Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 6 o

tribui, quam vere in me agnosco, numquam paterer gratissimum mihi abs te accidat , tantumque abest , ut me ista of ndant, quae alias non sine stomacho audirem , ut maximam etiam tibi eo nomine habeam

gratiam I malo namque tibi videri , qui nec sum , nec umquam fui , quam si me iis ornamentis prorsus destitutum , quae mihi inesse opinaris, intelligeres, caussam

tibi exstare , cur me minus diligeres . Nam , ut cetera tibi concedam , quonam pacto in iis , quas ais , artibus proficere potui, cum a primis adolescentiae annis in , foro assidue sim versatus, scholas numquam attigerim λ Equidem non nego me probos, ac litteratos homines , tuique similes vere , atque ex animo semper coluisse , sive quod in ea sim natus Civitate, quae studiorum tamquam parens praestantes Viros , ac d ctrina claros semper foverit, atque aluerit, sive . quod ex ea sim natus familia, quae

virtutes omnes maxime adamarit, patremque , ac patruos , avumque etiam habuerim

382쪽

optimarum artium scientia percelebres ; tamen quanto maiores mihi stimulos in studia incumbendi , ac eosdem meos maiores imi tandi natura ipsa subministravit, tanto vitae meae cursus, ac temporum necessitas a consuetudine eorum Virorum , a quibus erat discendi facultas, atque ab omni litterario otio vehementius me abstraxit; parentem enim , puer adhuc cum essem ,

amisi, suscipiendaque postmodum mihi suit

omnis rei familiaris cura , tum in Senato rum numerum fui xxx. iam ab hinc annis

cooptatus , quo sane tempore quantum Reipublicae , ac Civibus meis prosuerim , plane ignoro. Egregiam quidem semper me in omni re , ac consilio voluntatem praestitisse, assiduamque operam Patriae navasse , di reliqui norunt, & ipse mihi sum testis. Quae cum ita sint, facile perspicere potes , nullum umquam mihi tot priva- rarum , publicarumque rerum Occupation, bus distento vacuum tempus ad studia exstitisse , quod si aliquando , ut maxime seminper

383쪽

per expetivi, essem nactus, profecto doctissimorum hominum consuetudine frequentius usus essem , a tuoque in primis latere , unde omnis eruditio facile manare potuerat, numquam discessissem , ac licet interdum , ne curis penitus obruerer, cibtellas abiecerim , illudque temporis spatium , quod aliis pro Republica laborantibus ad requiescendum , voluptatemque , ut asellis onera serentibus, facile concedi s let, tecum libentius , quam cum aliis consumpserim , tuisque legendis scriptis avidius, quam alia re ulla , me ipsum oblectaverim , tamen cum ad idem mihi fuerit ergastulum redeundum , nec magnum aliquid potui

consequi, & totum illud , quidquid esset ,

tibi penitus acceptum referri deberet. Quaήre summopere cavendum tibi est, ne dum false de me praedicas, tibi ipsi gloriar quaerere videaris . Quod autem de Crassorum affinitate mihi gratularis, familiaeque illius claritatem , ac virtutem Vehcmenter commendas, minime quidem in eo salteris

384쪽

cum ea laudas , quae vere sunt laudanda, ac te socium , ut nostra postulat amicitia, in ea laetitia adiungis. Quantum vero in Oratus amplissimi Cardinalis obitus, singulare illius familiae columen, ac Civitatis nostrae praesidium , laetitiam hanc nostram vix degustatam interverterit, nunc scribere supersedeo, ne tuam quoque , quam de hac re hausisti, voluptatem aliqua ex parte con turbem . Sed omnia cum sint ab uno, sapientissimoque rerum omnium Auctore pro secta , quin sint optime facta, minime duis bitare postumus, optima igitur semper sperare , sertiter autem serre quaecumque accidant , debemus . Tu vale, ac me ama. Bononiae via. Calendas Iunii MDLxXI. Tuus Camillus Palaeotus.

EPISTOLA VIII.

Constans ne tibi videor, an etiam me reprehendis , quod tua non sim secu-

385쪽

tus consilia Θ Atqui meis litteris respondere debueras , quod si fecisses , fortasse in sententia non permansissem, tuum autem silentium meae favere caussae sum interpretatus. Nunc quod a me est factum , necesse est, ut ipse quoque laudes i mutari enim non potest. Solitudinem iam , de qua ad te scripsi, diu quidem a me fiustra expetitam , tandem gustare coepi. Sum etenim inter Alpium iuga , in sacrosancto tamen loco , quo nihil tranquillius , ac iucundius cogitari potest , reque ipsa experior , ita prorsius esse , quemadmodum antea animo conceperam ; nihil scilicet ad beate vivendum me ius esse, quam bene latere. Valeant igitur urbes, negotia, valeat ambitio . Hic hievere vivitur , non hic falsis quisquam inhiat honoribus , nec de vanis contendit divitiis, quae veram saepius impedire solent, quam osserre felicitatem , nullius hic fama oppugnatur , aut cuiquam struuntur insidiae , sed in omnipotentem Deum animus intenditur, omnisque de sempiterna ita est cogitatio.

386쪽

Cucullati adsunt Uiri sumna pietate in.gnes, cum quibus post pias precationes,

sacraque recte facta de rebus ad veram re Iigionem pertinentibus percommode potes agere, quorum sane collocutiones ceter rum profanorum hominum sermonibus , ac Terum tractationibus longe meo iudicio sunt

anteponendae . Hi de Divo Francisco , qui haec loca pie, sancteque coluit, quar magna , quam admirabilia , ac divina pro sus narrant ξ Illud sane potest instar esse omnium , quod laeum praecipuum , ubi is sacrosanctis Stigmatibus fuit insignitus , digito indicant, quo in loco Templum egrogium eius numini est dicatum . Ad haec, quacumque inceditur, nihil propemodum

nisi vere sanctum occurrit. Hae testantur

semitae ipsum Divum Franciscum cum Salvatore nostro Iesu sermonem saepius in itinere habuisse, hic caecis hominibus videndi vim attulisse , hic cum eodem Iese coenas.

se , hic stetisse , hic cubasse . Quid plura mensam quoque ipsam , quae illis. suit com-

emunis,

387쪽

- 366

munis , ostendunt. Tum Divi Antonini Smcellum , alterumque item Divi Bernardini, necnon Divi Bonaventurae Cubiculum , in quo divina illa, quae adhuc exstant, scripta

meditatus est, quorum Divorum memorant

secta quamplura singularia , atque admirabilia , cum summa pietate coniuncta . Sed ne epistolae modum excedam, illud tantum addam , cum iam tempus mihi videatur de alio portu huic aetati propriori cogitandi , me hanc vitam maxime probare, quam si repetam , iure tibi non insipiens videri debebo . At haec dices , quae commemo. ravi , atque alia multo maiora habemus Romae; fateor equidem nihil ad cxcitandam pietatem ea in urbe deesse, sed negare ipse quoque haud poteris, nos, ut cetera omittam, in adeundis ipsis sacrosanctis locis hominum plerumque frequentia impediri, multorum quidem impulsionibus , aut crebris etiam salutationibus animus ipse ab intima contemplatione avocari solet. Quod

si aliter sentis , vive ψ valeque Romae bea-

388쪽

tus , ac mei memor , his equidem locis sum contentus . Quod si evenerit, ut hic extremam etiam auram spirem , bene , & pra clare mecum actum esse putabo . Vale.. Ex sacro Monte Alverniae xv. Calendas

Septembris MDLXXIII. Tuus Camillus Palaeotus .

EPISTOLA GABRIELIS

Uod si tu ipse , doctissime Victori,

cuius multiplicem eruditionem , Orationisque gravitatem, & elegantiam Omnes admirantur , praeclarum istud ingenium ad Historiam Ecclesiasticam conscribendam, aut ad sacros fastos, sive ad Sancto rum vitas, quos Florentia genuit, aut qui aliunde oriundi istic conquiescunt, sive ad itis fgniora omnia, quae ad Christianam pietatem pertinent, & in ditione Magni Ducis

389쪽

Etruriae visuntur, in unum colligenda, atque exornanda , seu ad selectiores aliquot Home lias S. Basilii, Naziangeni, Chrysostomi latine reddendas,sive adEpiphanii libros qui docti rum 'postulant auxilium, vertendos, & sch Iiis illustrandos , sive ad maiora alia , quae tuo se ingenio, divina tibi aspirante gratia, Osrent, aggredienda te convertes , nae s Crosancto labentis vitae tuae cursum sigillo

obsignabis, gloriosumque tui ad omnem pinsteritatem exemplum relinquens, immortv Iem tibi in caelis triumphum comparabis. Haec est qualiscumque sententia mea , Vir praestantissime , quam si singulari prudentia tua probatam sensero, laetabor vehementer mihi cum doctissimi viri iudicio convenire ; Deumque precabor, ut quos opinionum similitudine in terris coniunxit, eosdem felicitatis aeternae consortio in cae lis sociare dignetur. Bononiae xvV. Kal.

Ut frater amanti simus

390쪽

LETTERE ITALIA NE

SEARCH

MENU NAVIGATION