장음표시 사용
281쪽
M4 DE IMMORTALITATE ANIMORvM mille annos, & continenter Operam sapientiae daret, semper posset proficere, nec Vmquam pertingeret ad culmen. Necesse est ergo illum superesse post hanc vitam .& tunc suam perfectionem consequi. Frustra alioquin esset tanta eius capacitas ι frustra tan, tum sciendi desiderium animo a natura imsitum. Frustra enim est capacitas & desiderium,quod impleri non potest. Et absurdum est naturam, quae ne minimis quidem in re hus quidquam frustra facit, in re maxima Mnobilissima tantum frustra & in vanum
A Ni Mus in hac vita non potest seipsuin
cognoscere, nisi admodum obscure de confuse , sicut is qui eminus aliquid per ne hulam videt, maligne percipit, nec potest colores & lineamenta rei discernere. unde nihil paene de se nouit plane & perspicue. Hinc torphilosophorum de animi si1bsta tia opiniones , aliis eum igneae naturae, aliis aereae, aliis ex aethere vel anima mundi delibatum afferentibus. Nescit ipse sese, quid it aut qualis; spiritusne purus, an corporCtenuissimo constans: facultates habeat a sedistinctas, sibique insertas, an ipse per se Omnia praestet a quae singularum sit vis S na-
282쪽
tura: quomodo suas obeant functiones:qu modo obiecta se cum illis socient, & conis currant : quomodo sensuum organa & spiritus animales. In his & aliis fere omnibus ad se pertinentibus, etsi generalia sint, mire ecutit,& veluti per somnium diuinat. Itaque si una cum corpore perit, numquam 2-: ipsum cognoscit, sed ignarus sui-nascitur,
vivit,-extinguitur. At maximὰ consentaneum erat ut seipsum aliquando contemplari posset, suamque speciem, naturam, de ornamenta videre. Sicut enim nihil adeo ad ipsum pertinet ac sua ipsius natura,& ea quaelipsi intrinseca, ita nulla notitia ei magis Conm 'gruit, quam notitia sui, & rerum suarumlinihil ei propinquius, nihil charius, quami ipse sibi. N ecessario itaque fatendum est
ipsum non extingui, sed cum xxutus corpore fuerit, &: ab obiectis corporeis ad qua per sensus externos erat effusus, receperit se ad suam simplicitatem, tunc se distincte Sc ci re visurum, bona sua, quae ipse h1c subinde contemnit, suis momentis aestimaturum .iΑlius enim intelIigendi modus congruit ei ducorpori mortali est alligatus, alius quan do:a corporis vinculis erit liber, & nudux per se exiliet. In corpore nihil distincte potest nosse nisi corporeum , dc sub corporali spocte : quo fit ut seipsum videre aut cognoscere Ἀ: nequeat.
283쪽
nequeat. Ubi vero corpore erit solutus, Miscipiet modum intelligendi spirituum , &ita tunc sernet spiritalia, sicut modo per oculos antuetur corporalia. Modus enim cog noscendi respondet modo existendi,&congruit intelligentis statui. nam qua libet res
iuxta modum naturae suae operatur. , ,
MVN o us iste corporeus, S ceterae res quae rius complexu.continentur, facta sunt propter hominem e vi supra osten sem est. Sic enim omnia disposita sunt , vecommodis hominum serviant: adeo ut ipse mundus nihil videatur esse aliud quam viri
idissimum domicilium,omnis genetis stipes lectili,S annorri,M seruitiis instructum ; cuia his incola, possessor de fructuarius iit homo. Vnde sublato homine nullus amplius est Erundi usus , sed perinde est ac domus de serea, nulli seruietis usui niti ad ferarum luis stra, & horridam spinarum ac fruticum sit.
uam Itaque cum omnia ista instituta sine propter homiriem,necesse est hominem esis rem dignissimam, de ad maiora destinari,quim sint. ea tquae ipse percipit in hac vita. Cui enim tanta deputata lunt obsequia, tan tae Opes ad hanc mortalem vitam tranirge dam:quomodo credi par est, nihil boni eum
284쪽
LIBER i I. 2I post hanc vitam manere, sed una cum corpore extingui t Indicio profecto sunt ista, illum ad ingens quoddam & admirabile bonum , desummum statum, hic praeparari. Confirmatur, Quia si perit una cum compore , ergo totus ille mundi apparatus idcirco solum instructus erit a natu ra, ut homo ad breue tem us, ad momentum, inquam. vivat, comedat, bibat, dormiat, generet, Mmox funditus pereat. Nimirum hoc totum erit bonum, hic finis & fructus tantae molitionis. Idcirco assidua vertigine rotantur caeli, & cursum suum peragunt sol, luna, sidera, in hunc finem instituta alternatio dierum &noctium, vicissitudo temporum , M perpetuus veris, aestatis, autumni ac hiemis circulus: idcirco spirant venti,coguntur nubes , effunduntur imbres: idcirco terra tot species florum & fructuum effundit, tantas opes sinu suo condit; mare tot piscium genera producit, aer tot volatilibus scatet, MOmnis natura in hunc finem parit & labo-Tat : nempe ut mortale animal homo in multis miseriis, in multa ignorantia & animi prauitate, ad modicum tempus Vivat, mox in nihilum reuersurus. Si nullum aliud tantae rei & operae est pretium, nullus alius fructus et ergo frustra omnia illa instituta sunt, frustra in omnibus operatur natura,
285쪽
218 DE IMMORTALITATE ANIMORUM frustra constat totus hic mundus visibilis. Quid enim boni habet, tam breui tempore in tantis animi & corporis miseriis viveret Non enim illud per se honum est aut optabile, tum quia tantis permixtum malis; tum quia nullum bonum corporale per se expetendum. Nam sicut corpus est propter animum : ita bona corporalia referenda ad bonum animi. Neque etiam est optabile, propter aliud bonum, ad quod per hanc vitam transeatur: quia supponitur nullum tale superesse. Intellexit hoc praeclare Salomon, qui postquam omnes huius vitae delitias abunde fuisset expertus, hanc protulit sententatiam : Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes manitas vamitatum, se omnia vanitas. Et in
fra : Vidi cuncta quae sunt sub sole, ct eccemniuersa vanitas ct afflictio stiritin. Et alia.
plurima toto illo libello prosequitur, quibus omnibus mortalibus velut e sublimi loco concio natur, omnia huius vitae bona, omnes delitias, opes , honores, Oblectationes, esse res vanas, nullius momenti, nullius fructus . nempe si in se spectentur, nec ad futu
α; Addo, vitam istam corporalem non solum nihil habere boni quod sit alicuius momenti , sed etiam tantis implicari m alis, ut longe melius sit & congruentius, hominem
286쪽
LIAE R I I. . 2Dipsum numquam extitisse, quatia accepisse animum morti obnoxium. Nam praetem
quam quod infinitis curis, aegritudini bus, S: miseriis conficietur, parum vel nihil faciet boni, & plurimum faciet mali, In omni tu
pitudine & scelerum immanitate vita transiis gens. Conferantur mala cum bonis , peccata S scelera cum virtutum ossiciis, infinitis illa partibus excedent, non secus ac arena maris unum pugillum. Atqui ea res quae tanti mali est auctor, & tam exiguum vel nuhil boni praestat,& de qua nihil umquam boni fieri potest, quomodo bona aut utilis censeri potest huic Vniuer Z Imo cur non
statim tamquam perniciosa debeat extermi
nari r Sicut in Regno vel Republica amplictima, si aliqua gens reperiatur, quae cum nishil fere in publicum conferat commodi, assidue tamen Leges ac Iura Reipubl. vi dat S pessumdat, statim e medio tollitur, quia perniciosa bono publico iudicatur: cur Dari modo totum genus hominum, quod naturae & Dei legem proculcat, ex hac t tius Vniuersi amplissima Republica, tam
quam iustitiae M virtuti inimicum, nQn ex-
Ex quibus consequens est, hominem de ipsum mundum nou tum frustra esse facium, ut ex quo tam parum exsteῖ boni, ut R i istu
287쪽
fructus non constet operae: sed male a natura comparatum, quod genus humanum umquam in lucem fuerit productum. Sicut enim qui gentem inutilem, & legum comtemptricem inducit in regnum , male de
Tegno meretur et ita qui hominem in Or- hem. Quae omnia quam sint a ratione aliena, nemo sanae mentis non videt. Fatendum ergσ, animum postdhanc vitam non extinis 'gui . & tunc maximorum bonorum fore compotem, si bene vixerit in corpore: vel maximorum malorum, si male.1c Dices , Si haec ratio esset firma, sequere-Vtrum m- tur etiam nunc omnes impios esse frustra
natos, imo debuisse non nasci : quia nihil mundo. Vel parum faciunt boni in mundo, S insuper illum foedant sitis sceleribus, abutentes. Vniuersa natura de omnibus Dei donis ad omnem , probitatem. Respondeo, Fateor omnes impios qui non sunt conuel tendi, &omnes qui diem extremu in improbitate sunt clausuri, qua dam ex parte posse dici frustra natos; quia a principali fine, ad quem primario conditi iiivi, excidunt, dc melius ills fuisset nu imquam nasci, quam ita viuere & moti. Hinc tamen no sequitur,ipsum genus humanum,& hoc eius domicilium, nempe mundum,
esse frustra institutum. Primo, Quia plu
288쪽
nmi hic iuste vivunt, & postea summi boni erunt participes, qui plane digni sunt, quibus in hac vita mudus iste seruiat,&ad tam
sublime bonum adminiculetur.Omnia enim, I. ad Cor. .
Iropter electos, uti, alutem consequantur. 2 T
Et quamuis numerus reproborum sit in. comparabiliter maior quam electorum; ta men hic non est tam exiguus, aut. parui momenti , ut Deum poenitere debeat vel mun-, di conditi, vel generis humani. Sicut qui colit hortum, & plurimas in eo peregrini generis serit arbores, quarum plerisq; emor ruis, quae supersiam eximios proferunt fructus, qui abunde iussiciant alendae familiar, non frustra laborem impendit, sed sibi gratulatur tam nobilem prouentam,etsi in minore numero , quia praestantia fructuum paucitatem compensat, praestatim cet in ea copia sit familiae sussiciens: simile quid Manalogum de mundi & hominum opifice ac satore Deo cogitandum. Secundo, Quia iniqui non sunt omnino frustra in hoc mundo. Serviunt enim ad acuendam virtutem iustorum. Dum enim iustos variis modis assiigunt berem patientiae & humilitatis matςriam, & multiplicis colendae virtutis occasionem eis praebent. Sic enim iusti terrena. distunt contem nere, caelestia sectari, ad Deum confugere, in ipso
289쪽
spes suas collocare, eleemosynas largiri, &genus omne bonorum Operum exequi. quotidianis exemplis id est manifestum. Recte S. Augustinus in Psal. 3 4. deputetis, grasis malos esse in hoc mundo nihil boni de Agis
agere Deum. Omnis malus aut ideo visit ut corrigatur, aut ideo vivit, ut per eum bonis exerceatur. Hac ratione dicitur Deus uti m
alis ad protectu S: salutem bonorum. Deinde relucet circa illos in hac vita magnitudo diuinae bonitatis Sc misericordiae; quae homunes sceleratos tantis beneficiis prosequitur, tantis bonis cumulat,tam benigne inuitat S expectat ad poenitetiam, vicςlestium bon rum fiant panicipes. Deniq; post hanc vitam resple Uet in illis seueritas diuinae iustitiae, peccata illorum iustissime vindicantis: & si mul eonspicitur, quanta peccati sit malignitas,quae tantam meretur castigationemr da- urque occasio electis perpetuae gratiarum acti Inis,quod tantis malis sint erepti. Itaque etsi homines impij non pertingant ad finem primarium, & hac. ratione quo dammodo frustra sint nati, tamen absoluto non sunt frustra: quia pertingunt ad finem succidaneum, ad quem secudo loco, S veluti sub conditione, si a primo exciderent, eoque se redderent indignos, sunt destinati.
Quod si animus simul cum corpore perire . nihil
290쪽
nihil istorum bonoru haberet locum: unde plane frustra& ipse ,& mundus propter linsum conditus videretur ut ostensum est.
Decimasexta RATIO. PVLCHRiτvDo mundi,& rerum omnium 28
quae mundi coplexu continentur , comparata est ab Auctore mudi,ut videatur,cOPnoscatur, aestimetur , nimirum ut videntes speciem tam eximiam operis, admiremur, laudemus, &amemus artificem. Sic pulchritudo basilicarum, palatiorum, picturarum,& omnium operum humanorum, concinnata est ut videatur & aestimetur. Si a nemine cognoscitur, plane censetur inutilis. Adquid enim seruit species & decor vultus de litescens in tenebrisp Sicut inutiles sunt odores, fi nullus est odoratus& sapores, si nullus est gustatus 1 dc symphoniae , si nullus.
auditus: ita omnis pulchritudo rerum, omnis artifici, subtilitas, omne ingenium artis superuacaneum est, si nullus est oculus vel Corporis vel mentis, qui ista videat & norit aestimare. Atqui si animus extinguitur una cum corpore, pulchritudo mundi & rerum omnium manet incognita, &Veluti aeternis. tenebris circumfusa: quia in hac vita vix millesimam partem assequimur , idque valde confuse distorte, sicut cum caecutiens e minus cernit picturas. Toti haeremus in e R terna