De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2 6 DE IMMORTALITATE ANIMORvMtis intentatis aut etia irrogatis cogi possit, ut aliquid dicat aut faciat quod non vult, aut propositum mutet: ut infinitis constat exemplis. Idem ostendit Iosephus in opuscu

λογισμιος, di fod Ratio assectuum sit domina. Huius rei non potest alia causa assignari, nisi quia animus a corpore minime pendet,sed sui iuris est, sui mancipij, sui arbitri j &consilij. Vnde ea quae corporis sunt,ita aestimat, ac si ad se minime pertinerent, suis bonis nixus Ec contentus. Contrarium cernitur in bestiis. Earum enim anima cum tota sit coris

pori mancipata,& secundum suum esse a corpore pendeat, necessario fertur ad ea quς corpori sunt commoda, & fugit ea quae corpori aduersa. Vnde nec assectus suos, nec existernos motus habet in sua potestate.

Auinta RATIO.

s V i animus omnino penderet a corpore, id nec posset extincto corpore consi stere, nihil adeo horreret ac mortem, nec quidquam adeo illi esset charum, quod non libenter ad mortem arcendam eXpenderet. Mors enim corporis animum omni bono

spoliaret, essetque summum eius malum; de Vita praesens summum bonum. Itaque nihil aeque ac ipsa mors, qua funditus interiret, ei e siet

262쪽

. . . LIBER, tr. . . . ,. 24 I

esset pertimescendum ι & nihil perinde vevita praesens foret amandum, prosecuen dum& tuendum . Atqui contrar m QOcet experientia quotidigna. Plurimi im vitam istam parui aestiman*, etsi omnibus bonis fortunae circumfluentem , eamque pro Iaude , pro fama, ero libertate; pro vitaeudod . decore,pro virtutis pulchritudine libentet ''profundunt: nec desunt qui manu Aa illam abrumpant, ut dedecus aliquod vel mole

Quantur. . tanti quae ad gnimum pertinent aestimantur prae ulu quae ad corresκ so' e , ,

quo toxiu boni plenitudo eminenter contieneatun Insinu M li si psuphe a cuiη. - Sa- PMI L . tiabor i-apparuerit gloria tu .,quasi dicat; N ulla res alia me sMi- poterit i hin planifestatio gloriae tuae, mae bonum at finitum. Et Si Augustinus: Fecisti nos ad te, Ga quie- Lib. r .ein. tum est cre nostrum δερα requiesca in te. sistis. P. . ad corpori augustias animus ellat testrictuι

263쪽

236 DE IMMORTUTATE ANIMORUM

limitata, nempe ea quae ad pastum M venerea pertinent, vel naturae eorum sunt amica aut inimica: de his solis pro suo captu iudicant, idque confuso & bruto modo, sub imagine commodi vel incommodi, conuenientis vel aduersantis,eacoocipiendo. Non alia ratione amant herum , .nisi quia per phantasiam apprehendunt illia specie com

modi, quod pabulum illis suppςditet , vel

Corpus bene afficiat, ri nec alia ratione ouis fugit lupum, nisi quia naturae instinctu concipit ut sibi aduersum: causas , commodi lcincommodi non cogitant. tia :Itaque cum bruta animantia habeant notitiam adeo rudem/c restrictam 9 nec quidquam norint, nisi quod ad corporis & vitae conseruationem pertinet, nec ulla re delectentur aut doleant, nisi quatenus ea res sordipus bene aut male afficit: manifeste colligimus, animam eorum simul cum corpore interire. Si enim anima cognoscendo appertendo non potest se eleuare ad aliquid quod est supra corpus , & proprie ad naturam spiritalem pertineti perspicuum est ipsam no5

esse spiritalem, nec supra corpus ςleuatam, sed naturae corporeae penitus immersam Substantia enim rei cognoscitur ex Opera tione et operatio vero e c obiecto circa quod versatur. Itaque cum hoc obiectum eiusque racio

264쪽

MBER II. a Tratio formalis squae est commodum vel incommodum corporis corpus tantum re-sbiciat , necesse est substantiam animae Corpori adstrictam esse. At longe aliter se res habet in homine.

Prima RATIO.

VIA cognitio eius est omnino illimi- stata. Concipit enim omnia rerum ge- Cognitis nera, omneS gradus naturarum; neque solum ea quae sunt , sed etiam quae non sunt. , Fingit animo quidlibet, & nouos in mente sua architectatur mundos : . Concipis rationes rerum uniuersales,a singularibus, a materia sensibili, a loco dc tempore abstractas, easque per se contemplatur. Inquirit rerum omnium rationes, causas, effectus, proprie tates , 8c de omnibus iudicat. Haec omnia manifesta sunt argumenta, mentem humanam non esse corpori immersam, sed substantiam spiritalem, a corpore separabilem. Nam omnes hi actus nullum habent ordinem ad corporis commoda, sed sunt orna- meta solius animi. Ipsa quoque obiecta non concipiuntur Vt corpori amica aut sensui,

gustandi vel tangendi gratia, sed secundum

. proprias rationes, ut vera & aeternis rationibus conformia, quo modo ad solum animum ,6c nullo modo ad corpus pertinent.

265쪽

238 DE IMMORTALITATE ANIMORYMSecunda, RATIO.ό v 1 A appetitio humana similiter est illimitata & infinita. Non enim solum appetit ea quae ad corpus pertinent, nempe pastum & venerea, sicut bestiae , sed extendit se ad omne verum,appetendo omnis Veri notitiam & contemplationem: nec solum ad omne veru, sed etiam ad omne bonum, ad quod appetitus & amor omnium & sin gularum rerum se profert. Singulae enim res suo modo amant quod naturae ipsarum est Consentaneum..Homo vero omnia illa suo amore complectitur, cum non solum sibi Commoda appetat, sed etiam cuique rei ea omnia, quae ipsi sunt cossentanea, exopter, dia quantum in se est procuret. araque & sibi de rebus omnibus appetit omnia congrua: sibi in cognitione,seu ut Philosophi loquuntur, inesse cognito: rebus sangulis in esse reali. Hinc patet quantopere Vis appetendi in homine sit eleuata supra materiam, & corpo

ream conditionem.

Tertia RATIO.

DEM confirmatur ex eius delectationibus

AN oblecta mentis. Delectatur enim maxis me contemplatione Veritatis, &ipsa verit te et delectatur rerum omnium pulchritudine

266쪽

LIBER II. 23sdine & specie ,& mirando quod in singulis

elucet artificio: delectatur proportionibus, de mathematicis disciplinis: delectatur operibus religionis, pietatis, iustitiae, & aliarum virtutum officiis: delectatur fama, honore, laude, gloria , imperio. Haec omnia sunt

propria animi bona,eaque homo tanti facit, ut omnia quae ad corporis commoda pertinent, contemnat, & nihili aestimet. Itaque cum mentis humanae tanta sit capacitas, S tam late patens sinus, ut Omnia complebaturn totam entis latitudinem,altitudinem,& profunditatem ambiat, & in se ipsis, ac

intra se condat; habeatque proprias notiones, appetitiones, amores, delectationes, de Propria ornamenta, quae nihil ad corporis commoda pertinent, idque circa obiecta spiritalia , vel ea quae a corporis commodis sunt aliena , S haec longe pluris aestimee quam corporis bona: perspicuum est eam longe corpore esse superiorem , & diuinae cuiusdam indolis, quae a carnis commercio minime pendeat.

siti arta RATIO.ΙDEM probatur ex dominio animi supra

corpus, & arbitri, libertate. Ita enim do minatur animus corpori & omnibus affectibus, ut nullis vel bonis oblatis, vel tormen-

267쪽

tis intentatis aut etia irrogatis cogi possit, ut aliquid dicat aut iaciat quod non vult, aut propositum mutet: ut infinitis constat exemplis. Idem ostendit Iosephus in opuscula cui titulus, O M ----ρ ο -Θῶν ο, diuod Ratio assectuum sit domina. Huius rei non potest alia causa assignari, nisi quia animus a corpore minime pendet, sed sui iuris est, sui mancipij, sui arbitri j S consilij. Vnde ea quae corporis sunt,ita aestimat, ac ii ad se minime pertinerent, suis bonis nixus dc Contentus. Contrarium cernitur in bestiis. Earum enim anima cum tota sit coriapori mancipata,& secundum suum esse a corpore pendeat, necessario fertur ad ea quς corpori sunt commoda, & fugit ea quae cor pori aduersa. Vnde nec affectus suos, nec e ternos motus habet in sua potestate.

aeuinta RATIO.

Si animus omnino penderet a corpore, nec posset extincto corpore consistere, nihil adeo horreret ac mortem, nec quidquam adeo illi esset charum, quod non libenter ad mortem arcendam eXpenderet. Mors enim corporis animum omni bono spoliaret, essetque summum eius malum; MVlta praesens summum bonum. Itaque nihil aeque ac ipsa mors, qua funditus interiret, ei

esset

268쪽

esset pertimescendum ι & nihil perinde vevita prauens foret amandum, prosecuen dum dc tuendum . Atqui contrarisim docet experientia quotidima Pluri mi im vitam istam parui aestimanti, etsi omnibus bonis fortunae circumfluentem, eamque pro laude , pro fama, pro libertate; pro vitando dodecore, pro virtutis pulchritudine libetitet profundunt: nec desunt qui manu sita illani abrumponi, ut dedecus aliquod vel molestiam avimi declin ε , yel laudet,' cons quantus. , ranti quae a4 gnimum, sertinen aesti m antur prae illis quae d cor

Et Si Augustinus: Excisti nos ad te, .inquie- Lib. reon. tumesco nostrum do Mec requisatun ie. si stis. ς 2- . ad corpori angustias mus ellec restrictus,

269쪽

24L DE IMMORtALIVATE ANIMORvM non esset capax boni infiniti: imo nec desiis derium suum ultra ea, quae Visse corporali sunt accommodata, proferre posset: ut in ceteris animantibus ernitur. Corpus enim& materia, formarum appetitum & capaciis

talem restringit. kl

ii ' unde 'quo forma est magis materialis,ed angustior 6c miniis capax : quo vero est eleuatim & spiritalior, eo amplior & cari pacior,άd plura sie extendit, ut se peris ficiat. quin perspicuum fiet, sit quis serm

M. .. rum gfadh conlideret. Mam rese inanimae, Umarum ut saxa'metalla bearumque formae, quia I maximὰ materi les, nihil αXcra se appetunt,

nec aliquid ad suam persectionem moliun φδ tis, sed n se quietae & mortuae manent Planci ero, quia' arum forma magis est eleuatai suo modo appetum alimentum, illudqud Est siecus utimihunt , immutanqdistribans per uniuersum corpus, & in se Eotiuertum, deinde fio es fluctus I semina,& frinices emistunt seque assidue ad sui, - I I augmentum,conseiullionem,perfectionem es prohigationem operantur. Verum nubisium liubent alimenti sensum, nullain inde voluptatem , vel ex contrario dolorem per-- ' a cipiunt. Animalia, quόd forma eorum in

' altiori sit gradu , non solii m faciunt omnia euae plantae, sed etiam habent notiuam de

270쪽

sensum sui alimenti, ad illud se mouehi, illud inquirunt, ex eius usu Voluptatem, eX inopia molestiani percipiunt. verum tota eorum notitia dc affectio intet angustos limites est restricta. solum enim ad corporis commoda & incommoda sese extendit, ita

vi nihil aliud percipiant, nihil aliud appo

tant & fugiant, nulla alia re delectentur Mdoleant: manifestum id est indicium, animam eorum a corpore pendere. Ideo enim nihil percipit, nihil appetit, nisi ad corporis

vel vitae corporalis quietem & Commodum pertinens, quia sine corpore esse non potestt&ita totum ipsius bonum a corporis bono dependet. Supra animalia cetera est homo, anima rationali seu mente praeditus , euius notitia & affectio non est litisitata ad ea quae corporali vitae congruuti psed omnino illimitata, extendens se ad omne verum, M

omne bonum ut supta ossetisum est j quae

nullum ordinem ad corpus habent. Vndd. eius capacitas tum in cognostendo, tum in apperendo, tum in delectatione percipienda est infinita, non secus ac capacitas spirituum sepalatorum, seu Intelligentiarsi cancstiurni quod est euidens argumentum animum ho minis non esse corpori astrictum. Quod etiam inde confirmari potest. Idcirco enim substantiae separatae habent vim

SEARCH

MENU NAVIGATION