De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

,ς4 DE IMMORTALITATE ANIMO Ru Meterna superficie , nusquam penetramus ad penitiora essentiς,Vbi tamen omnis pulchritudo rerum & veritas recondita. ibi genuina rei species&forma, ibi omne artificium S ingenium magnae illius mentis , quae sua saepientia omnia excogitauit & formauiti ibi omnium quae rei conueniunt, rationes latent. Denique tanta eli in essentiis rerum pulchritudo, tanta artis diuinae excellentia, ut ausim dicere,optabilius esse cernere clare sicut Angeli cernutὶ naturam unius muscae vel culicis, quam obtinere imperium totius orbis. Plus enim voluptatis ex hac luce dc contemplatione menti Obtingeret, quam ex omnibus delitiis corporis N honoribus. Facile mihi fidem habebunt,qui capiunt quod

dico, & dulcedinem veritatis, quae etiam in rebus istis infimis recondita, aliquando sunt experti. Aditipulantur quoque antiqui Philosophi,qui pulchritudine veritatis& sapientiae capti, opes & voluptates corporis aspe nati sunt, ut ad eam sectandam essent expeditiores. Cum ergo a ratione alienum sit, mundi rerum q. omnium pulchritudinem, artemque interiorem frustra c.nstitutam , aut semper in tenebris remansuram: dubiis tandum non est, animum funeri esse superstitem, & tunc perfectam omnium adepturum cognitionam. Tunc Omnes abditae ve

292쪽

LIBER II. 26yritates,& totius naturae vultus, qui nunc absconditus, proferetur in lucem : tunc mirabitur & laudabit artificem , qui singulis suam speciem impressit,& infinita sapie

tia formauit. Dicet aliquis, Substantiae spirituales,quas asAngelos vocamus, perfecte cognoscunt to- Obuctistius mundi & rerum omnium. structuram rergo etiamsi ea numquam ab homine cognoscatur, non ideo erit frustra. Respondeo, negando consequent. Ab illo enim structura mundi debet cognosci, cuius causa factus est , ut hic gratias agat conditori. atqui factus est hominis causa, non Angelorum, qui mundo corporeo non egebant. Itaque ab homine cognosci debet. homini enim seruit: idque duplici ratione: suis com modis & fructibus ad vitam corporalem sua specie ac pulchritudine ad sapientiam Sc contemplationem : ut ex opere Oiscat opificem, eiusque potentiam, sapientiam & bonitatem admiretur, laudet, Veneretur, & illius legibus obtemperet.

Decimaseptima RATIO. ILLUD dogma, quod culta humana tollit 3o

Omne probitatem, inducit omnem impuritatem, ac vitiorum colluuiem, non potest censeri sanum, aut veritati cosonum.

293쪽

Veritas enim & sapientia avertist homines a turpitudine, dc accendunt in eorum animis amorem honesti & virtutis. Nam virtus intellectus, est causa virtutis omnis quae in

affectu,& haec ab illa nascitur, sicut pulchristudo quae est in opere, nascitur ab arte quae est in mente. Lumen non potest esse causa tenebrarum. Veritas est lumen, & norma recti; vitium tenebrae, mendacium,S aberratio a regula veritatis. Atqui dogma, quo anima statuitur mortalis, subuertit fund mentum omnis probitatis, Ac tribuit licentiam omnium vitiorum 8c scelerum. Quis enim durum virtutis iter capessat, cupiditates frangat,libidinem domer, ab alieno abstineat,numen colat,si nihil inde sperat commodi , nec ullus huius laboris est fructus Unde experientia constat, eos, qui hac persuasione sunt imbuti, esse vitae profligatissimae. Sicut enim in Republ. fieri non potest, ut constet iustitia externa, S honestas politica, ut arceatur vis ac iniuria, nisi legum d

crcto proposita sint praemia & supplicia i ita in genere humano non potest retineri probitas. improbitas caueri,nisi diuino decreto constituta sint praemia & supplicia. Quae

cum in hac vita non rependan ir, Conse

ques est reseruari in futuru. Alioquin squod dictu nefas est) sapientius de melius instituta esset

294쪽

-LIBER II. . . m

esset Respublica per homines, quam genus

humanum a Deo.

Improbitatem eiusmodi hominum opti- me describit Sapiens cap. 2. Exiguum, se eum taedio es tempus vita nostra, o non es

restigerium in fine hominis, o non est qui aD mim sit reuersus ab inferis. quia ex nihilo αυτοχε Πως casu) nati sumus, o post hoc re

mu tamquam non fuerimus, &c. Venite ergo e ruamur bonis qua sunt, se viamur creatura tamquam in iuuentute celeriter. Nultam pratam sit quod non pertranseat luxuria no-sra. Vbique relinquamus signa laetitiae: quoniam hac eapars nostra, se haec in sors. Ita constituunt summum bonum in Voluptatibus corporis. Deinde ostendit quomodo se gerant erga iustos, eosque spolient,atagant, occidant,& suam potentiam faciant iustitiae lebem ιvt omne quod volunt S possunt exequi, iustum habeatur: quo nihil potest esse iniquius. Sit, inquiunt , fortitudo nostra lex iustitia, quod enim infirmum est,inutile inue

nitur,dcc. Denique post multa concludit Sapiens: Haec cogitauerunt se errauerunt. G- caecauit enim istos malitia eorum,senescierunt sacramenta Dei arcana eius consilia) neque mercedem sterauerunt iustitia, nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum . quoniam

os creauit hominem inexterminabilem, se

295쪽

168 DE IMMORTALITATE ANIMORUM

ad imaginem similitudinis sua scit istam. bi

reddit rationem, cur homo secundum anumum iit inexterminabilis; nimirum, quia similis est Deo, utpote eius imago: mente ent m capax diuinitatis,& omnis veri ac b Di. Itaque cum haec de animi natura persuarsio adeo sit pestilens moribus , dc inimica omnis virtutis , consequens est eam a veli tale esse alienissimam.

Rursus , illud dogma quod est fons δρ

fundamentum omnis iustitiae, pietatis, &virtutis, non potest esse inane dc falsum.Si ut enim lux non potest nasci ex tenebris, aut illis innitit ita splendor virtutis non potest nasci ex errorum caligine. Et sane per se a surdum est, omnis iustitiae & probitatis fontem esse errorem iudicij, & fallam animi persuasionem. Atqui dogma quo statuitur anima immortalis, dc post hanc Vitam C pessere prannia vel supplicia,est fons & fundamentum omnis iustitiae de probitatis. Hac enim unica ratioue impellitur homo ut vitiorum lenocinia deuitet, Δ virtutis tramitem sectetur. Vnde quicumque aliqua vi tutis laude umquam floruerunt, hac persuasione ad illius studium incitati fuere. Oportet ergo hoc dogma veritati esse consentaneum. Incredibile enim est animi naturam ita cile institutam, ut vera sui notitia sit ipsi

causa

296쪽

causa omnis improbitatis: & falsa persuasio, causa omnis virtutis. Sic enim nihil ei esset salutarius, quam se ignorare; nihil nocetius, quam se nolia: quod omnino est paradoxonNabsurdum. Nam omnes sapientes instar oraculi hoc monitum, Γνῶdi Mαυτὸν, Nosce seipsum, habuerunt. adeo ut vestibulo templi Apollinis Delphici inscribi voluerint, ut testatur Plator nimirum ut omnibus esset In Chat- conspicuuin , hanc unicam esse ad felicita- φλdς Σem Viam , a numine patefactam hominisbus. Vnde quidam:

- E caelo descendit, σεαυτον. Iuvenalis.. Dices. Ipsa virtus est sui praemium, & vi- 33aium sui supplicium: ergo etiamsi animus AEn wraus iit mortalis, nec aliud ei vel expectandum iit praemium, vel metuendum supplicium: habebit tamen ad virtutem sectandam, Muitium futiendum, satis magnum calcar de

incitamentum.. Respondeo, Stoicam istam imaginationem elle imbecillam , dc parui momenti ad affectus hominum regendos, quantumuis aliquid masculi in fronte praeferre videatur. Primo, quia valde abdita res est illa virtutis pulchritudo, dc vitiorum deformitas a paucis apprehenditur: quo fit Vt animos hominum Commouere nequeat. Nihil enim incognitam mouet affectum. Deiu

297쪽

27o DE IMMORTAL ITATE ANIMORVM Deinde, quia etiam in animis eorum qui- , bus haec res utcumque nota est, parum Vi

rium habet. Quotus enim quisque est qui

voluptates eo dutaxat nomine fugiat, quod turpes sint, seu legi rationis aduersae , & a duum virtutis iter amplectatur , quia pul' chrum &rationi consonum,nullo alio comis

modo vel incommodo sibi proposito Nam&: ipsi Stoici, qui hanc doctrinam venditabant , non solo virtutis & viiij vultu ductistere, sed potissimi m laude , & probro: sicut-alij qui apud Romanos, Vel Graecos

clari extitere. Omnes enim ardebant gloriae cupiditate. Testatur hoc multis locis Cice- Pro Arahia ro: Trahimur, inquit, omnes laudis udio, sem ex optimas quisque maxime gloria ducitur. IUisii Philosophi, etiam in illis libesiis, quos de

contemnenda gloria scribunt, nc mensuum inscribunt.in quopraedicationem or nobilitatem desticiunt , praedicari se ac nominari volunt. Longe enim plus virium habent blanditiae& lenocinia voluptatum, quae sensibus sunt obuia, ad astectum alliciendum, quam tum pitudo earum quae valde subtilis est , &vix mente concipitur) ad repellendum. Sensi.

bus accommodata Vehementius mouent.

Pari modo asperitas virtutis carni & innatae cupiditati repugnans, maiore vim habet ad animam carni amicam absterrendam,quam decor

298쪽

LIBER II. 27 Idecor eius ad conciliandum amorem. Opus est ergo aliis adminiculis & incentivis, quibus animus ad virtutis studium,& vitiorum fugam impellatur. Tertio, quia Stoicorum illud placitum, 34 Virialem sibi iustum esse praemium, a veritate alienum est. Nulla enim res agit istum ut agat, & in pulchritudine ac praestantia sua: actionis quiestat, sed ulteritis aliquid intendit, quod per suam actionem Consequatur:

ut perspicuum est tam in iis quae natura, quam quae arte operantur. Non enim caeli mouentur propter pulchritudine illius m tus, sed propter bonum mundi inferioris, de commodum hominum. Neque vis quae inest seminibus, plantis, animalibus, operatur solum ut extet bonum illius operationis, sed ut res sormentur, nascantur, alantur, creis stant, perficiantur, fructus proserant. N que animantia se mouent S operantur propter ipsum motum, sed ut ea quae comm da, conquirant ; quae incommoda, fugiant. Pari modo omnes artifices aliquid ultra suae artis functionem spectant, cuius cauia illam sustipiunt. Idem ergo dicedum erit de functionibus virtutum,eas non suscipi ob solum

bonum & pulchrum, quod in ipiis cernitur; sed ad aliquid aliud, quod sit optimum , Manimo maxime expetendum, IeIerri.

299쪽

2 72 DE IMMORTALITATE ANIMORvMEtsi enim singulae Vinutes non se proferant vltra propriam honesti, quod cuique propolitum est, rationem; ramen animus, qui illas possidet, & tamquam instru mentis utitur, eo bono non est contentus, sed viterius aliquid spectat, siue honor istud sit vel gloria, siue futurae felicitatis gaudium a Deo post hanc vitam retribuendum. Hinc fit ut qui hanc futurae vitae mercedem Vel ignorant, vel non cogitant, pqne in Omnibus prPesaris facinoribus gloriae cupiditate ducan- Pro Milo- tur. Ex omnibus praemis virtutis, inquit Ci- 'nς cero, amplisiimum stramium, gloria: quae vitae breuitatem posteritatis memoria conso-.ά ά ' latur. Et alibi: Nustam virtus aliam mercedem laborum periculorums desiderat , praeter

hanc laudis se gloriae , qua detrarita, quid est

quod in hoc tam exiguo vita curriculo, se tam breui, tantis nos in laboribus exerceamus', scille, quia maiora praemia ignorabat. Sic Romam veteres, qui insignem iustitiae&moderationis speciem in suis factis prae se tulerunt, gloriae studio plerumque ducti fuere, Lib. s. De Vi S. Augustinus luculente ostendit. Ita pla- civit. Dei, ne est humanum ingenium, & sic natura SV ' comparatum, ut in virtutum ossiciis obeundis aliquid amplius desideret & spectet, quam pulchrum & bonum ipsarum functionum 3 quod ipsum tale sit ut affectum

300쪽

potentius ad se pertrahat, dc in virtutui functiones impellat, quam ipsa virtutis pulnchritudo. quod cliam hac consideratione

magis fiet perspicuum. . . S, P ι '

Deus auctor natura: iis lanctionibus quae ad vitam tuendam , Vel ad speciem propagandam pertinent nimirum sumptioni ali menti & procreationi liberorum, magia a

admiscuit voluptates,ne forte pnimalia pertaesa laboris de molestia: quae subinde coniuncta, eas functioines negligerent, vel mi

mis studiose sectarentur, quam conseruasi O-

ni sui, de speciei propagationi couueniat. A virtutis functionibus pleriique nulla fere,vel exigua voluptas coniuncta, sed ingentes ta-pe labores, curae, molestiae. Asduum est virtutis iter, nec sine sudore consi enditur. Difficile mortalibus fraenare cupiditates, frangere impetus animorum, desideria moderari, inuidiam extinguere, affectus Omnes intra ratio uis gyrum coercere. Triste dc mois,stum iniurias perferre, odium & iram continere , sua in egenos dc nusseros effundere, nomina debitorum dissoluere. Itaque cum, in ipsa virtutis functione, nulla vel exigua sit illecebra quae animos alticiat, sed contra multae asperitates quae auertant ἔ opus fuiL, extra ill m causas aliquas constitui, quae pO-itenter & ad virtutem impellant, M a vitiis., S dete

SEARCH

MENU NAVIGATION