syllogismus hic in Barbara evideter colligit ex praemissis veris conclusionem veram, qua est contradictoria Minoris eoncessae ut verae, non igitur dandum fuit contradi lium illius eoclusionis veru esse. Ecce quo pacto couincitur Conclusionem in Baroco non P tui ste esse salsam, praemissis existentibus veris, Ex quo constat talem Syllogismum esse argumentationem bonam , cum non possint fraemissae verae esse, conclusione salsa. Isi igitur sunt duo modi Sylloginnos reducendi ad

quatuor illos peise s Primae Figura De alia. Impinsecti ad Presema

V I autem syllogismi,&qualiter c ad quos perfectos reducatur, manifestandum est. Omnes igitur Syllogismi cuiusque

figurae, reducuntur ad illos quatuor primos pei sectos primae, sed non eodem modo, nec omnes ad unum: quod, ut facilius intelligatur, notaiadae sunt quatuor consonantes,quae in dictionibus praescriptis reperitatur. prima,quae est in principio cuiusq; dictionis, x haec denotat talem Syllogi sinum reducendum esse ad modum pei sectum,qui tali litera incipit,vi qui incipit in C, ad Celarent, qui F, ad Ferio, qui B, ad Barbara, qui D, ad Darii: Vnde Caesare, Eunestres, Celantes, ad Celaici reducuntur: croco& Broecardo,ad Barbara, Festino, Ferisen, pesmo, Ferapto, ad Ferio, reliqui ad Darii. Est etiam, S.& haec den tat talem praemissam, vel conclusionem signuficata er vocalem praecedentem,contiet tendam esse simpliciter, ut Caesareaatione pIamqneniph C, indicat reducendum ad Celarent, ratione, S. noratur, Maiorem quae significatur per F, ante S, conuertendam simpliciter, Est etiam P, & hate notat conuersionem per accidens praemisset notatae in vocali piaecedenti, ut Darapti denotatur, ut conuertatur ad Darii per solam conuersionem Minoris,ubi est, 'per accidens. Est praeterea, M , de hac den eat transpositionem praemissarum,ut in Maiori fiat Minor. Denique est, C.& notat i lem modum reducedum per Impossibila sumpto contradictorio. eonclusonis loco praemicis notatae per vocalem antecedentem . Sub

hac autem reductione includuntur modi impersecti i n directE concludentes. Caesare igitur reducitur ad Celarent per Auersionem simplicem Maioris, Nullus lapis est animal, omnis homo est animal, ergo nullus lapis est homo, si dicas, Nullum animal est lapis, Omnis homo est animal, ergo nullus homo est lapis.

Camestres etiam ad Celarent, per coriumsionem simplicem Minoris, quod notatur, S, medio,& piaemissarum tras positionem,quod notatur per illud, Mn simplicem conuersi nem coclusonis, quod notatur per ultimum,S,veibi gratia,Omnis homo est animal, Nubia arbor est animal. ergo Nulla arbor est homo: Reducitur sic, Nullum animal est arbor, Omnis homo est animal, ergo Nullus homo est albor. Baroco ad Barbara ad Impossibi Ie, quod s-gnificatur per C, cum eadem maiori,&eo

tradi vio conclusionis posito pro minori,

omnis homo e si animal, Arbor non est animal, ergo Arbor non est homo, sie Omnis homo est animal, omnis albor est homo, ergo Omnis arbor est animal. Eadem obseruatione poterunt omnes alijsacile reduci, quos pro exercitatione Iii uenureducendos relinquimus. Quanuis autem Baroco,de Broccardo per Imp bile reducatur, non ita hoc intelligendum est, quas alii non reducantur, sed quod hi non ostensione, sed tantum per Impossibile reducantur. caeteri

enim, de ostensione, & per Impossibile redo ei possunt. Quotam Hii Modi ad imp Fbile redu

cantur. cap. X L

V M non tum illi Modi duo sed etiam omnes alij ad Impossibile redueantur in eodE qu primae figurae, supereaunt,& ad quem ex illis 'u

tuor reducatur,aperiamus. Non enim e cinvia omnes,nec ad eundem modum, ad quem per ostesortem, redirca tiar. Propterea aduertendu est primo, Syllogismos quatuor Secti, di fluis reduci sumpto Contradictorio con

clunonis proauisori cum eadem maiori, ea

quibus

60쪽

Liber Quartus. et 2

quibus insertur eotradictorium Minoris , ut fiat in Caesare Syllogismus. Nullus lapis est animal,Omnis homo est animal, ergo Nullus homo est lapis. Reducitur sic iuxta piaedictam regulam , Nullus lapis est animal, Aliquis homo est lapis, ergo Aliquis homo non est animal, qui Syllog minus est in Ferio. At

Syllogismi Teitiae F:gu at reducuntur con. tradictorio concitisionis suinpto pro Maiori, eum eadem Minori, ex qu: bus infertur coii-

tradictorium maioris, ut fiat Syllogismus in Darapti. Omnis homo est animal , Omnis homo est risibili s , ergo Aliquod risibile est

animes: Rediicitur iuxta regulam sic, Nullum risibile est animal, omnis homo est ii sibilis, ergo homo est animal, in Celarent. In modis autem indirectis primae assumendum est eontradictori u conclusionis pio Maiori.& Maior debet fieri Minor, ex quibus insertur contradictorium Minoris mea late praeter Celaiites,in quo Minor sumenda est pro . Maiori,& Contradictorium conclusionis pro Minori, ad inserendum contradictorium Majoris, ut fiat Syllogismus, in Fapesino, omne

animal est sensibile, nuIlus lapis est an inaal,er ho aliquod sensibilet non est lapis. reducatur ad balbara, Omne sesibile est lapis,onine animal est sensibile, ergo omne animal est lapis. Aduertendum est secundo in S)llogismis ad Impossibile reducentibus non semper infe ri Contradictorium praemisset alterius Syllimgismi primo & immediatE, aliquando, n. iis ertur contraria, ut in Darapti, ali luando contraria conuertentis iresatiuξ, ut in rape simo. sed ua ex istis facit E est deduceretur contradictoria, propterea alteritur, Syll. xi sinu ad Ini- possibile inferre contradictorium. Advertet

duest Tertio esse aliquot dictiones, quibus malii statii rad quos modos primae Figulae, reliqui ad am ossibile reducant ut, nempENesciebatis, ictam , Laetare, Romanis, in ovibus tria consideranda sunt. Primum , esse Matuor vocales denotantes illos litatuor primae figulae, Α denotat Barbara, E, Celarent,

I, Dai ij. O , Ferio. Deinde prima dictio habet quinque byllabas pro quinque modis iii directis pr: itiae figurae. Secunda quatuor pro qtia tuor modis Secundae. Dux vltimae sex, pro sex

modis Tertiae . Postremo primet Syllabi signiscant primos modos, secundae secundos, di si e consequenter iii qualibet dictione . V

de Nesciebatis, prima syllaba est pro Baraliapion, laotat reducendum ad Celarent. Seclida notat Celantes reducendum ad Darii, & si e consequenter. Pariter in secuda Figi ira, odiebam, primam indicat Caesare reducendum ad Ferio. Secunda Camen res reducedum ad Darit,eadem est alio in alijs omnibus. Aduertendum est ultimo Aristotele etiam duos ex prima figura modos palliculares reduxisse ad alios duos uniuersales ad Impossibile,sed non immediat ξ, sicilii eliquos, sed mediat E. na primo reducuntur ad Secundam Figuram, & ex Secunda figura per ostensionem postea reducuntur ad Barbara,& Celareiat,ut Darii ad impossibile reducitur ad Camestres eadem regula qua Syllogismi secundae Figulae reductitur: nempE cum eadem Maiori,& contradictorio conclusionis pro Minora,ex quibus insertur et tradictorium Minoris,ut fiati Datij, Omne animal sentit, Aliquod album est animal, ergo Aliquod album sentit . reducitur, Omne animal sentit,Nullum album sentit,eiso Nullum album est animal. Ferio autem reuucitur

ad Celarent, ut Nullus lapis est animal, Aliquod Album est lapis, ergo Aliquod albu non est animal, reducitur, Nullus lapis est animal, Omne album est animal, ergo Nullo in albuest lapis. Postea velo hos reducere ad Celarentvistensiuὰ facilὰ est. Ex quibus omnibus patet quot sint syllogismorum modi, & quo pacto

omnes ad illos duos uniuersites primae, tan-uam ad sontem redii canti ir. Erit satis utile, iudicis Iuvenes in his reducendis maxim Eexerceantur, totum. n negotium logicum maxinae ex natura Syllogismi recta cognitione,& speculatio ite dependet. ob id ;n .s quosdaselu reduximus,ut iuxta resulas his exEplis illustratas reliquos inter se conreses reduceret. De aeris inueniendi Messium ad concludae dum quanque prepostrionem. cap. XII. Os TQ AM uniuersos modoseoncludendi in qualibet figura

ostSlimus, superest, ut arte qua proposita qua uis conclusione, Medium aptum ad eam concludendunt ii tu eniatur,ostendamus. Haec autem

sequetibus continetur conclusionibus. Ante quas Oportet supponere notitiam trium Termi norum. s. Medii Antecedentis, Consequemtis,dc Extranei. Illud medium dicitur Antec dens

SEARCH

MENU NAVIGATION